장음표시 사용
51쪽
propositio alia sit necessaria, alia probabilis, alia capti sa: id est, ut Aristoteles loquitur, apodictica, dialectica, sophistica, hanc omnem confusionem peperit. At propositionis apodicticae, dialecticae, sophisticae una communis est & inuetio & dispositio, una denique & communis Logica: Nullus est inuentionis locus, unde non possit dc necessaria, & probabilis, & captiosa propositio
institui. Porrd reliquae pronuntiati differentiae, affirm tum, negatum, simplex, coniunctum,totam syllogismi& methodi doctrinam communem habet: tota Inquam, Logica, quae catholice instituta. fuerit,communis & generalis est: quam qui tenebit,necessariorum dc probabilium pronuntiatorum communem doctrinam tenebit,& inde captiosa & fallacia diiudicabit. At tres speciales artes faciliores erunt,inquies: Imo dissiciles dc obscuri, sophisticae denique erunt, inquiet Aristoteles : quia per species docebunt, quod generaliter erat explicandum. Vnus est Lutetiae Sequana, ad multos tamen usus & varios accommodatus, lauandum,aquandum, vehedum, irrigandum, coquendum : Sic una est Logica varij ac multiplicis usus, in propositione necestaria, probabili,
captiosa: ars tamen una. Si Grammaticas tres aliquis ineptus nobis instituat, unam ciuilem,altera agrestem, tertiam de vitiis ambarum, merito rideatur a Gramin ticis omnibus, qui unam Grammaticam norunt omnii
hominum locorumque commune, unde de barbarismi de soloecismi omnes intelligi possint de deprehendi. Itaque facilitatis species in hac excusatione valeat, quae lane mirabiles tenebras in Rhetoricis peperit,similitu tudine etiam magnifica a Cicerone defensas: Ego aute, ait Oratorio secundo, siquidem nunc plane rudem institui ad dicedum velim, nis potius tragam assiduis uno
opere eandem incudem,diem noctemque tundentibus, qui omnes tenuissimas particulas, atque Omnia, manuma masa,vt aiunt nutrices,infantibus pueris in os inserati: Sin sit is,qui de doctrina mihi liberaliter institutus, α aliquo iam imbutus usu, dc satis acri ingenio esse videatur.
52쪽
deatur,illuc eum rapiam, xbi non seclusa aliqua aquilla teneatur, sed unde uniuersum fumen erumpat: v t illi sedes & tanquam domicilia omnium argumentorum commostret, Sc ea breuiter illustret, verbisque definiat: Haec ille magnifice, i solet omnia, sed parum logice: Etenim omnia illa minima specialium artium mansa,&tenuissimae, quae dicuntur, particulae, falsa similitudine dicuntur: ubique enim, vel in illas ipsis specialibus arti- . bus, bucceae caussarum, factorum, dc reliquorum argumentorum sunt e dem: Rivuli hic nulli sunt: flumen est niuersum, quod rudi & puero facile tamen natatur: Grammaticae similitudo hic idonea de apta est, de a nobis ideo proposita: aqvulae seclusae hic nullae sunt,nec e L se quidem omnino possiant: caussarum, factorum,& r liquorum argumentorum, item propositionum, syli gisinorum,methodorum consideratio & distributio comunis, alias minutiores sectiones nullas capit: Grammatica e mologia alia ciuilis, alia agrestis fingi non potest Denique ii fieret, catholicum id non esset, sophiasticum esset, ait Aristoteles. Sed hac de re aduersus Cis ceronem ipsum in Brutinis quaestionibus, & aduersus Quintilianum in Rhetoricis distinctionibus abude disistrui. Et iam tres Aristotelis Logicas,ex Aristo,elis lege concludo vitiosas ac sophisticas esse, & unam communem ac generalem communiter tantum & generaliter exponendam esse. Volui ais,tres artes speciales facere: At ut suis legibus obediret,unicam Sc comm em verule & facere debuit:Verbo etiam rem turbaui cum Di lecticam. vocavit eam probabilitatis artem,sicuti persc-ς etiam Logicam:quoties enim in organo, gicet autialecticae verbum usurpauit frequenter autem usu pauit ad illam probabilitatis artem accommodauit. Sic in posterioribus Analyticis λογi,s 3c λαγκορ dicitur, vicesimo & decimo octauo primi, dc λογnae λα- γοα octauo sectat: sic αο , λη- λογικον in Topicis quinto
octaui de primo quinti: sic logica demonstratio etiam dicitur decimo capite secundi de ortu Animalium: Sie
