장음표시 사용
31쪽
a o Baricelli de hydronose natura:
primo cum Gal. r.de tuend. val. i 1. quod humor serosus interdum a natura sponte per cutim educatur,interdum in vapores di luatur, qua sequela ait Mercurialis, insensibilem transpirationem tuc fieri, cima humor serosus in vapores dissoluitur, quod si vapores illi ex ae ris frigore condensarentur,necessarium essςt insensibilem transpirationem non esse. Secundario hisce sundamentis negotium agitat . Si opinio haec esset vera,vtique per sudorem nuquam humoris qqui ualens fieret exinanitio; ratio est, quia ex decima parte humorum,
sunt decem aeris,& vaporum; unde non possent unquam tot vapo res fieri,ut consumerent humores, quemadmodum experientia patet. Postremo argumento comprobat,quod antequam sudor acute erumpat, carnes madeant. Ita Mercurialis exprimit ab humoribus, non autem a vaporibus sudores concitari.
At alia sapientissimi viri Theophrasti opinionem ta uam solidam
affirmantes, O a Mercurialis sundamentis minime territi, in capum,ci literarium congressum accedere audent. Inter alios,qui a Mercuriali magis exagitatur Berardinus Gordonius est,qui postea quam
antiquitus iam sunt fere anni centum,& quadraginta hac insequutus sententiam,in publicis Gymnasijs docuit,& typis mandauit, sudorem esse vaporem humidum,ab interioribus corporis resolutum,ci iuxta corporis superficiem condensatum;adeo cruciatur naperuerti opinionem,ut intrepide solus, aliorum nomine aggredi, cotra Mercurialem professus est, ut suam, & tantorum dignitatem tueri
possit,& ut video, iam in scenam ingreditur,vbi doctissimus Mercu.rialis inambulat. Nos autem dum isti praeclarissimi viri disputantes
digladiantur,quas ultro, citroq; rationes eroponant audiamus,ut in tanta controuersia quid sentiendum fore intelligamus. Primum,quod in congressu proposuit Gordonius,suit, Mercuria. lem perperam Galenum intellexisse, r. de sanit.tuen. I 2. ubi haec habentur. Ergo tenuissimum huius generis excrementum facile sane eijcitur,partim in speciem halitus ab insito calore solutum,partim a violento motu c6sertim erumpens. Nam dicebat Gordonius,licet serosum humorem in speciem halitus eiici posse asserat non per hoc tamen negauit,condensari posse,&in sudorem conuerti. Cui Mercurialis compatior inquin ignoratiam tuam, Gordoni, nam si 'itera mea expositione Galenum intelligis, insensibilem transpiratione omnimodo negare cogeris ; ratio est haec, quod si vapores , seroso humore relaluti, condensantur.ergo non insensibiliter eiiciuntur ,
32쪽
nec insensibilis euacuatio datur. Immo compatior temeritate tuam, xespondit Gordonius. Ego quidem insensibilem transpiratione minime nego sed aliter fieri assero,quim tu loqueris. vapor enim a sexoso humore di lutus, duplex est,uel siccus,vel humidus, a vapore sicco fieri insensibilem pereatum,&ab humido sudores, sustineo;
moueor a generatione pluuiae , dc ventorum in aere, quorum altera ab humido, altera vero a sicco halitu generatur. Hac distinction conabatur Gordonius omnia Mercii talis fundamenta euerter . Isiam in eo, quod dicebat Mercurialis, madere carnes ante sildoris eruptionem, dicebat Gordonius madere propter humidos vapores sub cute latentes. Ad aliud autem,quod ex declina parte humorum febant decem aeris, & exinde humoris exinanitionem nunquata feri,Gordonius hoc valere cum vapore sicco, non autem cum humido contendebat eo quod vapor humidus suffciens erat ad humores consimendos,cum humori pars sit proximior. Tacebat Mercurialis,quando subridens: Frustra crespondi, o Gordoni,meam conaris diluere opinionem; illa enim adeo viribus Galeni munita est, ut dissi, cillimum duco i te posse peruerti.Quapropter audi Galenum in lib.
