장음표시 사용
21쪽
I Desperabantur promissi praelia Μartis: Sed tamen is rediit cognitus ante fitror. Namque gravem gemino cornu sic extulit urum Iactat ut impositas Taurus in astra pilas.
Dorica quam certo venabula dirigit ictu Fortis adhuc teneri dextera carpophori lIlle tulit geminos facili cervice juvencos; Illi cessit atrox bubalus atque bison. Hunc leo cum fugeret, praeceps in tela cucurrit, I nunc, & lentas corripe, turba, moraS.
Si quis ades longis serus spectator ab oris, cui lux prima sacri muneris ista fuit: Ne te decipiat ratibus navalis Enyo, Et par unda fretis: hic modo terra fuit. Non credis' spectes, dum laxent aaquora Μartem et Parva mora est; dices: hic. modo Pontus erat.
22쪽
XXVII. de Leandro naumachiario.
Quod nocturna tibi, Leandre, pepercerit unda, Desine mirari: caesaris unda fuit.
Cum peteret dulces audax Leandrus amores sEt sessus tumidis iam premeretur aquis; . Sic miser instantes affatus dicitur undas: Parcite, dum propero; mergite, dum redeo.
Lusit Nereidum docilis chorus aequore toto νEt vario faciles ordine pinxit aquas. Fuscina dente minax, neκu fuit anchora curvo: credidimus remum, credidimusque ratem. Et gratum nautis sidus fulgere Laconum, Lataque perspicuo vela tumere sinu. Quis tantas liquidis artes invenit in undisi
Aut docuit lusus hos Thetis, aut didicit
23쪽
carpophorum , caesar, si prisca tulissent, Iam nullum in monstris orbe fuisset opus. Non Marathon taurum , Nemee frondosa leonem, Arcas Maenalium non timuisset aprum. Haec armata manus Hydrae mors una fuisset; Huic percussa foret tota chimaera semat. Ignipedes posset sine colchida vincera tauros, Solvere & Hesionem solus, & Andromeden. Herculeae laudis numeretur gloria: plus est,
Bis denas pariter perdomuisse feras.
Augusti laudos fuerant, committere classes, Et freta navali sollicitare tuba,
caesaris haec nostri pars est quota ' vidit in undia Et Thetis ignotas, & Galatea feras: Vidit in aequoreo ferventes pulvere currus, Et domini Triton ipse putavit equos. Dumque parat saevis ratibus fera praelia Nereus,
Abnuit in liquidis ire pedester aquis.
24쪽
Quidquid & in circo spectatur, & Amphitheatro,
Dives caesarea praestitit unda tibi. Fucinus, & pigri taceantur stagna Neronis: Hanc norint unam secula Naumachiam.
XXXII. de Prisco&Uero, gladiatoribus.
Cum traheret Priscus, traheret certamina Verus, Esset & aequalis Mars utriusque diu: Missio saepe viris magno clamore petita est; Sod caesar legi paruit ipse suae. Lex erat, ad digitum posita concurrere palma; Quod licuit, lances, donaque saepe dedit. Inventus tamen est finis discriminis aoqui; Pugnavere pares: succubuere pares. Misit utrique rudes, & palmas caesar utrique: Hoc pretium virtus ingsniosa tulit. contigit hoc nullo nisi te sub principe, caesar: cum duo pugnarent, victor uterque fuit.
Concita veloces fugeret cum dama molossos Et varia obliquas naeteret arte moras.
25쪽
caesaris ante pedes supplex , similisque roganti constitit; dc praedam non tetigere canes.
Haec intellecto principa dona tulit. Numen habet caesar, lacra est vis, sacra potestas. credite , mentiri non didicere ferae.
Cedere majori, virtutis fama secunda est. Illa gravis palma est, quam minor hostis habet.
Da veniam subitis: non displicuisse meretur, Festinat, caesar, qui placuisse tibi.
Aliud, apud antiquum Juvenalis scholiastem.