53쪽
dialeEhica propositio & dialecticus syllogismus locis
permultis specialiter accipitur. At veteres Logici ante Aristotelem , Dialecticam & Logicam comuniter usu pararit, sicut Aristoteles ipse aliquando :& utriusque, ocabuli coniuSata, λογος, λογίζειλα, generalem hanc signincationem habent. At voluit Aristoteles Dialecticς vocabulo specialiter uti: an non sunt artis αsectae cuiusque propria vocabula' Certe: sic Zeno ve borum nouorum architectus in secta Stoica fuisse dicitur: nec tamen ideo valde laudatus: sed tamen sunt a tium propria vocabula: An non igitur agriculturae, militiae, nauticae vocabula,ex agricolarum, militum, naut
rum communi usu & sermone sunt deducendaὶ Logica porro & Dialectica, quorum tandem animalium vocabula suntZ an non λογκων nci . ιαλεκτικοῦν; id est hominu An non saepe reprehendit Aristoteles sermonem inusitatum' An non iubet secundo capite secundi Topici, nominibus sic res appellandas esse, ut vulgus appellatrCur igitur contra hominum usum, contra suum ipsius decretum, verbis significationes nouas imposuit cur
voluit denique, quod mihi ne velim, praecipit 3 sed de
verbo minus esset laborandum,si res maneret: at definitio genraalis & communis in organo praetermissa est: desinitio inquam vel legibus Aristotelis catholica: nec dici potest ex Aristotelis legibus, id leue esse, & iccirco neglectam esse: Etenim Aristoteles de doctrina & utilitate definitionis non solum sexto Topico toto prςcipit, scd Posteriorum secundo, ubi definitionem ita celebr ini R extulit, ut illud tandem decimo septimo capite Praedicarit, Itaque scientiae omnes definitione compa-Vritur. Ergo ex Aristotele concludo, qui Dialecticae de Ditionem nesciat, eum nescire quid Dialectica sit: α ςrte definitionis huius omissio, multo maius detrime- studiosis huius artis attulit, quam vulgo videatur Qua totius artis ostendit esse bene disserere, disputaxatiocinari, ratione uti: Denique quo praecepta st . - ue logica omnia reseratur, scopum hunc proponit,
54쪽
& qud Logicae partes , genera, species, exercitationes
omnes dirigatur. Hoc igitur totius nauigationis agnorato portu, qualem nauigantibus cursum putamus siturum Nullus est Oigani logici liber, in quo non dissideant interpretes de scopo A fine rerum: ea tanta dis sensio non ob aliam ullam rem accidit,quam quod finis uniuersae artis non esset initio propositus. Oper retiust itectare, quae inde opinionum commenta nata sint
de scopo & fine non solum singulorum librorum , sed
niuersorum. Categoremata,dicuntur voces simplices
esse, Categoriae ad res simplices, simplicibus verbis si-nnificandum pertinere,unde nomina verbaque ad coniiciendas enuntiationes & stilogismorum cuiuscum- ue generis conclusiones assumantur, omnium finem emonstrationem esse. Haec fere Graecorum & Latin rum omnium interpretum quorum scripta extent) scntentia una est: De caeteris suo loco: Nunc de magnifico isto Logicae fine dicendum nobis est, & caussa prius ex ponenda est, quae hos interpretes in hanc opinionem induxerit: Deinde Aristotelis sententia, vera demonstranda est. Quid igitur interpretes commouit, ut d monstrationem, finem esse Logicae dicerentZquis Organi locus ξququam Aristotelis authoritas initium prioris Analyseos ab iis ad rem citatur: Primum dicendum circa quod, & de quo consideratio est, quoniam circa demonstrationem, & de demonstrativa scientia: Hic t cus inquam, hos interpretes commouit, ut interpretarentur,ab Aristotele dici,finem logicae artis, esse aena strationem. At inquam, id Aristoteles non dicit, nec
omnino sentit, sed proponit se dicturum de demonstrativa scientia: an ideo inice hinc concludes ab Arist tele dici, demonstrationem logicae artis esse finemr At paulo post eandem propositionem repetit. Definitis at
tem his, dico per quae.& ouado,& quomodo fiat omnis syllogismus: postea dicendum est de demonstratione, quia syllogismus magis uniuersalis est: Demonstratio enim, sillogismus est quidam: illogismus autem non C iiij. omnis,
55쪽
