장음표시 사용
591쪽
LI H E R S E C V N D Vs. 639tiarum actione reductus eth. Sed de his hactenus. Iam vero de alijs delectis Cariusianis prosequamur.Basilius maioris Cariusiae Prior Oct uus, praefatiq; D. Ancelini succestar optimὶ meritus eum enim sibi praefatus An celinus quietis amore illectus, successorem in regimine Cari sano institui feeerat 'multa scientia praeclarus, eximijsque virtutibus cumulatus, domum Camtusiae maioris scui tres &viginti annos praefuit totumque ordinem prudentissime gubernans, in spiritualibus temporalibusq; non parum ampliauit. JHultas enim constitutiones ad ordiis nis conseruationem pertinentis edidit. Multos quoque lingua calamoque ad mundi contemptum ac aeternam Vitam concitauit,& demit mutatos ad ordinem, qui suo tempore multum in domibus accepit incrementum,recepit. Inter quos
fuit sanctissimus Hugo, postea Lincolniensis Opiscopus,de quo paulo post dicturi sumus. D
nique cum praeclari ri gimini exemplum,& suae quoque vitae monimenta posteritati dimisisset, tandem deficiens in senectute bona post labores,sudoresque sacrae militiae peractae, migrauit ad Christum circa annum Domini millesimcentesimum septuagesimum tertium,sepult .sq; est cum miraciliorum spledore multo, quae sanctitati illius testimonia perhibuerunt. Sed &eius sanctimonia mirabili apparitione post sis licem obitum luculenter manifestata est.Contigit
enim Hugone de quo statim dicem post mortem ipsius Basilii, Christo in maiori Cariusia
militantem,tam graui, tamq; importuna carnis tentatione pulsari, ut pene mallet gehennalibus flammis, quam tantis molestijs cruciari. Tam
grauis enim fuit tentatio,Vt dignis verbis nemo M Ll cous
592쪽
, o DE VITA CARYvs IANA consequi possit.Cum autem lachrymis, busq; innumeris propterea se coficeret,ieiunijs que ac vigilijs infatigabiliter insisteret,& crebra
duraq; flagellatione corpus secans, tentationem . propellere,ac diuinu auxilius licitare no cessaret,iandem leuis eum sopor inuasit. Cui soporato hic vir Dei Baiilius vultu angelico, candidoc,
amictu apparens,quid haberet, quidque exopta- ret,blandula Voce percunctatus est . Cui Hugo: Bone,inquit,pater,pieq; nutritor, affligit me M. mortem usque lex peccati, importabilia carnis incendia bulliunt, meque dira tyrannis grauissi- ID me premit.Si itaque mihi opem solito moren 6 tuleris,en moritur puer tuus. His dictis, mox a Basilius ipse patefactis nouacula,quam manu imnere videbatur,intestinis, quasi strumam ignea inde conuellere, longiusq; extra cellam proijcere,&demum benedictione data recedere, visus est .Quo abscedente somnoque fugiente, Hugo tibi redditus, mustaque laetitia plenus mirabilΞ is tum mentis,tu corporis mutatione grauissim que tranquillitate persensit. Huic ergo contigit, iquod Sereno Abbati accidisse, apud Cas nantim lCollatione septima legitur, cui postsi supplic tione iugi, lachrymisq; multis pro stimulis case lnis radicitus conuellendis Deu exorasset, adueniens Angelus in visione nocturna, eiusque V lut aperiens Vterii, quendam ignitam carnis strumam de eius visceribus euellens, ac proiiciens,
suisq; omniavi fuerant locis intestina restituti: ecce inquit)incentina carnis tuae abscisa sunt, ecobtinuisse te noueris perpetuam corporis purl-
'ate,quam fideliter poposcisti. Q od igitur Se- leno, hoc Hugoni nostro contigisse fideli testis lmonio copertum eri Sed iam de ipso Hugone
593쪽
Anglia,Lincolnientis Episcopus, nobili sanguine cretus,ab ipsas pene cunabilis, regularem vitas ρῖμ' suscepit, mundumque ipsum,antequam per aetatem cognoscere poster, deitituit. Siquidem ci citer octo natus annos , patre suo militaris ordinis viro egregio, honesto, ac mira benignitate referto,cuida Canonicorum Regularium conventui in territorio Gratianopolitano oblatu3,& cum hqreditatis parte quae ei inter fratres mianimo competebat susceptus, more Samuelisac. I.Reg.a.