Flavia gens, quantum tibi tartius abstulit haerest Paene fuit tanti, non habuisse duos.
26쪽
SpgRo ma secutum in libellis meis tale temperamentum, ut de illis queri non possit, quisquis da se bene senserit, cum salva infimarum quoque per
sonarum reverentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit , .ut nominibus non tantum Veris
abusi sint, sed & magnis. Mihi fama vilius constet,& probΘtur in me nunc novissimum ingenium. Absit a jocorum nostrorum simplicitata malignus inte Pres, nec epigrammata mea scribat. Improbe iacit, qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam verborum licentiam, id est, Epigrammaton linguam eXcusarem , si meum esset exemplum: sic scribit
27쪽
catullus , sic Marsus , sic Pedo , sic Gaetulicus , sic quicunque praelegitur. Si quis tamen tam ambitiosa tristis est , ut apud illum in nulla pagina Latino loqui fas sit; potest Epistola, vel potius Τitulo contentus esse. Epigrammata illis scribuntur, qui silent spectara Florales. Non intret cato theatrum nostrum; aut si intraverit, spectet. Videon mihilneo jura facturus, si Epistolam versibus clausero.
Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae, Festosque lusus, & licentiam vulgi, cur in theatrum, cato severe, venisti An ideo tantum veneras, ut exires
Hic est, quem legis, ille, quem requiris, Toto notus in orbe Martialis Argutis Epigrammaton libellis: cui, Lector studioso, quod dedisti
Viventi decus , atque sentienti, Rari post cineres habent Poetae
28쪽
LIBER LIII. ubi libri venales.
Qui tecum cupis esse meos ubicunqua libellos ,
Et comites longae quaeris habere viae; Hos eme , quos arctat brevibus membrana tabellis tScrinia da magnis; me manus una capit. Ne tamen ignores ubi sim venalis , & erres , Urbe vagus totae me duce certus eris.
Libertum docti Lucensis quaere Secundi , Limina post Pacis , Palladiumqua forum,
Argiletanas mavis habitare tabernas , cum tibi , parve liber , scrinia nostra vacent. Nescis , heu , nescis dominae fastidia Romaar credo mihi , nimium Μartia turba sapit. Μajores nusquam ronchi: juvenesque, senesqua, Et pueri nasum rhinocerotis habent. Audioris cum grande sophos , dum basia jactas , Ibis ab excusso missus in astra sago. Sed tu , ne toties domini patiare lituras , Neve notet lusus tristis arundo tuos; T. I. u
29쪽
Aetherias, lascive, cupis Volitare per auras.
I, fuge; sed poteras tutior en domi.
Contigeris nostros, caesar, si forte libellos, Terrarum dominum pone supercilium. consuevere iocos vestri quoque ferre triumphi; Μateriam dictis nec pudet esse ducem. Qua Thymelen spectas, derisoremque Latinum, Illa fronto, precor, carmina nostra legas.' Innocuos censura potest permittere lusus rLasciva est nobis pagina, vita proba est.
V1. sub personam Caesaris, ad PoEtam.
Do tibi Naumachiam, tu das Epigramma nobis et
Vis puto cum libro , Marce, natare tuo.
VII. de leonum & leporum spectaculo.
Astharias aquila puerum portante per auras,
Illaesum timidis unguibus haesit onus: Nunc sua caesareos EXorat praeda leones , Tutua & ingenti ludit in ora lepus.
30쪽
Quae majora putas miracula' sumnius utrisque Auctor adest: haec sunt caesaris, illa Jovis.
Stellae. Siallas delietum mei columba ,
Verona licet audiente dicam, Vicit, Mavime, passerem catulli. Tanto Stella meus tuo catullo, i Quanto passere major est columba.
Quod magni Thraseae, consummatiqua catonis
Dogmata sic sequeris, salvus ut esse velis; Pectora nac nudo strictos incurris in enses rQuod fecisse velim te , Deciane , facis. Nolo virum , facili redimit qui sanguine famam rHunc volo, laudari qui sine morta potest. i