omnis,est demonstratio. Hic inquam, repetit eandem propositionem, imo clarius etiam proponit se de stilogismo & demonstratione dicturum: prius itiam de sillogismo quia magis uniuersalis est an idcirco hinc vς- τὸ α recte concludes , Logicae syllogismum & demonstrationem 3 Proponit Porphyrius se dicturum de gene-xς , specie, disserentia, proprio , accidente: an idcirco concludes Logicae finem illic a Porphrrio esse defini-xum ὶ Proponit Categoriarum authot quarto libri sui ςδpite, decem genera,substantiam,quantitatem, ad aliquid, qualitater actionem, passionem, ubi, quando,si-xum S habitum esse: in ideo concludes ab eo in decemiliis generibus Logici finem esse collocatumὶ Proponiatur in libro de Interpretatione, item in Topicis, qua de xe futura doctrina sit: an ideo concludes, Logicae finem in propositionibus illis,nobis esse praemonstratum No 'pinor. Ergo interpretes hi valde fatua ratione in se xςntiam illam adducti sunt. Sedenim ne sit nobis satis id Rrpumentum quo inducti sunt,refellere, opinionem
P0xius, quam opinionis argumentum refellamus. Aiuntinxςrpretes. Logicae finem,esse demonstrationem,& d monstrationem ita definiunt, ut syllogismus sit, pr rxi-m affectionem de subiecto per ipsus definitionem ςQncludens. Hanc interpretationem falsam esse dico: δεῖς igitur,interpretes hi hoc Logicae fine Logicam no-ψ finiant, & sine rubore dicant, Logicam ,esse artem 'ς PQnstrandi: Sic enim decet artes suo fine definiri: Hyammaticae finis est recte loqui: ergo Grammatica,est φx rectὰ loquedi.Finis est Rhetoricae, bene dicere:ergo R hςtorica est ars bene dicedi.Finis Logicae est demon-Rx re: ergo Looica, est ars demonstrandi. Hoc argu
ρος tum iitelli i & perpendi cupio.& quid sit finis, veli' Aristotelea philosophia deliniri & explicari mihi
P0stulo. Docet Aristoteles in Physicis sormam triplici
zς Pre caussam esse,sormam,essicientem,finem: forma VID totum sormat & essicit,non partem: formaque t ' in, non partem, ad finem componit & accommodat:
56쪽
Domus finis, nauis finis, pecudis finis, hominis finis, cuiusuis denique rei finis, est ad quem non pars aliqua
domus, nauis, pecudis, hominis, sed tota & uniuer natura essentiaque resertur: nec ullius rei finis dici potest, ad quem non omnes eius panes spectent, tendant, aspirent alioquin finis omnium no esset,si alia pars alio tenderet. At totius organicae Logicae quota pars ad O ganicam demonstrationem propriὸ resertur 3 doctrina Categorematum, Categoriarum, Interpretationis, Analy liczn priorum, communis efficitur apodicticae & Topicae, ad demonstrationem propriὰ nil eorum rese tur:In Elenchis nil demonstrationi vendicatur. unicum argumenti genus est in posterioribus Analyticis, ex caussis demonstrationi proprie attributum: nec tamen totu, sed quod sempiterna, prima,necessariam caussam affectionis de proprio subiecto concludedae habeat: Aecaussae sunt innumerabiles, & finis & forma & generis omnis emciens,& materia, quae tales non sunt:& in posterioribus Analy ticis multa sunt communia definitionis,partitionis, demonstrationis: multa etiam propria definitionis & partitionis , per quas sine demonstratione,rerum omnium essentia docetur ac discitur,cum ristotelis demonstratio sit tantis affectionum & per se accidentium, t illic praecipitur. Ergo de tota Logica dc inuentione & dispositione, nil nili argumenti unius, non totus locus, sed species nec ea tota ad demonstrationem resertur: Et quidem quod magis admirandumst: huius Aristotelicae & syllogisticae demonstrationis exemplum adhuc nullum repertum est in totis Mathematicis , nedum in caeteris disciplinis, ad Omanicam legem conclusum: ubi argumentum talis caussa sit assoctionis propriae de suo subiecto, & conclusio in primo primae Iagurae modo consecta: nec omnino esse potest, ut suo loco copiosius disputabo. Tum vero consideram
dum nobis illud est, quod verissime dicitur, nullius a tis finem ad fortuitum euentum alligari, sed qui artis potestati subiiciatur, actu concludi : sic nauticae finis,
57쪽
