P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti ..

발행: 1556년

분량: 658페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

ό PETRI RAMI

, in est, qui te sic ad differendum & ratiocinandum raperet. Collige vero teipsum,ac diligentius, dum iuuenis es,exerce in hac facultate, quae videtur inutilis ense,&a plerisque loquacitas futilis & garrulitas appellaturi alioqui veritatem non assequere. So. Quis igitur est exercitationis huius modus, o Parmenides Par. Quem tu de Zenone audiuisti: Haec Parmenides: quibus intelligi inus in logicis Zenone Socratis magistrum suisse. Zenonis vero logica, Platonis dialogis

multa continentur. vi in Parmenide,rei qua de agitur, ortum, motum, accidetia,interitum: id est, causas, quibus res generatur,& effecta, & adiunctas accidentias,&opposita, quibus res corrumpitur & interit. Item comparatorum genera,simile,dissimile, maius, minus,

par: Item de genere &specie atque ideis plurima ibidem disputatio est: vi in Sophista & Politico, te genere rursus & specie,toto item & parte,itemque de diuidem di & definiendi ratione & lege: his enim duobus di logis Socrates a Zenone logicis diuidendi & definie di legibus informatur. Ergo Platonis tres dialogi d monstrant, Socrati Zenonem logicae philosophiae doctorem fuisse:neque tamen omnia quamuis discipulo, decreta sua probauisse: Socrates enim Zenonis sentenatiam de id eis minime probauit, ut ex eodem Parmenide deprehedi potest: quod Galenus de placitis Hippocratis & Platonis annotauit: Plato, inquit, inutilem philosophiae contemplationem Socrati non attribuit, sed aliis, ut physicam contemplationem Timaeo,quemadmodum etiam extra fines egredientem Dialecticam ad Parmenidem,& socium eius Zenonem. Ergo Zenologicas artes ita docuit: nec Zenoni,tot annis ante Aristotelem philosopho persuadeat Aristoteles, Aristotelem primum artis logicet inuetorem & doctorem fuisse. Quin ambitionem suam in isto philosopho Aristoteles mirabiliter arguit: Zeno ait in Sophista primus logiacas artes reperit: Ego ait in organo primus reperi, nec ante me, huius artis quicquam fuit. Hanc igia

22쪽

tur αντιψα- considerato. Democritus anno maior,

quam Socrates fuit,e cuius libris tametsi nihil ad Logicam Laertius referat,tamen qui videantur ad Logicam reserti posse, quidam sunt, si tituli tamen non fallunt: De Logicis regula, r. 2.3. Caussae, De dictionibus vel vocibus, ut etiam scholae iam nostrς loquuntur,onoma sticum: item de verbis,qualis in Porphyrio & Aristotelis Categoriis, de Interpretatione, materia tractari undetur : De figuris sic Aristoteles in Philosophiae primo& octauo libris ait rerum omniu efficientes caussas , a Democrito factas esse, figuram,ordinem, situm: Ad iudicium spectantia quaedam: ubi potuit esse de propositionis,s1llogismi,methodi regula quippiam: De imagia

ne seu praenotione: Rem caussae planae. Qualis doctrina quaedam est in posterioribus Analyticis Aristotelis . Aristoteles autem primo de partibus Animalium scribit cum agit de caussis rerum naturalium, materia & fo ma atque ex iis definitione constituta veteres talem in rebus physicis definitionem nescisse: Caussa vero fuit est quamobrem veteres ad hunc modum non peruenerint,quia quid est,& definitionis essentiam explicare non poterant: Ac Democritus primus attigit non vel

ti rem physicae contemplationi necessariam, sed tanquaab ipsa re traheretur. Idem serὸ rursus in Philosoplita lib. 13. cap. ab Aristotele de Democrito dicitur: E PEPscis paululum Democritus attigit,ac definiuit calidum& frigidum. Sic ab Aristόtele Democriti Logica extenuatur,ut Democritus Aristoteli disserere quidem, sed sine arte videatur. Democriti discipulus Protagoras, qui respiae dictus est, Rhetoricam quae nihil aliud ferEquam Logica tu fuit summa nominis gloria exercuit:&elencliticam doctrinam praecipue exercuit, sententiam omitteris,ad nomen disteriait, & praesens contemtionum genus,quod specie quadam probetur, instituit: Primus ad theses argumenta demonstrauit, α quod contradici non posset disceptauit:& scripsit artem Eleuchorum de Contradiectionum,duobus libris. Ergo Pt