cinctus Ephod lineo, ministrare Domino coepit. Cui religiosus quida ad modii spectatus, praeceptor datus, eum prae caeteris quos imbuendos suscepera0peculiarius admonere solebat. Sol bat inqua) a ludendi, iocandique vanitate ipsusaepius auertere, hoc modo dicens: Non te fili dulcissime abducat iuuenilis sociorum leuitas. t Illos dimitte,tibi incumbe. Tuae sortis no sunt, illa tibi studia minime conueniunt. Addebat, quoque: Hugonete, Hugonete, ego te Christo nutrio, tibi pueriliter lasciuire non indulgeo. O quam vera est poetica sententia stilo semel est imbuta recens,seruabit odorem resta diu. Talibus etenim imbutus priceptis Hugo noster, seculi vanitates prors' nesciuit,quod & gradior effectus ita dictitare solitus erat:Re vera,inquit, ego mundi huius grandia nunquam attigi: iocos nunquam didici,nunquam sciui . Postmodum cum pater ipse, qui eu corporaliter genuerat, vutam vestemque regularem in eodem coenobio
suscepisset,&multis,ut assolet, senectutis inco-i modis esset affectus: Hugo ipse omnem ei hu
594쪽
1 α DE VITA CARTvs IANA militatem exhibebat, ducebat, portabat, latas vestes mundabat,calceamenta tergebat, le- sternebat,cibos parabat,& denique omnia et pietatis officia impendebat. Q iae diligenter Abbas eius considerans,prudentei q; presagiens, admiranda Hugonis fore senectutem,cuius tamcgregia iuuetus Videbatur, iuramentu abeo e egit,ne se quod vehementer timebat desereret. At vero Hugo ipse bono Cariusianorum odore qui tum longe, lateque diffusus erat simulq; s litariae perfectiorisque vitae desiderio tratius, nihil'minus Cariusiam adluit. in re si quiL. piam obloquatur, dicatq; Hi gonem nec vitam praesertim inuito Praelato mutare, nec iusiurandum violare debuisseu intelligar vitam inferi rem in altiorem commutari pose, modo nulla asiit temeritas,& voluntate quoque Praelati im- I pedire non potuisse, quippe quae citra causam a
Q . i maiori bono auertebat,&demum iusiurandum
nullius fuisse momenti, utpote quod nec dece , -- bat,nec expediebat obseruari. Cuius rei argu-
miretum est,quod Hugo ipse referre solitus erat, : se propterea ne scrupulum quidem ullum alu quando habuisse,sed multam potius animi tram quillitatem. Verum ut coeptum prosequamur
Hugo in maiori Cariusia costitutus, cellae, silentiique censuram obseruare,vitae asperitatem sectari, lectioni operam dare,vacare orationi,b nignum omnibus se exhibere, regularem vitam lienere,&demum alia sanctae conuersationis o sicia exhibere,totis viribus curauit. Quo in i co praetereundum non est, eum, quasi ad onera senum ferenda natus esset,cuiusdam senioris pa- s d
iris qui cum spiritu prophetico antistite suis' lrum praenunciauit) diligenter necessitatibus o- ' i
595쪽
Lra ER SECUNDUM Fq3 irinibus consuluisse,&stepius fuisse conquestiun ' de nimia temporis breuitate, quam suis prose- ctibus nouercari dicebat. Quid aut dis ficultatis habuerit in reprime dis carnalis insolentiae motibus quas ibi perpessus est paulo an id retulimus. Post vero Procurator domus illius essectus,quanta diligentia, quanta cura, quanta denique priadentia creditum sibi officium exemcuerit,facilὸ dici non potest. Nec tamen,multo rum instar,ita se totum rerum temporalium solicitudini dabat, quin & deceter spiritalibus in cumberet. Ita templum ingrediens, cappamque bis Ut L suam antequa chorum ingrederetur dimittens,& suas quasi cogitationes ac sollicitudines allo quens, dicebat: Hic cum cappa manete, quoad regressus,vos rursus assumam. Cum autem duoseth lustra in maiori Cartusa exegisset,Rex An-- gliae aedificandi Cariusiani conuentus desiderio ρ' accensus, procuratorem Cariusiae, quem virum admodum egregium atq; industrium, fama re- -ιamε- serente,nouerat,sibi donari, & in Priorem pre fem. fici postulauit.Sarcina igitur illa Hugo onustus, miru in modum studuit gregem sibi creditum fideliter curare. In quo quidem regendo, licet mansuetudinem,qua mirum in modum pret-ditus erat, semper intus seruari saepe tamen temrorem verbis incutiebat, contestans se duriter acturu,si quid perpera efficeretur. Verum grex ipse potius mentem qua minas considerans, mirum in modum pastorem & diligebat, & Obseruabat. Cum autem ipsum gregem sibi creditu in Eligitur deserto custodiret,&Ecclesia Lincolniensis pastore orbata esset, volente Deo, in praesulem ipsius cocorditer delectus fuit. Q. iam electionem acceptare noluit, nisi primu de unanimi omniu, Li
