M. Valerii Martialis Epigrammatum libri ad optimos codices Parisiis nuperrime recensiti et castigati. Tomus prior posterior

발행: 1782년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

331쪽

Resert sis bonus, an velis videri. Praestas hoc, Melior, sciente fama, Qui solennibus anxius sepulti Nomen non sinis interire Blassi: Et de munifica profusus arca Ad natalitium diem colendum, Scribarum memori piaeque turbas Quod donas, facis ipse Blaesianum. Hoe longum, tibi vita dum manebit, Hoc & post cineres erit tributum.

XXXIX. ad Domitianum.

Qui Pallatinae caperet convivia mensae , Ambrosiasque dapes , non erat ante locus. Hie haurire decet sacrum, Germanice, nectar, Et Ganymedea pocula miXta manu. Esse velis, oro, serus conviva Tonantis.

At tu si properas Iupiter, ipse veni.

XL. ad Priapum.

Elon horti, nequo palmitis beati,

Sed rari nemoris, Priape, custos, EX

332쪽

Tκ quo natus es, & potes renasci, Furaces, moneo , manus reponas , Et silvam domini focis reservas. Si defecerit haec, & ipso lignum es.

XLI. ad Faustinum.

I 'rima Athanatoras non misit munera nobis , Quae medio brumas mittera mense solet An sit Athenagoras tristis, Faustine, videbor me certe tristem fecit Athenagoras.

Si is sportula major ad beatos Non corruperit, ut solet: licabit De nostro, Μatho, centies lavaria.

XLIII. in Fabium & Chrestillam.

Effert uxores Fabius, chrestilla maritos, Funereamque toris quassat uterqua iacum. Victores committe, Venus: quos iste manebit

Eκitus, una duos ut Libitina serat. Martiat. T. I. . X

333쪽

Τitullo, moneo, vive semper, hoc serum est Sub Paedagogo coeperis licet, serum est. At tu, miser Titulle, nec senex vivis;

Sad omne limen conteris salutator, Et mane sudas urbis osculis udus, Foroqua triplici sparsus ant2 equos omneis,

Aedemque Μartis, & colotas Augusti,

curris per omnes tertiasque, quinctasquo. Rape, congere ν aufer, posside: relinquendum osse Superba densis arca palleat nummis, centum explicentur paginae Kalendarum rIurabit haeres, te nihil reliquisse, Supraque pluteum te jacente, vel saxum, Fartus papyro dum tibi torus crescit, Flentes superbus basiabit eunuchos; Tuoqua tristis filius, velis nolis, cum concubino nocte dormiet prima.

334쪽

LIBER VIII. XLV. ad Flaccum , de reditu Prisci Terentii.

Priscus ab Aetnaeis mihi, FIacce, Τarentius orla Radditur: hanc lucem lactea gemma notet. Defluat, & lento splendescat turbida lino Amphora centeno consule facta minori continget nox quando meis tum eandida mensis

Tam iusto dabitur qu'ndo calere mero 'cum te, Flacce, mihi reddet cythereia cypros, Luxuriae fiet tam bona caussa meas.

XLVI. ad Cestum puerum.

Quanta tua est probitas, quanta est infantia formae,ceste puer, puero castior Hyppolito lΤo secum Diana velit, Dorosque natare: Ta cybela totum mallet habere Phryga. Tu Ganymedeo poteras succedera Iecto νSed durus domino basia sola dares: iFelix quas tenerum vexabit sponsa maritum, Et quae te iaciet prima puella virum ly

335쪽

Pars maxillarum tonsa est tibi, pars tibi rasa est a Para vulsa est: unum quis putet esse caput

XLVIII. de abolla Crispini

Nostit cui dederit Tyriam crispinus abollam, . Dum mutat Cultus, induiturque togam. iQuisquis habes, humeris sua munera redde, precamur Non hoc crispinus, te sed abolla rogat. Non quicunqua capit saturatas murica vestes; Nec nisi deliciis convenit istet color. 1i to praeda iuvat foediqua insania lucri , Qua possis melius fallero, sume togam.

. XLIX. de Aspro.

Formosam plane, sed caecus, diligit Asperi Plus ergo, ut ras est, quam videt Asper amat.

L. ad caesarem.

Quanta Gigantei memoratur munia triumphis Quantaque nox superis omnibus illa fuit ;

336쪽

32sLIBER VIII.

bonus aecubuit genitor cum plebe daorum, Et licuit Faunis poscere vina Iovem: Tanta tuas, caesar, celabrant convivia laurus; Exhilarant ipsos gaudia nostra deos. Vescitur omnis equos tecum, populusque, patresqu.; Et capit ambrosias cum duce Roma dapes. Grandia pollicitus, quanto maiora dodistit Promissa est nobis sportula, recta data assi

LΙ. de Instantii Rufi phiala.