non deducere nauim ad portum, quia id semper non est in potestate artis situm, sed rectum clauum tenere& prudenter gubernare: quomodo igitur poterit demonstratio, Logicae finis institui Nam quaestiones inni . merabiles erunt, quae demonstrationem Organicam non capient, & Logicus Dialecticus ue circa eas estici et quicquid artis viribus potest effici id est finem Di lecticae consequetur, & tamen non demonstrabit. Demosthenes, Cicero, Homerus, Maro, Plato, Theophra . stus, Aristoteles, Euclides,tam multa disputauere, in eo rum tamen libris, eiusmodi demonstratio nulla est: an idcirco Dialecticae aut Logicae finem non sunt assecuti an idcirco dialecticis & logicis facultatibus bene nuΩquam sunt usi 3 an ad horum interpretum opinionem, Aristoteles Logicus nunquam fuit Z Logicae finem numquam attigit ὶ an denique Logicus unquam nemo fuit, nemo via luam erit ξ cum demonstiatio eiusmodi hil
sistica esse nulla possit3 Quare non est Logicae aut Dia- secticae finis, demonstratio. An demonstrationem ideo Logicae finem faciunt interpretes, quia caeteris disput tionibus longe antecellit3 At si suetit illud maximὸ ve-
Ium, non erit certe consequens,quod hinc efficitur,neque consentaneum: Etenim an similibus vestigiis concludere licebit, Demostheni & Ciceroni, si pronunti tionem,primam eloquentiae partem & principem iudicent, eloquentiae finem, esse bene pronuntiare, quod mitis partis est: non autem bene dicere, quod est uniuersae artisὶ Quamobrem non recte interpretes,Logicae finem in demonstratione statuunt: nec eorum interpretatio vera est,imo vero, quod secundum posui, Aristoteli falso imposita. Etenim nullusne locus in organo, qui si non nominatim & apertὸ, saltem utcumque finem Logicae artis exprimatiimo verδ unus est consideranti & diligenter attendenti non valde occultus. Pri ris Analyseos primo libro tres logicae sacultatis uniuersae partes fiunt, inuentio medij, composito & collocatio syllogismi, postremo analisis utriusque: in qu
58쪽
ANIMA D. LIB. II. Mium actione,finis Logicet ab Aristotele collocatur: Nam si compositionem syllogismorum consideremus, ait,&inueniendi habeamus facultatem, tum vero compositos syllogismos retexamus in expositas figuras, finem habuerit hypothesis ab initio proposita: Inueneris igitur argumenta, quibus quaestionem velis probare, syllogismo concluseris & analysi iudicaueris , propositae
artis finem adeptus eris, ait hic Aristoteles: tres lunt hi speciales fines, inuenire argumentum, inuentum disponere, inuentionis dispositionisque examen facere: uno generali comprehenaas,id erit bene disserere, bene r tiocinari. Ergo Aristoteles sua oratione, sententia, authoritate, verum Logicae artis finem nobis ostendit: de interpretes,ariis quam interpretantur, ignaros esse coarguit. Alter etiam secundo capite primi Topici de fine locus fuerat animaduertendus: Habebimus autem finaliter sui sic dicam id est persecte & absolute disciplinam, quando similiter habebimus ac in Rhetorica &Medicina, & huiusmodi facultatibus: id autem est,qu ad eius fieri poterit, quae statuimus efficere: Nec enim in omni caussa orator persuadebit, nec medicus sanabit sed si nihil omiserit eorum quae fieri potuerint,praeclare scientia instructum fuisse dicemus: Hic locus de fine artium manifestissimus est: Non semper orator persuadebit, inquit,nec medicus sanabit, orator tamen ac medicus fuerit, artisque suae finem adeptus sit, si in orando, si in mededo, nihil Rhetoricae,nihil Medicae a tis omiserit. Sic Logicus, qui inuentionis & dispositi nis artibus orator ille est quem nominat Aristoteles propositum problema non cuiuis semper probabit: si tamen nullum genus argumenti, nullam speciem propositionis, argumentationis aut methodi: si nihil,quod re) tulerit, artis omiserit finem Logicet consecutus erit: Ergo haec Aristoteles de fine artis. Quintilianus lib. 2. cap. II. eadem sere , quae hic Aristoteles, sic interpret tur: Aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem
propositum,ad quem tendant: hunc modo nullum esse
