장음표시 사용
31쪽
M EPIGRA ΜΜATVI XI. de Gemello & Maronilla.
Patit Gamallus nuptias Varonillae, . Et eupit, & instat, & precatur, & donati Adeone pulcra est' immo foedius nil est. Quid ergo in illa appetitur & placet ' tussis.
Cum data sint equiti bis quina numismata , quar. Bis decies solus, Sextiliane, bibis a Iam defecisset portantes calda ministros, Si non potares, SeAtiliane , merum.
Ιtur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces , Ganaque sulphureis Albula fumat aquis; Rura, nemusque sacrum, dilectaque jugera Μusis Signat vicina quartus ab urbe lapis: Hic rudis aestivas praestabat porticus umbUs , Heu quam paene novum porticus ausa nefas νNam subito collapsa ruit , cum mole sub illa Gestatua bijugis Regulus esset equis.
32쪽
Nimirum timuit nostras Fortuna querelas , Qua. par tam magnae non erat invidiae. Nunc & damna juvant: sunt ipsa pericula tanti: Stantia non poterant tecta probaro deos.
Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto , Quem de visceribus traxerat ipsa suis: Si qua fides, vulnus , quod feci, non dolet, inquit tSed quod tu facies , hoc mihi , Paeto , dolet.
Dblicias, caesar, lususque, iocosque leonum. Vidimus: hoc etiam praestat arena tibi:
cum prensus blando toties a danto rediret , Et per aperta vagus curreret ora lepus , Unde potest avidus captae leo parcere praedae Sed tamen esse tuus dicitur, er o Potest.
O mihi post nullos , Iuli, memorande sodaleεν Si quid longa fides , canaque jura valent τ
33쪽
Bis jam paene tibi consul trigesimus instat, Et numerat paucos vix tua vita dies. Non bena distuleris, videas quas posse negari; Et solum laoc ducas, quod fuit, esse tuum. Exspectant curaeque catenatique labores, Gaudia non remanent , sed fugitiva volant. Haec utraque manu, compleκuque assere toto: Saepa fluunt imo sic quoque lapsa sinu. Non est, crede mihi, sapientis dicere, vivam: Sera nimis vita est crastina; vive hodie.
Sunt bona, sunt quaedam mediocria , sunt mala plura sQuae legis hic: aliter non fit, Avite , liber.
ogit me Titus actitare caussas, dicit mihi saepe, magna res est:
Res magna est, Tite , quam facit colonus.
34쪽
Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere Falerno In Vaticanis condita musta cadis 3. . Quid tantum fecere boni tibi pessima vina Aut quid fecerunt optima vina malit Da nobis facile est: scelus est jugulare Falernumν
Et dare campano toxica saeva mero. convivae meruere tui fortasse perire: Amphora non meruit tam pretiosa mori.
Si memini , fuerant tibi quatuor, Aelia, dentes:
Exspuit una duos tussis, & una duos. Iam secura potes totis tussire diebus;
i Nil istic, quod agat, tertia tussis habet.
Dic mihi, quis furor est' turba spectante vocata, Solus boletos, caeciliane, Voras. Quid dignum tanto ventrique gulaeque precabor
Boletum, qualem claudius edit, edas.
35쪽
cum peteret regam decepta satellite dextra , Ingessit sacris se peritura focis. sed tam saeva pius miracula non tulit hostis ἡΕt raptum flammis iussit abire virum. Urere quam potuit contempto Μurcius igne, Hanc spectare manum Porsena non potuit. Major deceptae fama est & gloria deκtrae. Si non errasset , fecerat illa minus.
XXIII. de leonum & leporum spectaculo.
Quid nune nava suris placidi lepus ora leonis
Frangere tam parvas non didicere feras. Servantur magnis isti cervicibus ungues , Nec gaudet tenui sanguine tanta sitis. Praeda canum lepus est, vastos non implet hiatus rNon timeat Dacus cassaris arma puer.
Invitas nullum, nisi cum quo, cotta, Iavaris, Et dant convivam balnea sola tibi.
36쪽
LIBERI. l . Mirabar , quare nunquam me, cotta, i vocasses: Iam scio ma nudum displicuisse tibi.
IId spieia incomtis illum, Deciane, capillis, cujus ipse times triste supercilium, Qui loquitur curios, assertoresque camillos, Nolito fronti credere, nupsit heri.
Ede tuos tandem populo , Faustine, libellos, Et cultum docto pectore proser opus: Quod nec cecropiae damnent Pandionis arces, Nec sileant nostri, praetereantque senes. Ante fores stantem dubitasne admittera famam
Teque piget curae praemia serra tuae , Post te victurae per te quoqua vivere chartae Incipiant: cineri gloria sera venit.
Sextiliane, bibis quantum subsellia quinqui
Solus; aqua toties ebrius esse potes.
37쪽
Nec consessorum vicina muni sinata tantum, Aera sed a cuneis ulteriora petis.
Non haec Pelignis agitur vindemia praelis, Uva nec in Tuscis nascitur ista jugis.
Testa sed antiqui solix siccatur Opimi, Egerit & nigros Massica cella cados. A caupone tibi sex Laletana petatur, Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.
Hesterna tibi nocte dixeramus, Quincunces, puto, post decem peractos, coena res hodie, Procille, mecum. Tu factam tibi rem statim putasti, Et non tibria verba subnotasti; Exemplo nimium periculoso:
Hesterno foetere mero qui credit Acerram, Fallitur : in lucem semper Acerra bibit.
38쪽
XXX. ad Fidentinum plagiarium.
Fama refert nostros te, Fidentine, libellos Non aliter populo quam recitare tuos. at mea vis dici; gratis tibi carmina mittam: Si dici tua vis; haec eme, ne mea sint, i
Chirutus suerat , nunc est vespillo Diaulus. ccoepit quo poterat clinicus esse modo.
Hos tibi, Phoebe , vovet totos a vertice crines Encolpus, domini centurionis amor. Grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili, Quam primum longas, Phoebe, recide comas. Dum nulla teneri sordent lanugine vultus, Dumque decent fuscae lactea colla comae: Utque tuis longum dominusque, puerque fruantur Μuneribus, tonsum fac cito, sero virum.
39쪽
Non amo te , Sabidi, nec possum dicere quare; Hoc tantum possum dicere; non amo te.
Amissium non flet, cum sola est, Gellia patrem: Si quis adest, jussas prosiliunt lacrymas. Non lup et, quisquis laudari, Gellia, quaerit: Ille dolet vere, qui sine teste dolet.
Incustoditis, & apertis, Lesbia, semper
Liminibus peccas, nec tua furta tegis, Et plus spectator, quam te delectat adulter; Nec sunt grata tibi gaudia, si qua latent. At meretrix abigit testem veloque, seraque; i Raraque Summoeni fornice rima patet.
A chione saltem, vel ab Helido disce pudorem: Abscondunt spurcas & monumenta lupas. Numquid dura tibi nilnium censura videtur
Deprendi veto te, Lesbia . non futui.
40쪽
Varsus sitibere me parum severos, Nec quos praelegat in scola magister, corneli , quereris: sed hi libelli, Tanquam conjugibus suis mariti, Non possunt sine mentula placere. Quid si mo jubeas Thalassionem Verbis dicera. non Thalassionis Quis Floralia vestit, dc stolatum Parmittit meretricibus pudorem Lex haec, carminibus data est jocosis, Nec possunt, nisi pruriant, juvare.
Quare deposita severitate, Parcas lusibus, & jocis , rogamus ;Nec castrara velis meos libellos, Gallo turpius ast nihil Priapo.