aduersiis Lycum, cap.1. qui in corpore nostro duplicem tran iratione ponit, alteram,qualis est vapor humidus; altera, qualis eu aer
siccus. Quid ergo oblatras, Gordoni λ Nonne thoc contextu apertε vides,quanta facilitate distinctio tua diluatur λ Nonne audis Galen. dicctem,insensibilem transpiratione, & a vapore humido, & i sicco produci Z Confitere igitur meam opinionem esse veriorem,teq; m lam in publicum doctrina disseminasse, ita profecto exequeris,quod
homini probo conuenire semper existimavi. Multa animi audacia Gordonius. Nec tua fundamenta, nec loca Galeni male a te citata, dixit, me perterrent,quando illa inualida aeque duxi, de Gai.contextus perperam a te explanari. Vt autem primo tuam aperiam inconstantiam,exprobare iuuat, quod in praesentiarum minime attendis. Si enim meam de sudore sententiam, falsam,& erroneam credidisti, ut in tuo libello hanc aliam tenere profiteris ; cur oblitus tuaemet conclusionis in tuo de febribus cap. 16. oppositum acceptas λ atque cum Theophrasto,& Arist.a resolutis humiditatibus in vapores heri autumas,qui deinde per cutim exeuntes, dum ab aere frigido tanguntur,in sudorem conciescant Z Haec opinio, o Mercurialis, non
est illa, quam ego tot annos sustinui λ Quae igitur eit verior, cum id, quod negasti,tam cogeris estimare,& vni meam defendere sentem
33쪽
1i Haricelli de hydronosi hatura.
tiam Z Erubuit Mercurialis se aliter 1 proposita hypothesi scripsisse, atque de inconstantia eos e incusari, & eo magis , quia Gordonius
Amati Lusitani Centurias, quas clam obtulerat, aperuit,ubi cent. 7. cur. . auctor ille experimeto adnotauit, Ioannem ab A gidio hecti cum a Medicis pro ueplorato relictum, copiosum habuisse sudorema vaporibus e corpore eleuatis,& circa cutem codensatis. H c ille. Ecce hunc qgrotantem in cubiculo peramplo, & valde alto iacente percipio, cuius cubiculi aer humidus admodum, crassus, ct frigidus erat,vnde non falsa coniectura deprehendo,aeris frigiditas,quia calidos vapores, ex intima corporis parte in cubili ad cutem delatos, attingebat, eos condensabat,&in aquam vertebat, unde sudor continuo huic,& madores copiosi,haerebant: pro quibus abigendis,auctor ex carbonibus lacu accensis in cubiculo vlus, infirmum ab hoc symptomate liberauit. Haec historia admodum displicuit Mercu.riali,propterea contra Amatum,& Gordonium nouas de hac re parabat contentiones: quia res tamen plena videbatur iurgijs, prouisum est,ambo se congressu deceder . 'Veniamus autem nos modo ad summam negotii,atque videamus utra disputantium opinio sit acceptanda. Iacobus Hollerius lib.2. cap. de sudore, vide ur resolute quaestum dii luisse, dum ait.sudor excretio est sero si humoris per poros corporis. Causas habet essicie tem, quide calorem, materialem vero vel vaporem, vel humiditate. Vapor a calore, qui humores resoluit,deinde in superficiem corporis attollit, relaxat poros; sed vapor occursu cutis resistit, atque hic in humorem conuertitur,non aliter,quam in aere pluuia,in ollis co
quinarijs humor e vapore sublato,si quid solidu opponitur. Humor
vero eo modo materia est sudoribus, ut etiam urinis. Marcellus Do natus I.de hist. mirabili,cap.2.Ηollerio assentit,dum ait. Quum itaq; natura, seu calor naturalis huiusmodi facultatibus mediantibus, serosum excrementum, quod sudoris materia existit e corpore tradit, id duplici modo operatur,vel enim per poros cutis hunc elaboratu, attenuatuq; serum,iacta separatione ab utili nutrimento, expuictrix sacultas expellit,uel in vapores resolutum a calore serum attenuan te cum ad cutim per uenerint vapores, cutis frigiditate densati, & in
serothm humorem rursus conuerit,per meatus cutis exeuntes,sudo
rem causant. Hi celebres viri in Hippocr. disciplina versatissimi,lite ldirimunt, dum sudorem non a serosa humiditate tantum actu expul sa,vi voluit Mercurialis,nec a vaporibus co densatis, ut Gordonius;
34쪽
sed ab utraque causa fieri posse determinant. His videtur assentire .