59쪽
in Rhetorice,modo non praestari eum, qui promittatur,
mentiuntur: Nos enim Iinem esse iam ostendimus, Aquis esset,diximus: praestabit hunc semper oratori semper enim bene dicet: firmum autem hoc, quod opponiatur,aduersus eos fortasse sit, qui persuadere, finem putarunt:Noster orator,Ersque a nobis finita,non sunt posita in eventu: tendit quidem ad victoriam, ut dicit,sed cum bene dixit, etiam si non vincat, id quod arte continetur , effecit. Nam& gubernator vult salua naue inportum peruenire:si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator, dicόtque notum illud,
Dum clauum rectum teneam: Et medicus sanitatem aegri petit: si tamen aut valetudinis vi, aut intemperantia aegri, aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, Medicinae fine non excidit. Ita oratori bene dixisse finis est: Haec ille. Ergo finis est Logicae, bene disserere: quod etia Logicus praestare possit,quamuis quaestionem non semper obtineat. Quare hos in organo logico duos locos, interpretes intueri,& ex iis sententiam Aristotelis interpretari, vel potius Aristotelem Aristotelis interpretem sequi debuerant. Finis, est cuius gratia fiunt, & quo referuntur
omnia: Sic in Aristotelis Philosophia,finis definitur: ad bene de quouis problemate disseredum, omnia Logicae
praecepta reseruntur, & eius gratia inuenta descript
que sunt omnia. finis igitur ille verus est. Aristoteles hoc admonet,hoc philosophatur: id ipitur suerat inte pretibus considerandum: hoc syllogismo, de fine erat
aestimandum & iudicandum: reliquae artes comparandae: Sic Gramaticae,Rhetoricae, Medicinae, Arithmeticae fines sunt, bene loqui, bene dicere, bene curare, bene numerare: quia ad eos fines, omnia disciplinarum e rum praecepta & dosmata reseruntur. Quamobrem ristotelem vere sentientem, verum philosophiae suae in terpretem , potius quam hos nugatores Sc commentitios interpretes audiamus r& Logicae ac Dialecticae Gnem dicamus esse,bene disserere. Sed de fine satis.huic
60쪽
eoniuncta quaestio magna est, de subiecto Dialecticae, quia sit, quod differendo tractari possit: omnia dico, nihil excipio: Atque illud nimirum est, primo quarti Philosophiae, ens quatenus ens, ab Aristotele, Dialectico subiectum: imo vero non ens,omninoque quidlibet seu Qverum,seu falsum,quod tractari, ac ratione disputari de explicari possit: Nam quamuis Aristoteles triplicem faciat huius uniuersae facultatis x sum, Philosophicum,
Dialecticum, Sophisti cuin, attamen ens communiter
singulis propositum esse dicit secundo quarti Philos phiae: Nam circa genus idem Sophistica & Dialectica cum philosophia versantur:sed ab hac quidem, facultatis modo differt, ab illa autem vitae proposito : Ea siquiadem Dialectica tentat & expetitur,quq philosophia cognoscit: Sophistica vero apparet, at non est. Ergo de omni ente problema huic sacultati subiectum est: im3 vero etiam de non ente: Nam quamuis in Philosophia primo capite sexti,& septimo undecimi propriὸ Arist
teles cum Platone est,sophistis subiectum esse non ens, attamen idem ait in Interpretatione, secundo capite secundi , & primo capite quarti Topici, & quarto capite primi Elenchi, non ens esse opinabile, quod Dialectico proprie subiicit: & philosoplius saepe versatur in non
entis refutatione. Quare etiam non ens philosopho αDialectico, non sophistae solum subiicitur,uniuersaeque
Logicae commune subiectum,etit etiam non ens. De re
autem Dialecticae arti subiecta, quid utilius in Logica praecipi possit,quam in Grammatica,omnino no video-Ergo nac de re, organi doctrinam spectemus: Voluit Aristoteles duas artes logicas pro una facere, Apodictia eam & Dialecticam: & voluit in utraque, quaestionum genera distribuere:in sophistica,quod sciam, noluit: In posterioribus igitur Analysicis, quaestionii genera quatuor diuiduntur, quia, propter quid, an est, quid est. Quamobrem inquam,quatuor illa quaestionum genera diuidunturZquis finis est quaestionis ΘInuentio medij, respondet Aristoteles secundo capite secundi Posteri