A iiij tagoras

23쪽

s . PETRI RAMI

tagoras eam Logicae partem,quae ab Aristotele traditur in Elenchis , aperuit. Logicae artis nomine magnum Protagoram fuisse declarat in Philosophia Aristoteles, qui contra eum tam multa disseruit: imb vero Platonis etiam dialogus Protagoras inscriptus, eius Elenchos valde nobis ostendit. Quapropter neque Protagorae videbitur Aristoteles primus & Olus logicae artis a thor fuisse. Hippocrates medicus horum aetate paulo inferior,& inuentionis, dc dispositionis partes attigit: similitudinem & dissimilitudinem commendauit vitia diuisionis in veteribus sui Galenus ait in studiose reprehenditiimo vero effectorum, adiunctorum, una cum methodica & artificiosa dispositionis serma, locu comprehendit. Quae cum a Socrate in Phaedro, medici& oratoris inducta collatio esset, producuntur: Itaque inquit Socrates quid tandem praecipiat Hippocrates, ct vera ratio,considera. An vero de quavis natura ita consideradum estὶ Primum quidem simplόxne an multiplex sit illud,de quo cupies aciem vel discere,vel alios docere deinde si simplex suerit, vis ipsius est inspicienda,& quid in quaque re per eum facere, aut quid illi contra accidere soleat. Si vero multas species habeat, his partibus enumeratis,quod in una notum sit, hoc idem in singulis notandum est:quid ipsa faciat, quid illi

aliunde rursus accidat. Phae. Videtur o Socrates. Socr. Absque his autem,disputatio caeci videatur esse progressio: nec tame caeco vel surdo,qui arte in re qua-uis progreditur,comparandus est. Ergo haec de Hippocratis Logica Socrates: methodus vero rursus eadem

ab Hippocrate non minus perspicue ponitur, cum i bet Hippocrates ex simili simile dignosci: virum simialia an aissimilia sint ab initio, a maximis & facillimis, ab usquequaque omnino notis, quae videre & audire liceat: quae etiam visu & naribus & linhua & mente nosse liceat, quibus cognoscimus, omnibusque cognoscere liceat. Haec Hippocratis oratio pulcherrimam logicae dispositionis partem iterum proponit, de qua in posterioribus

24쪽

ANIMA D. LIB. I '

posterioribus Analyticis copiosius & uberius disseremus. Nec Hippocrati facile persuadeat Aristoteles, ipsum logicae artis ignarum fuisse, sequerrimum hic aliquid intellexisse. Videmus adhuc quae lint a veteribus obseruata Logicae documenta, de inuentione, iudicio propositionis A veritate & opinione: de sillogistri

etiam sertasse iudicio, ut ε irroia Democriti fuere: de methodo certe & elenchas: ut iam sine pudore & rub re iactati non possit ante Aristotelem de logicis artibus omnino nil animaduersum, nil cognitu fuisse. Sed veteres uniuerses unus Socrates non tantum ethica, sed

hac logica philosophia togissime superauit qui tametsi magister in schola nunquam suit,nunquam artis cuius uam professor ac doctor videri voluit, imo literam nullam scriptam reliquit: E discipulorum tamen, atque imprimis Platonis sermonibus, satis constat omnium philosophorum superiorum no solum natura, sed arte&vsu λογκω ον fuisse. Galenus initio historiae philosophicae,Socratem facere videtur non solum ethicae inuentorem,sed etiam Logicae persectorem, cum ait: Dialecticam facultatem, qua ducuntur homines, per sine animaduertit: Etenim Zenoniae Logicae doc menta omnia non solum tenuit,sed inutilia ab utilibus discrevit: vanamque de ideis altercationem, ut Parmonides Platonis author est, iam tum iuuenis resutauit. A se ipso autem quam multa logicae artis adiumenta

deprompserit, E Platonis dialogis potes intelligere: Etenim Dialectica definitur in his, facultas differendi:

trEsque eius partes, sicut omnium artium, pontitur,n tura, ars,exercitatio: artisque partes,naturae & exercitationis communes, inuentio dispositioque diuidutur. Inuentionis partium nulla seia non attingitur,de caussis, effectis,subiectis,adiu 'ctis, oppositis, comparatis, nomine, diuisione, definitione, temmoniis:Iudicij vero in propositione, tum scientia, tum opinio, uam saepe ab eo proponitur Z methodus quam Laepe,quam magnis ficE ab eo tractat 3 Ergo haec artis: usum vero logicae