Ludovicus Mercatus famigeratus Medicus tom. I. in cap. de signis criticae euacuationis. Quare neutra opinio absolute vera iudicatur, ambae autem verae si copulantur ad unum faciendum quaesitum .
Vertim quia totum consistit negotium in cognoscen da insensibili transpiratione, E qualis tanta orta est,ideo conuenientissimum fore existimaui aliquid de ea disserere, nostramq; sententiam adducere, It quaesitum hoc clarius, apertiusq; resultet.Trans,iratio insensibilis
ita vocatur, quia est quaedam euacuatio latens sensum: nam conspectum prae tenuitate essiigit,ut Gal. I . de sanit. tue n. t 2. Euacuatio autem haec per cutis soramina efficitur , e quibus omnia tertiae coctio. nis excrementa euacuantur. Quia tamen sensum latet, necessarium' est ut a tenuissimis partibus procedat. Propterea Gal. in lib. de atrabile, cap. dicebat. Sed quae eius generis tenuioris substantiae sunt, ea partim per dis stationem,quae sensum refugit: partim sensibiliter, ut per sudores cutem perrumpunt. In quo textu, licet Gal. asserat, quae sunt tenuioris substantiae,partim in halitum dissiari,& partim . per sudore erumpi, non per hoc credere debemus eiusde esse tenui - tatis, quod se biliter,& insensibiliter excernituri sed potius transpirationem fieri a parte magis a calore subtiliata,& extenuata, quae in vaporem conuersa, possit per corporis poros insensibiliter dissiari. In fanis corporibus transpiratio e vapore efiicitur,qui non solum ab aquoi humore, verum atque a saliguine, & reliquis succis exhalat:
quihus vero praui redundant humores a cute pro vaporibus fuligi
Galenus in lib.aduersus Lycum duplicem adnotauit transpiratio,
nem, alteram qualis est vapor, alteram vero qualis aer siccus, e quo contextu duplicia a corpore nostro di mari posse excrementa hauri. mus, humida scilicet,& sicca. Haec autem cum impediuntur ne mi -- nime insensibiliter transpirent, quemadmodum diuersam sertiuntur naturam, ita diuersos producunt enectus, quod videtur non siluisse Gai. I.de sanit.tuen .ia. quando dicebat . in hoc insensibili perflatu etiam crassioris excrementi non nihil excernitur. Huic autem, &vehementiore deducente calore, & impetu impel le te maiore opus est: cum alioqui periculum sit, ne ante itineris sinem si ilatur, saltem
Iccedamus modo ad institutum quaestum, atque percurramus, qua O vaporosa harc excrementa,quet insensibiliter dissiari diximus,
35쪽
i4 Baricelli de hydronosa natura:
intercipiantur, & densentur, quo minus libere E cute expirenn ilia
profecto a tanta videbimur controuersia extricati. Equidem duplici via id posse contingere,consentaneum est,uel ratione resoluti vaporis,vel cutis ipsius. Succedit ratione vaporis, cum ille in tanta copia, ad cutem fertur, ut totus nequeat dimari: suapropter facile est, ut possit sub cute condensari,& in aquam verti. Utique in corporibu calidis,& humidis, in quibus cutis rara est,& praesertim cum ita etiafuerit aer,copiosi oriuntur vapores:isti autem cum omnes insensibi- liter expirari nequeant, in aquosum iterum conuertuntur humore ,& in sudores erumpunt. Saeph ab humoribus etiam isti reseluti vapores foramina cutis pertranseunt: repercussi tamen 1 frigido aere, iuxta cutem congelantur,de in aquam vertuntur. Succedit impediri insensibilem pernatum ratione cutis, cum illa ab aeris frigore alte rata,vapores condensat retalutos,& in sudores conuertit. S ph etiaabsq; extrinseca alteratione vapores istos coagulat, &sudores procurat. Fit autem hoc,quando vapores adeo seruentes suscitantur,'t facilE a cute minus chida repercutiantur,quemadmodum in calidisesimis febribus,atq; immoderatis exercitiis caloris urgentia fieri con .sueuit. Haec est via,qua tam humida, quόm sicca intercipiuntur ex- crementa. Hinc ab ijs sudores, serdes, pruritus,scabies,serpigo,impetigo, & diuersae aliae assectiones; quarum aliae ab humidis, aliae a
