M. Valerii Martialis Epigrammatum libri ad optimos codices Parisiis nuperrime recensiti et castigati. Tomus prior posterior

발행: 1782년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

341쪽

Ossa licet quondam desunm non legat haeres rΗoe sibi jam Picens praestitit ossicium.

LVIII. in Artemidorum.

Cum tibi tam crassas sint, Artemidore, lacernae; Possim te Sagarim iura vocare meum.

LIX. in larem luscum.

Adspicis hunc uno contentum lumin B, cuiust

Lippa sub attrita fronte lacuna patet ΤNe contemno caput; nihil est furacius illo; Non fuit Autolyci tam piperata manu8. Hunc tu convivam cautuS servare memento: Tunc furit, atque osculo luscus utroque videt. Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri, Et latet in tepido plurima mappa sinu. Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit, Et tectus Ianis saepo duabus abit, Nec dormitantem vernam fraudare lacerna Erubuit sallax, ardeat illa licet. Si nihil invasit; puerum tunc arte dolosa

circuit, & soleas surripit ipse suas.

342쪽

LIBER VIII. 33IL X. in Claudiam.

Summa Palatini poteras aequare colossi, Si fieres brevior, claussia , sesquipedem.

LXI. ad Severum, de Charino.

Livet charinus, rumpitur , furit , plorat , Et quaerit alios , unde pendeat, Tam OS. Non jam quod orbe cantor & legor toto; Nec umbilicis quod decorus & cedro Spargor per omnes , Roma quas tenet , gentes: Sed quod sub urbs rus habemus aestivum, Vehimurque mulis, non, ut ante, conductis. Quid imprecabor , o Severe , liventi ΤHoc opto: mulas habeat , & suburbanum.

LXII. de Picente.

Seribit in aversa Picens epigrammata charta; Et dolet , averso quod facit illa deo.

Τhestylon Aulus amat; sed nec minus ardet Alexin: Forsitan &. nostrum sic Hyacinthon amat.

343쪽

I nunc, & dubita, vates an diligat ipsos,

Delicias vatum cum meus Aulus amet.

LXIV. in Clytum.

Ut poscas, clyte, munus, exigasque smo nasceris octies in anno Et solas puto, treisue, quattuorve Non natalitias habes Kalendas. Sit vultus tibi Iaavior licabit Tritis littoris aridi lapillis; Sit moro coma nigrior caduco; incas mollitia tremente plumas , Aut massam modo lactis alligati; Et talis tumor 'excitet papillas , Quales cruda. viro puella servate Tu nobis, clyte, jam senex videris. Tam multos quis enim fuisse credat tNatales Priamive, Nestorisve Sit tandem pudor, & modus rapinis. Quod si Iudis adhuc, semelque nasci Uno Jam tibi non sat est in anno; Natum tu, clyte, nec semel putabo.

344쪽

LIBER VI 1 I. 333LXV. ad Domitianum.

Ise ubi Fortunas Reducis fulgentia late

Tampla nitent, felix area nuper erat IHle statit Arctoi sormosus pulvera belli Purpureum fundans caesar ab ore iubare Hic lauro redimita comas, & candida cultu Roma salutavit voce manuqua ducem. Granda loci meritum testantur & altera donar Stat secor , & domitis gentibus arcus orat. Hic gemini currus numerant elephanta frequentem e Suffcit immensis aurans ipso jugis. Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis γHos aditus urbem Μartis habere docet.

LXVI. de Silii consulatu. ,

Autusto pla thura, uictimasqua

Pro nostro date Silio , camoenae. Bis senos iubet an redira, fascea Nato consule, nobilique virga Vatia castaliam domum senare. Rerum prima salus & una caesis ,

345쪽

Gaudenti superest adhuc quod optet Feliκ purpura , tertiusque consul. Pompeio dederit licet senatus, Et caesar genero sacros honores: iQuorum pacificus ter ampliavit Ianus nomina , Silius frequentes Iclavult sc numerare consulatus.

LXVII. in Caecilianum.

Ηoras quinque puer nondum tibi nuntiat, & tu Iam conviva mihi , caeciliane, venis. cum modo distulerint raucae vadimonia quartae s Et Floralitias lasset arena seras; curre , age, & illotos revoca , caIliste, ministros: Sternantur Iem; caeciliane , sede. caldam poscis aquam; nondum mihi frigida venit: 'Alget adhuc nudo clusa custina soco. Μans veni potius e nam cur te quincta moretur Ut iantes sero; caecilianes venis.