artis

25쪽

1o L PETRI RAMI

artis quis unquam maiorem habuitὶ quis clisputationis institutae vel genesim, vel analysin plenius adhibuit3

quis Logicae tu virtutes, tum vitia in propositis exemplis acutius deprehenditi Quam mirabiliter vero L gicae usum non solum in singularibus rebus,& in artiuomnium non solum constitutione, sed ad authorem Deum recognoscendum, conuersione docuit3 Aristoteles Philosophiet libro decimo tertio,Socrati logicas laudes duas maximas attribuit, definiendi & diuidendi: Iis enim locis duobus, si spectes usum, caeteri fere loci continentur. Atque hoc loco Aristoteles ambitionem suam valde prodit:mhil omnino de Logica dictum a te se gloriatur:& tamen alibi confitetur a Socrate logicam doctrinam & inductionis de definitionis esse traditam. Ergo Socrati,ergo Platoni magistris, a quibus hanc ipse artem didicit,nunquam Aristoteles persuaserit se primum logicae artis inuentorem fuisse. Deinceps sectae variae exortae 1 uni,Socratemque philosophi praecipue quinque, logicis artibus celebres sunt consecuti, Anaxarcnus, Aristippus, Euclides, Antisthenes, Plato. Anaxarcho satis constat logicam Socraticae inscientiae scientiam non placuisse, cum diceret,ne se id ipsum scire, quod nil sciret. Socrates una exceptione se nihil scire profitebatur: Anaxarchus etiam hanc e ceptionem sustulit,seque in rebus agendis, probabilistatis specie duci,non certa scientia moueri dixit. An xarchum Pyrrho Eliensis audiuit, & hanc sectam ac talepsiae & retentionis amplificauit,unde non curantia& indifferentia rerum omnium sequebatur: eiusque sectatores, aporetici, sceptici, ephectici, Teletici: quod dubitaren considerarent inhiberent,inquirerent,dicti sunt: tuorum proprium, nil affirmando stocere, sed i ficiando aut comparanao. Atque ut mirabilis est hominum natura, cum logicas aries conuellere velle videantur ad confirmandum tamen institutum suum, id est ad omnem sensus & intellectus certam perceptionem scientiamque: ad iudicium,demonstrationem, disciplinam

26쪽

ANIMA D. LIB. I

seiplinam tollendum: ad omnium, quae sentirentur, uaeque intelliserentur, incomprehensibilitatem con-

adum,logicis dc rationum, & testimoniorum probationibus utebantur: Colligebant enim varias caussas,atque ex contrariis demonstrare conabantur pe suadentibus aequales probabilitates, ualitatemque de contradictionem rationum confirmare rationibus fere decem:primo, quod ex iisdem rebus phantasiae differetes,propter animalium differentias, inciderent:ut cicutam coturnica alimentum esse,homini venenum: secui do ex diuersis naturis hominum, ut Demophon in vinabra calefiebat, in sole rigebat, alius contra: tertio ex

differentiis sensilium,ut malum, aspectui pallidum, gustatui dulcemec eadem forma pro 1 peculorum varietate,eadem cernitur: quarto ex communi affectione devicissitudine, ut sanitate, morbo, somno, vigilia, pueritia,senectute: in quibus de re eade sit aliud atque aliud iudicium: quinto ex legibus & institutis, & ex musicis persuasionibus , & artificiosis decretis, & opinionibus dogmaticis,quibus idem aliis bonu,aliis malu videtur: sexto de permistionibus, & comunicationibus: ut pu purae color in sole, luna, lucerna,varius est: septimo ex ualitate positionum,ut magna eadem & parua, si sp

tio mutentur,apparebunt quadrata,rotunda,plana, tumida: sic colubae collum variatur octauo ex quantitate, ut vinu modicum iuuat, multu noce ono ex insuetis, ut Sol,quia cernitur quotidie, mirabalis non est: admiaramur autem minus excellentia, si nunquam visa fuerint decimo ex relatorum contentione, ut dextrum, sinistrum: ut pater, filius: ignota vero quae ad aliquid. Alij modos alios addidere: inexperientiet,qua res deducitur in infinitum: suppositionis, qua principia miliEsipponuntur,cum possint contraria supponi. Atque hic