siccis,crassioribus,& mixtis proueniunt excrementis. Hinc pili,vngues,& caetera, quae ex tertiae coitionis excrementis emergunt, ut T Gal. i . de tuenda valet. I et percipi potest. Veniamus autem ad Mercurialem,qui negauit,sudores fieri posse ex eleuatis vaporibus,munitus Gal.testimonio i. de sanit.tuend. I 2. ex eo, quod dicat, serosum humore interdum spontε percutim educi a natura,interdu vero in vapores di lui.Opinatus est hoc textu,
Galenum voluisse, non dari insensibilem perflatum, si ex iis sud'res
ferent: sed dormitat hic bonus vir; nam per eundem textum, licet concedamus, sudores ex vaporibus fieri, no per hoc tamen negatur insensibilis transpiratio, eo quia non semper vapores in sudores mutantur; sed Qtum cum insensibiliter omnes digeri nequeunt, seu repercut uintur a frigore, aut a cute intercipiuntur, ut disputauimus. Credidit Mercurialis in trait. de sudore, nullam in corpore nostro vivo,frigiditate reperiri posse,quae servidos,&calidos vapores con densare valeat. Sed miror, hominem prudentissimum, in eam iuisse sententiam,vt Galenum,qui Hippocratem legerat,& eius opera ex
36쪽
eoierat, crederet, sudores , vaporibus haud fieri post, voluisso . Propterea ex salsa Mercurialis hypothesi commotus Marcellus Do
te posse congelari. Dia & si cutis vivente animali,calore nunquamst destituta,tamen si teruido vapori comparetur,frigida iure merito poterit appellari, sicut enim cerebri temperamentum frigidum esse, communi Medicorum consensu statutum est, & nihilominus lib. 8. de usu partium, cap. z. quouis nos ambiente aere calidius esse, Gal. voluit;i pari,& nos cutim comparative stigidam dicere poterimus, cumq; cerebrum,nsi sollim aduentilia,sed & sui naturali frigiditate, vapores illud petentes, virtuteq; caloris sursum latos refrigerare,& densare possit, ex I. de sympl. cau. 8. GaIrni sententia,&2. de pari. animal.&in lib. de somn. Arist.ait. Quibus ili experimentum suffragatur, ut in catharris quotidie obseruamus, cur pariteri de praestare posse, cutis externae frigiditatem negabimus Z quae tamen frigiditas non absolute,sed comparative est intelligenda, nam si absoluth frigi da cutis esset, nos tu vapores densaret, sed de ita refrigeraret,quod sudores non tepentes exirent, sed frigidi, quod aliquando euenir accidit in morbis, vel lethalibus, vel longis, tum ratione frigiditatis
cutis,tu humorvpeccantium,ut q. Amor. 37.Hipp. H qc Marcellus. Plato ille summus ta ieiune sudoris naturam excogitauit,ut valde admiror, hominem alioqui sapientissimum, pede sic arido, negotiutantum pertransisse. Dicit enim in Timaeo,sudorem esse pituitosum excrementum,sed sallitur; nam non solum pituitosum,sed etia biliosum, sanguineum, & alterius naturae reperitur. Ideo dissinitio haec, qualis sit, alia non eget ponderationeia . Aristoteles,qui Platonem audivit,in eandem incidit fallacia nata, quando 2.probi. q. dicebat,sudorem esse humorem incoctum,quod forsitan a pretceptore diffinitionem commutauit hanc,iudicans illu, excre' tu esse pituitosum. Prosecto antiquitus inter Philosophos, ct Me s de humorum numero magna successit discordia. Antiquiores enim,quos sequi videtur Arist. unum tantum humorem po- Hierunt,quare mirum non est, platonem,& Aristotelem eandem desudore habuisse sententiam, cum forsitan unum humorem, illumq; pituitam vocari,reperiri crediderint. Sed videtur Gal.quodam odoassentire Arist.opinioni,dum I. de sanit.tuen. I 2 cripsit,sudoris materiam ,esse quas dareliquias alimeti semicoctas. Hic textus fortasse