Quis labor in phiala' docti Μyos, anno Myronis

Μentoris haec manus est , an, Polyclete , tua' Livastit nulla ea ino susca, nec odit. Exploratores nubila massa focos. Vera minus flavo radiant elactra metallo; Et niveum felix pustula vincit ebur. Μaterias non cedit opus: sic alligat orbem , Plurima cum tota lampada Luna nitet. Stat caper Aeolio Thebani vellera Phrixi cultust ab hoc mallet vecta suilla soror. Hunc nec cinyphius tonsor violaverit, & tu Ipse tua pasci vite, Lyaee, velis.

337쪽

Terga premit pecoris geminis Amor aureus alis e Palladius tenero lotos ab Oi a sonat. Sic Methymaeo gavisus Ariona delphin Languida non tacitum per freta uevit onus. Imbuat egregium digno mihi nectare munus Non grege de domini , sed tua, eeste , manus: ceste decus mensae, misca Setina: videtur Ipse puer nobis , ipse sitire caper. Det numerum cyathis Instanti littera Rufi: Auctor enim tanti muneris ille mihi. Si Telethusa venit, promissaque gaudia portat; Servabor dominae , Ruse , trienta tuo. ιSi dubia est, septunce trahar: si Stit amantem, Ut jugulem curas nomen utrumque bibam.

LII. ad Cedicianum.

Tonsorem puerum, sed arta talem, Qualis nec Thalamus suit Neronis, Drusorum cui contigere barbae, Aequandas semel in genas rogatuεν Rufo, cediciane, commodavi

Dum jussus repetit pilos eosdem,

338쪽

Consura speculi manum regente; Eκpii agitque cutem , facitquo longam Detonsis epaphaeresim capillis, Barbatus mihi tonsor est reversus.

LIII. in Catullam.

Formosissma quae suere, vel sunt, Ssid vilissima quae fuera, val sunt. O quam te fieri; catulla, vellem Formosam minus, aut magis pudicam l

LIV. ad Caesarem.

Flagna lieat toties tribuas, majora daturus Dona, ducum victor, victor & ipse tui, Diligeris populo non propter praemia, caesar; Propter te populus praemia, caesar, amat.

LV. ad eundem, de leone.

Iuditur quantum Massyla per avia murmur sInnumero quoties silva leone surit;

Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor cum revocat tauros, & sine mente pecus:

339쪽

Tantus in Ausonia fremuit modo terror arena. Quis non esse gregem credaret' unus erat. Sad cujus tremerent ipsi quoque iura leones , cui diadema daret marmore picta Nomas. O quantum per colIa decus, quem sparsit honoram, Aurea lunatae cum stetit unda iubae lGrandia quam decuit Iarum vanabula pectus , Qtiantaque de magna gaudia moris tulit lUnda tuis , Libye , tam felix gloria silvis A cybeles numquid venerat ille jugis An magis Harculeo , Germanice , misit ab astro Hane tibi vel frater , vel pater ipse, feram

LVI. ad Flaccum.

1'omporibus nostris aetas cum cedat avorum crevisit & major cum duce Roma suo: Ingenium sacri miraris abesse Μaronis , Nec quemquam tanta bella sonare tuba. Sint Μecaenates, non deerunt , Flaccs, inroties; Virgiliumque tibi vel tua rura dabunt.

Iugera perdiderat miserae vicina cremonae , Flebat & abductas Tityrus aeger oves:

340쪽

LI B E R VIII.

Usit Tuscus eques , paupertatemque malignam Reppulit, & colari jussit abire fuga.

Accipa divitias, & vatum maliimus esto, Tu licat & nostrum, diκit , Alexin ames.sidstabat domini mensis pulcherrimus illa, Μarmorea fundens nigra Falerna manu. Et libata dabat roseis carchesia labris, Quae poterant ipsum sollicitare Iovem. Excidit attonito pinguis Galathea Poetae , Thostylia & rubras messibus usta genas νDotinus Italiam concepit, & ARMA VI RVMQVE, Qui modo vix culicem fleverat ora rudi. Quid Varos , Μarsosque loquar, dilataque vatum Nomina, magnus erit quos numerare labor Ergo oro Virgilius, si munera Mecasnatis Des mihi 3 Virgilius non ero, Μarsus ero.

LVII. de Picente.

Trais habuit dentes, pariter quos eXspuit omnes, Ad tumulum Picens dum sedet ipsa situm , collegitque sinu fragmenta novissima laxioris, & aggesta contumulavit humo.

SEARCH

MENU NAVIGATION