346쪽

LIBER VIII. 33 LX VIII. ad Entellum.

Qui corcyraei vidit pomaria regiS ,

Rus, Entelle , tuas praeferat Ille domus. Invida purpureos urat ne bruma racemos, Et gelidum Bacchi munera frigus edat; condita perspicua vivit vindemia gemma, Et tegitur felix , nec tamen uva latet. Foemineum lucet sic per bombycina corpus; calculus in nitida sic numeratur aqua. Quid non ingenio voluit natura licere Autumnum sterilis ferre jubetur layems.

LXIX. in Vacerram.

JUiraris vatores , Vacerra , selos sNee laudas nisi mortuos poetaS. Ignoscas petimus , Vacerra: tanti Non est, ut placeam tibi, perire.

LXX. de Nerva.

Quanta quies, placidi tanta est facundia Nervae; Sed cohibet vires ingeniumque Pudor.

347쪽

cum siccare sacram hargo Permessida posset Ore , verecundam maluit esse sitim: Ploriam tenui frontem redimire corona contentus famae nec dare vela suas. Sed taman hunc nostri scit temporis esse Tibullum, carmina qui docti nota Neronis habet.

LXXL in Posthumianum.

Quattuor argenti libras mihi tempora brumast

Μisisti ante annos , Posthumiane , decem. Speranti plures nam stare, aut crescere debent Μunara vanerunt plusve, minusve duas. Tertius & quartus multo inferiora tulerunt. Libra fuit quincto Septiciana: quid est Baslatam ad scutulam sexto pervenimus anno et Post hunc in cotula rasa selibra data est. Octavus ligulam misit sextante minorem: Nonus acu levius vix cochlearo tulit. Quod mittat nobis decimus jam non habet annus rQuattuor ad libras , Posthumiane , redi.

348쪽

LIBER VIII. 33 L X XII. ad librum suum.

Nondum murice cultus , asperoque. Morsu pumicis aridi politus, Artalium properas sequi, libella: Quem pulcherrima iam redire Narbo,

Docti paterna Narbo Votieni, Ad leges iubet, annuosque fasces: Votis quod paribus tibi petendum est, contingat locus ille, & hic amicus. Quam vellem fieri meus libellus l

Instanti, quo nee sincerior alter habetur Pectore, nec nivea simplicitate prior: Si dare vis nostrae viros animosque Thaliae, Et victura petis carmina; da, quod amem. Cynthia te vatem fecit, lascivo Properiar Ingenium Galli pulchra Lycoris erat.

Fama ast arguti Nemesis formos, Tibulli; Lesbia dictavit, docta catulle, tibi. martial. T. I. Y

349쪽

Non me Peligni , niac spernet Μantua vatem, Si qua corinna mihi, si quis Alexis erit.

LXXIV. in malum medicum.

Hoplomachus nunc as; fueras ophthalmicus anter Fecisti medicus, quod facis hoplomachus.

LXXV. de Gallo Lingono.

Dum repetit sera conductos nocte Penates Lingonus a Tecta Flaminiaqus recens; Depulit offenso vitiatum pollica talum , Et jacuit toto corpore fusus humi. Quid faceret Gallus, qua se ratione moveret Ingenti domino servuus unus erat, Tam macer, ut minimam posset viΗ serra lacernam Succurrit misero casus, opemque tulit. Quattuor inscripti portabant vita cadaver, Accipit insoliκ qualia mille rogus. Nos comes invalidus submissa voce precatur, Ut quocunque velint corpus inane ferant. Permutatur onus; stipataque tollitur alta Grandis in angusta sarcina sandapila.

350쪽

LIBER VIII.

Hie mihi da multis ut iis, Luxanu , videtur , cui merito dici , mortuo Galla , potast.

LXXVI. in Gallicum.

Die vorum mihi , Μarce , dic amabo. Nil est, quod magis audiam libenter:

Sic & cum recitas tuos libellos , Et caussam quoties agis clientis 1 . Oras , Gallice , me rogasque semper. Durum ast me tibi , quod petis , negare. Vero verius ergo quid sit, audir erum , Gallica , non libenter: .audi

LXXVII. ad Liberum.

Libat amicorum dulcissima eura tuorum ἔLiber in aeterna vivara digna rosa:

Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo Splendeat , & cingant florea serta caput. candida nigrescant vetulo crystalla Falerno , Et caleat blando mollis amore torus. Qui sic vel medio finitus vivit in aeUO, Longior huic facta est , quam data vita fuit. Y a

SEARCH

MENU NAVIGATION