alicui dubitandi ansim praeberet, sespicanti Gal. haec ab Arist. acc pisse,
37쪽
16 Baricelli de hydronosa natura.
pisse, atque in eundem errorem incidisse; nisi esset, quod Gal.aliter haec, quam ipse Arist.intelligit. Docet enim ibi Gal.cum sit doris ma xeria, aliquam, alimenti portionem semico tam excerni posse, quae
e X eo, quod nutrire nequiuit, a natura extruditur: cruemadmodum
in urinis quotidie consimilia expurgari videmus. Haec opinio quantum differat ab Aristotelica,vobis considerandum relinquo. Aristoteles autem primae suae conclusionis de sudore oblitus, altera voluit
3.de partib.anim. I. exprimere,asserens, sudore esse,vaporis humidi excrementum de quo voles reddere modum 2.probi. ΣΟ.cum calora motu excitatur, dixit, humorem extenuatum in spiritum ad summum corporis euocari, atque in sudores conuerti. Haec opinio vera
esset,nisi existimasset Aristoteles,sudores omnes hoc pacto fieri, sed quemadmodum ipse in hac re videtur inc5stans, ita semper iudicaui, quam plurima in auctore hoc exotica esse, & aliunde apparata, qua via virum hunc a nonnullis calumnijs vindicare poterimus, cum ip se enim acroamata affert,ea saniora iudicio omni uesse consueuere . Diocles apud Athenienses insignis Medicus , de sudoris natura, duram habuit opinione: scripsit enim, testimonio Galent r. Aphor. co m. i sudorem esse partem cibi in concocti, ac per cutis corporis foramina,contra natura excreti. Credebat hic magnus Philosophus in sanis hominibus, qui moderata victus ratione ututur diffluere ne. quiuisse, eo quia excrementa, asserebat, quae proueniunt aperia e elaborata coctione insensibiliter di inari: nam perfecta coctio arguit
naturam validam, & magnitudinem natiui caloris , quo tepore, aiebat, qui ad cutem transfertur aquosus humor, paucum, & tenuem esse, propterea uniuersum a valido calore in vapores dissolui: secus
esse in ijs,qui immoderath vivunt, & quibus perfectς n6 exercentura natura coctiones, existimauit. Arguebat debile calorem in ijs cor poribus,& copiosa excrementa,quae cum a caloris debilitate in sensibiliter difflari nequirent, in sudores vertebantur. Ita contendebat,
sudores omnes praeter naturam exister a.
Opinio haec adeo probabilis visa est, ut Gai .ipse eam foret is, aut noluisset, aut dis luere nequiuisset,namq; lichi in lib. de diis. sympl. vlt. Dioclis dogma durum,&inefficax appellet, atq; idcirco de hac re se aliquando scripturum promittat: quia tamen id praestitisse nolegimus, suspicandi ansam nonnullis Medicis de eius voluntate peperit. Inter hos Actuarius est, qui I.Method. med.23. Dioclis opinionem resolute accepit, & sudores omnes hoc pacto euenire contendit.