Pyrrhonia Logicae ad euertendam Logicam fere ni menta sunt, ad quam multorum excellentium virorum authoritates aggregantur, Homeri primum, quoniam

de rebus iisdem aliter alias senti nec quicquam defini-

27쪽

PETRI RAM I

te docet affirmando:deinde septem Sapietam,quorum illa sceptica sunt, Ne quid nimis. Spodeor aute iactura. Tu Archilochi, Hominibus mens,Glauce Leptine fit,

Est mortalibus,quale Iuppiter in die mittit. Ite Euripidis Quid vero hos miseros sapere

Mortales aiunt' nec enim scimus: Faciamus ea ceria quae quis velit. Item Xenophanis: Atqui igitur plan nullus vis nouit neque virus unqua sciet. Zenonis etiam tollentis motu, & Democriti dicentis: Caussa vero nil nouimus,in profundo enim veritas

est. Et Platonis, verum diis & deorum filiis cocedentis, probabilitatem tamen perquirentis. Et Euripidis:

Quis ver) novit,an hoc vivere t morit ori autem, vivere censetur mortalibus.

Et Empedoclis affirmantis esse quaedam,quae neque visu, neque auditu, neque intelleiiu percipi possent: Postrem5 Heracliti & Hippocratis sententiae huc aggregantur. Haec Purrhoniae Logicae summa fuit,qua sectatores eius, probabilitatis iussicium sibi reseruabant,

scientiae tollebant,& unice commendabant inhibiti nem,quam velut umbra sequebatur tranquillitas: qualia fere de noua Academia dicuntur a Cicerone: Arcesilas enim author Academiae nouae,pyrrhonem imitatus

esse a Laertio dicitur. Atque haec secta nil Aristoteli debeat in logicis artibus, de quibus tamen tam multa dis seruit. Aristippus, omnesque Aristippi sectatores Cyrenaici & Epicurei Logica naturali contenti, Logica artificiosam videntur conlepsisse: tametsi Aristippus duodecim de arte logica libros, ut ἡ titulis coniectura est,c scripsit:de exercitatione labros 6:de disciplina,i: Inte rogans, 1. de chriis,3. Hi squidem titula logicae artis via dentur esse:& fortassis etiam plures de hac arte scripserat, quam tituli significent. Et de Cyrenaicis locus est apud Laertium,quod Logicam, propter eius usum summum, attingebant. Et Epicurus septem annis natus

post Platonis obitum, licet verbo logicam artem, ut

inanem

28쪽

ANIMA D. LIB. I.

inanem assirmaret, attamen reipsa quandam retinebat: Dialecticam aut Logicam, caeterorum philosophorum more non appellabat,Canonicam dicebat & libros atagumenti logici multos scripsit: horum namque tituli sunt, De sectis, de iudicio aut principio, aut canon, aut tanquam diceres elementarium: de imaginibus,de viso: Itaque veri iudicium reserebat ad sensus & anticipationes & affectiones. Epicurei praeterea adiecere phantasticas mentis conceptiones: Itaque etiam menti iudicia tribuebant Epicurei, sed quae a sensus obseruationibus & iudiciis eisent orta, secundum & incidentiam de proportionem & similitudinem & compositionem, aliquid etiam ratiocinatione conferente. Atque anticipationem dicebant veluti comprehensionem, aut opinionem rectam,aut cogitationem,aut uniuersalem intellia gentiam insitam,id est memoriam eius, quod frequenter fieret :& sic docent ex antecedente prolepsi res c gnosci, ut Attitoteles docet ex antecedente prinotione.

Qucstionum quoque alias esse de rebus, alias circa sit tricem dictionem versari: quomodo partitur Aristote-es Elenchos. Quare videmus ab his magistris,quos tomen caeteri philosophi tanquam pecudes insectantur, quato studio, & quam multis voluminibus logica philosophia tractata sit. Quapropter Aristippo, Aristippique successoribus Aristoteles nequaquam persuaserit, se logicae artis inuentorem & authorem solum fuisse. Euclidis vero, Antisthenis, Platonis scholas cu ingressisuerimus,in his miranda philosophiae logicae studia coperiemus, & Aristotelis ambitionem magis ac magis admirabimur. Luclides vero Megaricus, totaque eius

successio & secta, Logicam imprimis arripuit, Ied Pa menidea illam Zenoniam,nonnihil sophisticam, quam idcirco Socrates non probabat, ut de ideis iam dictum est. ideoque sectatores Euclidis, contentiosi primo sunt appellati qui posteὶ Dialectici, qui disputationes inte

rogatione de responsione conficerenti Demonstrationbbus autem insistebat Euclides, non secundum sumpti

