장음표시 사용
1쪽
4쪽
6쪽
8쪽
PETRO CRINITO.Μ Ακevs VALER1vs MARTIALIS genere Hispanus suit, Bilbili natus, haud
ignobili oppido Celtiberiae, ut veteres aurictores tradunt, & ipse Martialis cum plurubus locis demonstrat, tum maxime his vetasibus ad Licinianum, municipem suum: Vir CeItiberis non tacende gentibus , Nostraeque laus Hispaniae, Videbis aliam, Liciniane, Bilbilis, Equis N armis nobilem.
Sub primam aetatem prosectus est ad urbem Romam , quo facilius in litterarum studio versari posset, suumque ingenium
9쪽
erudire. sed cum agendis causis minime se idoneum videret, omnem operam atque diligentiam retulit ad scribenda Epigrammata: in quibus magnopere excelluit, judicio veterum. Maxime autem valuit in promerendis sibi 'atque conciliandis hominum .
studiis: adeo urbanitate & salibus praestitit. Relata sunt a C. Plinio permulta de ingenio& eruditione Val. Martialis; quibus satis colligere possumus, quanti secerit hunc ipsum poetam, quantumque illius versibus ioblectari consueveriti Sic enim scribit: Fαι Martialis ingenio acri, S qui plurimum infribendo S salis haberet es fellis, nequ8 can- ldoris minus. . itaque minime mirari oportet,
si Aelius Uerus imperator qui Caesari Ha-
driano gratissimus fuit) solitus est singulari assectu prosequi lepores atque jocos poetae Martialis, suumque Virgilium vocare. Neque dubium est, illum Romae publicis honoribus ornatum atque honestatum fuisse. 1
10쪽
Nam equestri dignitate donatus est, & praeia
tura, &.jure trium liberorum: ut ipse de se testatur. Lib. XII. Epigrammaton composuit miro ingenio & singulari urbanitate: quibus adjecit Xenia & Apophoreta, libellis duobus absoluta. In his secutus est Maria sum poetam, Pedonem, atque Getulicum. quorum eXemplo seipsum tuetur; ac lasci-Vam verborum licentiam excusat. Valerium quoque Catullum & Licinium Calvum plurimi secit, quod in hoc scribendi genere insignes habiti sunt. In duodecimo libro Nervae atque Traiano Imperatoribus blanditus est, damnatis temporibus Domitiani Caesaris. Ad eundem refertur Speitaculorum liber, qui extra ordinemi aliorum habetur a nostris grammaticis ; ut .Vetusti codices probant. Inter amieos praecipue habuit Stellam Patavinum, Decianum , Silium Italicum, Val. Flaccum, Parthenium, aliosque coi lures, ad quos saepe numero