38쪽
tendit. Ego quidem, Galenum in Dioclis tuisse sententiam minim Ecredere possum : nam contra euidentiam est,sudores omnes praeter naturam esse,cum naturales etia sint. Et quamuis aliquis ex eo,quod scripsit Gal. i. de sanit.tuen. I a. ex semicoctis cibi reliqui js, quae nutriendae parti assimilare nequeunt,sudores posse contingere dubita ret: quia tamen Gal. diuersum a Dioclis landam e to illud exagitauit, ut superius exposuimus, cessat omnis dubitatio.Propterea omnimo. do credo Galenum Dioclis minionem falsam esse tenuisse: nam e Periment constat, corpora sana, licet maxim E secundum naturam se habeant exudare,veluti calidis temporibus, & quando exercetur aspicimus. Immo, quod euidentius est, a calore debili sudores fieri non necessarium est; ad faciendum enim sudorem,requiritur potius caloris validitas, ut materias illius attenuare,& ad exitum disponere possit, non autem illius imbecillitas, ut perperam Diocles existimabat.
Galenus, Medicorum omnium norma, ex eo quod ante ipsunta, neminem constat, Medicinam absoluisse,in pluribus suorum librorulocis, quid de sudoris natura sentiret manifestauit. Hic i. de natur. facult.vit.talia affert. Totum id,quod bibimus,urina fit,praeter ex bguum quodam, quod per sudorem, aut per inuisibilem perspiratum abijt, vel aluo emittitur. Quam sentetiam confirmauit4n lib. de atrabile cap.2. Rationi consentaneum est, ex potu ferri quicquam cum sanguine in iecore genito, quod postea non per urinas modo excer. Natur, verum per sudores quoque . Et I. de sanit.tuend. I 2. edocuit, sudore e se id humidum,quod pro cibi vehiculo in vasis erat,quodq; iam officio suo lanctum, cum supersit, per cutis meatus excernitur. Clarius lib. Io. simpl. med.facult.in cap. desudore. Sudor est ex his, quae in animantis corpore prodeunt, & eandem habens materiam cum urina, eundemq; generationis modu:siquidem utrunq; ex potu constat. ae omnes sententiae, aliud inferre non videntur, quam sudorem feri ex humorum serositate,quam sub nomine potus placuit declarare; siquidem serum a potu, cibisq; humidis originem habet. Parauit illud natura,vt cibi esset vehiculum ad nutriendum animat: propterea hoc peratio munere, si superflue redundat,& per urinas, ct per sudores excernit. Vocatur hoc a nonnullis materia potulenta, serosa humiditas, & aquosus humor, ut in lib. de vii l. relpir.inter attributos Gal. legimus,ubi sudorem esse,sanguini aquam admittam adnotatur.
39쪽
18 Baricelli de hydronosa natura
Galeni h c opinio videtur landari sub hoc,sudoris euacuationem
esse una ex communibus euacuationibus naturet,ut ipse I .art. medic. asseruit, ob id i. de ianit. tuend. serum in numero eorum excrementorum reposuit,quae secundum naturam colliguntur,etiam in homine optime sano. At oppositum etiam serEasserere videtur eode lib. cap. II. dum ait. Ergo tenuissimum hoc excrementum facile sane e ij citur,partim in speciem halitus,ab insito calore solutum partim 'iolento motu confertim erupens.Appellant ver quod ita excernitur sudorem; si ergo violento motu Gal. ait erumpere sudorem, occasio
dubitandi insurgit, euacuationem sudoris,esse non naturalem,quod lesset diuersum a primo proposito. Uallesius,qui vidit hanc dissicultatem y. lib.controu. 1 o. bieuiter enodauit. Non enim dictu eo voluit
Gal. sudorem fi eri motu violento, quod non fiat naturali, sed quod
a motu vehementiori . Ut autem aperiamus, sudorem ex sero humorum fieri secundum naturam,Galenum voluisse,praeliabit ea adducere loca, ubi maximEnegotium hoc agitauit Ille in in. de sanit. tuen. cap.4. scriptu reliquit, sudorem esse succorum,qui in uniuerso corpore abundat nota,qualiscunque verbis in corpore habetur, tale necesse est eius appareat