596쪽
Canonicorum assensu certior efficeretur. Dein-
de ubi luculenter illius rei fides facta est, quasi
modos excogitans, quibus tantam a se farcinam reijceret,protestatus est, ea se nia quam acceptaturu, nisi maioris Carlusi reco sensus. inprmis accederet. Quo tadem poli multos longissimi itineris labores habito, munus ipsum obire copulsus,noci e sequenti,dum sopore praessus esset, a- lnimosior robustiorque effectus est , coelesti visone ac voce ita sibi dicente: Egressus es in mute lpopuli tui, insalutem cum Christo tuo. id autem Pontificium adeptus fecerit, quantum virtutibus creuerit,qualem in ipso statu se exhibuerit, quibus deniq; signis sanctitatis opinionem fuerit consecutus, puto nemine dignis verbis consequi posse. In delitijs siquidem ingentem vitae asperitatem sectabatur, in diuitiis paupertatem colebat. In sublimitate profundam tenebat humilitatem, in fastigio tanti honoris pristinam abiectionem seruabat. Denique prssulis nomen' miris maximisque operibus implens, omnibus persectum Episcopum exhibebat. Q od si dis
cretum, feruidumque Zelum eius fueris conte-platus, videbis eum fuisse Moysen murmurato ribus, Iehu Apostatis,Phineen adulteris, idololatris Heliam, Ioannem incestuosis, Christum negotiantibus, mentientibus Petrum, Paulum blasphemantibus, Hieronymum deuiantibus, elatis Ambrosium, haereticis Augustinum,&d nique viiijs omnibus ita hostem acerrimum , Ut Vitia quidem persequeretur, sed naturam diligeret,ita ulcera secaret, ut languidos foueret, &oleum cu vino miscens, boni Pastoris ac medici officia plenὶ exhiberet. Ad haec tantam in regendo grege sibi commissis diligentiam ac soli
597쪽
ticitudinem obseruabat, consulendo, monendo, corripiendo, docendo,praedicando,orando,c5- patiendo,discurrendo,&caetera eximio Pontifice digna efficiendo, ut instar Pauli omnibus mmnia factus esset. Denique circa temporalia etiasollicitus, ita prudenter in eis tractandis se habebat, ut mirarentur Vniuersi, quo pacto vir insolitudine nutritus tantam rerum gerendarum peritiam haberet. Peculiarius aute ac latisis huius admirabilis viri gesta omnia prosequi, nec instituti,nec animi quoque nostri est. Prisertim 'cum ea ipsa in voluminibus multis,praesertim in eo quod Archidiaconus Lincolniesis de sanctis mirandisque actibus ac miraculis eius consecit, contineantur passimque habeantur. Quapropter ne longius diuagemur,conficiam', Hugonem Dpsum post innumera sublimiter ab eo gesta quq vel hominu electoru merita longe transcendiit)in solenniis Sanctisti mi Martini cui & plurimu
deuotus,& in multis usque adeo. similis fuit, ut eum vel aequare, vel certὸ propius referre putetur)post multa salutaria verba in extremo languore deprompta,anno 2oo. supra millesimum, ex iis tenebris sceliciter ereptu fuisse, & ad aete nam lucem, elicitatemque demigrasse. Ad cuius decorandum funus conuenere duo Reges, Comites multi, Archiepiscopi tres, Praesules quatuordecim , Abbates supra centum, &demum utriusque sexus innumerabiles, qui tanti Pontificis abscessum dcflentes vehementius,d bito cum honore multoq; coelestium signorum splendore ad Ecclesiam suam deduceses, honorificὶ sepeliarunt. Q i postmodum ad Regis
Angliae optimatumque suorum instantiam ob eximiam sanctitatem , innumeraque miracula
598쪽
quae vivens,moriens,ac in coelestibus regnans, fecerat)ab Honorio ΙΙΙ. Pontifice maximo digne Canoniratus est. Enimuero tot& tanta se-cir,adhucq; facit miracula,ut no solum ad probandam eius sanctimoniam sufficere dcbeat, sed etiam ad repellendam eorum temeritatem, qui impudenter mentiuntur,nulla , Cariusianis muracula iacta fuisse. Tot enim leprosos quos instar D. Martini dum viveret osculari solebat
mundauit,tot morbos curauit, tot mortuos suia