nes,

29쪽

PETRI RAMI

nes, sed secundum illationes: similitudinisque proba

tionem tollebat, cum diceret, aut ex similibus, aut ex dissimilibus constitui: ac si constaret ex similibus, potius res ipsas, quam rerum similia spectanda esse: Sin autem ex dissimilibus, inanem esse collationem Sic Euclides sophistico enthymemate rationem, quamuis illustrissimam & magistro Socrati familiarissimam, reprehendebat: Atque ob hanc sophisticam Di alecticam, notatus est a Timone, velut sophis , quod Mo

garensibus rabiem contentionis inuexisset. Eius discipulus Eubulides, consimiles Dialecticae modos reperit, mentientem, latentem, electram, occultum, siritem, cornutum, caluum: &consimili cum doctore nota, procax & petulans appellatus est: ruit enim dis sputator acer, & Demosthenem oratorem formauit:

sed ab Aristotele dissensit, eiusque multa decreta labefactauit. Atque isti vix Arii toteles persuasisset, lo- sicae artis Aristotelem persectorem esse. Eubulides, lexinum discipulum contentiosissimum , successorem reliquit. In eadem secta fuit Diodorus, primusque occultum & cornutum disputationis genus inuenis. se existimatur. Hic apud Ptolemaeum Soterem cum dialecticam quaestionem a Stilpone obiectam dissoluore non posset, appellatus est κροω, fatuus: detractis κ Seρ, velut oret,asinus: Quo scommate offensus,de ea quin stione librum conscripsit,& eo moerore mortem obiit.

Ex eadem schola fuit Clinomachus Thurius, qui primus de axiomatis & categorematis scripsit. Stilpo Megarensis, Zenonis Stoicorum principis magister, philosophus eiusdem familiae, quin Euclidis ipsius auditor fuit: tantumque rationis inuentione caeteris praestitit, ut tota penE Grincia Megaram ad eum audiendum confluxerit: grauis in contentionibus: tollebat species. Menedemus Platonis atque etiam Stilponis auditor, eius scholae postremus, tollebat axiomata negantia, firmantia autem costituebat: atque ex iis simplicia amplectebatur,composita tollebat. Heraclides tamen scri-

30쪽

ANIMA D. . LIB. I

bit Dialecticam contempsisse: in disputationibus a rem ita pugnax erat Sc sortis, ut liuor in oculis expria meretur. Atque huiusmodi Logica Euclidea,de catego-rematis, axiomatis, phismatis,a Socratis Logica iam paululum, ut apparet, degenerauit, & ad sophisticam nonnihil inclinauit: fortis tamen ac robusta fuit, multoque magis Logicam, ut apparet, quam Sophistica tenuit . Quapropter quis putet Euclidem & Euclidis aemulos, Dialecticae artis inuentionem & absoluti nem Aristoteli concessurosὶ cum eos non solum ii ius artis studio, sed etiam nomine ita delectatos videamus, ut Dialectici non solum esse, sed appellati v I rines Tertia Antisthenis schola sequitur , in cuius doctrina de successione longe maiora huius artis si dia viguerint: Haec certe scitola licet durior, ut priamo Cynica, deinde stoica fuerit, logicisque & physicis artibus spretis solam ethicam excoluisse a nonnululis dicatur, attamen Antisthenes ipse, utriusque s eis primus author, Dialecticam valde celebrauit, ad eamque ex eius libris reserti si quid e titulorum coimiectura possumus assequi) videatur veritas de differendo : item de disputatione : quibus libris videtur L

gica tota comprehensa esse: Ad inuentionem vero re-

serri videntur, de fide seu probatione: item quasi disceres in contradictorius: item de contradicendo, I, 2, M. item de interrogando: rursus de interrogatione & responsione. Ad iudicium propositionum potius attineant , de dictione & characteribus: de disciplina aut nominibus, i, i, 3, 4, 1 : de opinione & scientia, a, α, 3, 4: de ediscendo problemata: de expositoribbus. Ad elenchos magis attineat, de Sophistis aut physognomonicus: de nominu usu, aut contentiosus: opi

niones aut contentiosus. An igitur Aristoteli logicas artes sibi vendicanti, tot artium logicarum magister icdoctor Antisthenes, & tot annis ruperior concesserit Diogen s eius successor, licet nullus eius de Logica liaber a Laertio nominetur, attamen quam studiosus eius, iuerit,

SEARCH

MENU NAVIGATION