serum. Cuiusmodi enim sanguis sit,qui in vasis continetur, ea plane ostendunt, quando si is biliosus sit, serum quoque eius biliosum esse necesse est,idq, pro utriusque bilis ratione, simili modo pituitosum, si is sit pituitosus. Quia autem saepe numero sudores non solum ei se- lrosa humiditate, verum atque ab alijs succis fieri consueuere, eo maxime quando praui in corpore redundant humores,ideo textu eodeper sudorem,& urinam expelli asserui malos succos iam planE corruptos,quod concoqui non possunt.Clarius 6. Epidem. comment. Comm. 3I. per haec verba. Quinimmo interdum,&extenuati humo rc s utiliter dimantur, quos cum pinguiores sunt per sensiles excret Ones, natura e corpore propellit,sudore scitans,autio iij, deiectio nemue multitudinem,aut vomitum mouens. Sed quia dubium oriebatur, quomodo natura tales per sudores expelleret humores, ipse in 3. Epidem.comm. 3.coth. i. sapientissim ξ exposuit. Sed quemadmodum didicisti sudores, & deiectiones interdum, ut supertiuitatis humorum in corpore malorum symptomata excerni, interdum expurgante natura. Quibus verbis sudores criticos,& symptomaticos Galenus depingere voluit. Ecce modo,quod secundum Gal.sudoris
materia non solum ipsa humorum serositas est,sed etia humores ipsi,
40쪽
diuersa tamen via. Humori enim seroso sudoris nomen verε copetit: quia tanquam tertiae coctionis, excrementum per cutis foramina Anatura educitur cumq; hoc cotinuo generetur,atque modo per uri nas, modo per aluum, modo per sudores excernatur, iure sudor appellatur. Alij ex proprietate vocabuli, serum, sudorem esse voluere; nam ydros,graece, quem nos sudorem dicimus,aquam, & serum denotat.De hoc dicebat Gal. I.de sanit. tuen. I 2.Huic excremento nulius certus a natura praescriptus est meatus; expellitur tamen partim actu per ipsa molliora corpora, quae fluentis eius violentiae cedunt, potissimum cum a spiritu maiore impetu irruente impellitur,partim
etiam per exiguos omnes corporeae molis meatus, πορους Graeci v
Cant, quorum non modo corpus uniuersum, sed etia tota cutis plena est. Humores autem ex accidenti sudoris nomen habere videntur, quatenus nimirum extenuati veluti serum, per eade cutis soramina educantur, aut in vapores couersi, iuxta cutem in aquam vertantur. Ob id sane Marcellus Donatus I. de hist. mirab.cap. 2. serosum excre mentum,sudoris nomen mereri volebat naterias autem biliosas, pituitosas,vel alterius generis per poros extrusas, sudores amplius veros non esse, sed potius peccantium humorum excretiones i natura
Per eam regionem patratas. Haec est summa opinionis Galeni de si
Princeps Avicenna inter Arabos maximi nominis, volens lib. 2. sudoris naturam inquirere, scripsit, sudorem esse sanguinis aquosita tem , cui pus colericum sit commissum. Quae opinio licet videatur conuenire cum Galeni scntentia in lib. de vii l. resp. ubi dicebamus, sudorem, sanguini esse aquam admixtam; atque per hoc voluisse exprimere humorii serum,qui est sudor naturalis, de proprie acceptus; tamen quia addit Auic. pus coleri cum esse illi admixtu, non videtur, sudorem proprie acceptu dissiniuisse cum arguat,cum sero euacuari putridam bilem sed potius humoru euacuationes, quas natura per sudoris vias moliri consueuit.Credi posset, Avicennam per pus illud colericum,uoluisse intelligere aliquam bilis portionem, in quo sensu
a Gal. sentetia minime dissentiret .Hic enim Io.simpl.med. facult. I per haec huiusinodi negotium expressit. Sudor unus hic etiam est humorum in animantis corpore prouenientium, eande habens materiam,& eudem generationis modum, quam urinae; siquidem utrique ex bibito humore constat, generatio ex calfacto simul in corpore, debiliota non niuit iubstantiae adepto. Vbi Gal. substantiam biliosam