citauit,tot demtim alia mira fecit, ut prae ingenti sua copia numerari nequeant. Sed & frequentissime adhuc per huius mirabilis viri Sanctissima merita Dominus mira ostendere dignatur. Nam ut caetera taceam in Valle viridi Canusi na,quae ad muros Parilianos sita esst, imago qua dam est,ad quam languetes infantuli passim g stati sanitatem recipiunt. Multum igitur debet tam sancto viro Cariusianus ordo': utpotὶ qui virtutibus,meritis, signis, ac beneficiis eius per- lmultis mirum in modum illustratus sit. Fareor, multos Hugones ordini ipsi splendorem multa attulisse, stilicet S. Hugonem antis item Gratianopolitanum, qui cum Brunone complant tor ordinis fuit. Hugonem quoq; eius successorem, qui postmodum Archiepiscopatui Vicnnensi praesedit.Insuper Hugonem Capellanum, qui de comitibus alumnisq; Brunonis unus fuit. Hugonem deniq; Cariusiae Priorem, qui Gubgoni successit. Verum hos omnes hic Hugo Lincolniensis longe antecedens, prae caeteris omnibbus ordinem ipsum illustriorem reddidit. Sed de his satis. Iam ad reliquos eximios, delectosq; Cariusianos accedamus. In quibus reticendus non est B.Stephanus, de quo agendu est. Beatus Steph
599쪽
LIRER SECUNDUS. 6 7 Stephanus ex Priore Portarua, Episcop. Diensis effectus, S. Hugonis praefati temporibus vescirciter, t umen suum dedit.Qui sane forma vi tutum, exemplum religionis Sanctitatis speci men,totiusq; disciplinae summa, multorii saluti partim exepIO,partim vero doctrira qua eminenter praeditus erat) eamque modo Viva Voce, modo scriptis impertiebatur,prosuit. Itaq; non solum religionem, dignitatemq; suam nobilitauit sed & totius orbis decus, splendor ac lumen
extitit. Qui Potis ex miraculose creatus. tot tan
iisq; in vita & post mortem miraculis effulsit,ut legentes in stuporem Vertant. Siquidem mortuos suscitauit, mundauit leprosos , caecos iu Iuminauit, aliasque infirmitates plures, qu mnumerari possunt, curauit, quemadmodum in libro,qui gesta ei' refert, partim habetur. Post. qu m autem multis claruisset virtutum signis, tandem anno Domini tertiodecimo post millesimum ducentesimu terras linquens astra pell-uit. Hoc in loco quid obsecro)dicturi sunt liuidi obtrectatores, qui mendaciter asserunt Camtusianos,nullo miraculorum splendore decoratos fuissε Sed horum insaniam praetereuntes,de aliis delectis Cariusianis agamus.Ian celinus maioris Cariusiae Prior decimus, tam eximiae sanctitatis,tanti meriti,tam luminosi exempli,tamque praestantis Virtutis extitit, ut unus de antiquis Patribus Sanctis deputaretur. Hic quod dictu quoque mirum est sarcinam Prioratus maioris Cariusiae circiter sexaginta annos, Vsque adeo laudabiliter gessit, ut in maporem videntes,audientesm omnes verterentur . Hic quoq;
sacri ordinis habitu Petrum Frecoldi, Patrem Clementis summi Pontificis IV. donauit. Hic
Steph usi Episcopus Disses. miracula
600쪽
insuper defunctuaquendam Monachum, praecepto obedientis secit a miraculorum ostensione cessare. Erat si quidem tunc temporis Cartuitae,Monachus quidam sanctissimae vitae, obedientiaeque singularis, quem Deus post mortem tam innumeris patentibusq; miraculis illustrauerat,vtiam languentes innumeri de Sabaudia, di Delphinatu ad maiorem Cariusiam in qua
tumulatus erat gratia sanitatis cosi uerent. Confluerent inquam leprosi,cceci, surdi, muti, paralitici, alijsque varijs morbis ac detrimentis affecti,qui mox ubi sepulchrum Sancti illius O tusiani attigissentSanitatem recipiebant. Itaque stupor omnes inuaserat, tanta magnalia quae Deus ipse per Sactum suum operabatur, intuentes.At vero diabolus mille fraudum artifex,qui& Sanctorum solennijs sua quoque sacra immiscere, & per sua membra, hoc est, mundiales vanosque homines sol ennitates ipsas foedare, illudere, omnique lasciuia ac vanitate implere,& demum callida deuotionis impedimenta parare assueuit, sui liuoris ac nequitiae, etiam in hac parte venena diffudit. Siquidem versutia illius tanti strepitus hominum sine modo concurrentium sonabat, tantisque turbationibus plena erant omnia, Vt Monachis nec Deo v care, nec quietem Ullam habere liceret, qui
etiam multa quod peius est) turpiter ac in honesth fiebant,quae intoleranda videbantur.QuqIancelinus ipse vir perspicacis ingenii diligenter animaduertens, suorumque fratru nimiam inquietudinem grauiter ferens, tantis incomt,.
dis viriliter obuiandum censuit. Itaque his vel similibus,quantum coniectare licet, questibus jSanctu suum aggressus,inquit: Siccine fili chi