Iulii Caesaris Baricelli ... De hydronosa natura, siue sudore humani corporis libri quatuor. In quibus non solum de origine, differentijs & praesagio: verum atque de vsu apparatu, et curatione sudorum disseritur. ... Cum duplici indice, ... Ad illust

발행: 1614년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

3 6 Bari celli de hydronosa natura . .

sanguinem intellexit,& Favorinum, qui sanguinem coagulatum esse credidit. Laudo Platonem, qui sor an aemulatus Hippocratis seri- tenti am, in Timaeo , ichorem sanguinis esse blandum serum , atque acidae melancholiae serum esse serum adnotauit. Quod autem differat ichor, a seroso, &aquoso excremento,sacile

est monstrare.Gal. r. Prorrhet. . serum bilis atrae misceri cum excret

mento seroso voluit,ubi serum bilis atrae, idest,ichore ab excrementis serosis,ab urina scilicet,&sudore distinguit. Et i .de sanit. tuenda, cap. 9. sanguinem optimum nec seroso, nec aquoso liquore esse pe mixtum voluit, quo loco absque dubio serum distinguitur ab ichore,

guinem proponi ichorosum,ex quo praeter naturam illum esse coniecturamus. Ibi enim Gai. ex eo quod omnis sanguis ichorosus sit malus, ab Hipp. quandoq; bonum, idest, minus malum vocari asseruit. Hinc I. denat. hum. .ichorein motbis grauibus generari habemus. At praeter haec,manifestum habemus locu Gal. in lib. de tumor.prςt nat .cap.2.ichorem esse tenuiorem sanguine,& generari a sanguine acalore inflammatorio. E quibus praetor naturam fieri,atque perinde a sero humorum differre clarissime manifestatur. sed videamus quid de ichore dicat Arist. Hic 3. de hist. anim. 19.&2. de pari.anim. q. ichorem, sanguinem impersectum vel in serum esse conuersum disputauit, dum illum partem aqueam sanguinis, vel nondum coctam,vel corruptam esse,scriptum reliquit. Credidit hic

magnus Philosophus duplex solummodo dari ichoris genus, vel per

cruditatem, vel per corruptionem factum,atque in serum mutatum, ex quo videtur omnia ichoris genera non agnouisse.Gal.vero pr tercitata loca in 6.de sanit.tue n. tequutus Hipp. sentent. 8. de placit. c. s. ichoris genera omnia explicauit, dum ichoris nil aliud esse,quam te nuiorem, atque aquosiorem partem uniuscuiusque humoris asseruit.

Qua quidem sententia facile cognoscimus, tot esse ichores, quot in comoris officio humorum species reperiuntur. Hac de re apud Plat. in Timaeo legitur, ichorem sanguinis esse blandum serum, serii vero melancholiae, quia cum ichores ipsi ab humorum numero procedat, eorumq; qualitate,consentaneum est ex illis, quandam etiam natura retinere consimilem. Hinc atrae bilis ichorem infestissimum, minus . infestum nauae, minus pituitae, mitis imum vero sanguinis appellareis . 'Poterimus. Haec Gal. 6. Epidem. comm. Σ. comm. 38. hisce verbis expressit. Ichoroides itaque sanguis vocatur in se prauam, ac tenue humi-

52쪽

Liber Primus 3

humiditatem continens, non aqueam, de morsu carentem, sed mordacem,& erodentem. Dicente autem Platone. Ichor vero sanguinis quidem serum,naitis: nigrae vero bilis, sed acidae ferus. Nobis declaratum est,quemadmodum in lacte serosa quaedaluimiditas est,ueluti colamentum,& circumfluitans crassiorem eius partem, eodem sano modo in omnibus succis,& humoribus serosum quedam, ac tenuem liquorem reperiri. Different autem inter se, secundum eoru scilicet naturas humorum, quorum serum esse dicetur, &eriti estissimum atrae bilis serum,minus infestum flauq minus item,quam hoc pituitq: sed omnium mitissimum est sanguinis serum,&ichor,nihil enim in Praesentia reseret,hoc aut illo modo dicere.Ex quibus ichores,parte tenuiorem esse,quae in substatiam humoris verti nequiuit, haurimus, . atque eiusdem escte qualitatis, cuius proprius est humor intelligimus.

Quia tamen seroso excremento proportione respondet, mirum non multoties unum pro altero usurpari, vinalen. 3. denat.facult. IS. fecisse videtur,quando dixit, ventriculum in inedia excrementis impleri,quae sint sanies biliosa,pituitosa,& serosa,idest,ichor bilis pitubtae,& serum. Haec enim impropriὰ accepit,quia vetriculus tempore famis semper excrementa haec attrahit, quapropter illa secudum naturam esse,consentaneum est. Ichor autem contra naturam est,quare de veris ichoribus Gai .fuisse loquutum, nulla ratio demonstrat. Ex Arnaldo Villan. in lib.de regi m.sanit.cap. 38.circa ichorum in sanguine cognitionem signa capiuntur,necnon idoctissimo Mercu

riali in lib. var.le t.cap. i2.qui haec attulit. Ideo sanguinem ex venis extractum cotemplari oportet; qui postea quam coagulatus est,duas substantias tenues monstrat.Vnam,quq magis estin summa, quamve materiam potulentam, S urinam profitemur; quoniam si seponatur in vase ,& urinae comparatur, est eiusdem coloris, atque substantiae. Alteram,quae est vicinior sanguinis substatiae coagulata quaeue medii quodammodo coloris est inter urinam,& sanguinem .Haec igitur

secuda est ichor totius illius massς sanguinis coagulatae,in qua prout hic, vel ille humor abundat magis,sic huiuscemodi ictor huius, vel illius humoris naturam,atque facultatem refert.

Sed curiosus quidam i me postulat . An ex qualibet pituita ichor generari possit Z Credit forsitan fieri a pituita illa,qua primae co*onis ea crementum esse asseruimus. Cui dicimus,pituitam dupliciter considerari, vel humoralem,vel excrementalem. Ichor ab humorali

fieri potest, non autem excrementitia,quemadmodum illa est,quet in prima

53쪽

3 α Bari celli de hydronosa natura

prima coctione generatur ratio est, quia ichores, ut ab humoribus fiant,necesse est in ijs corruptionem aliquam, vel cruditatem succedere, quod in excrementis hoc fieri incompetit ex eo , quod prius , casu succedente non fuerint, animalis disposita nutritio i,sicuti cς- teri humores naturales existunt. Insuper ichores, quamuis , Medicis in sanguinem conuerti posse denegetur, ex eo fortitan, quod per eorum fiant corruptionem, nihilominus cum i sanguine no cocto, nec a natura evicto procedant, nulla obstat ratio eos, in singuine per ulteriorem concoitionem mutari non posse. Hoc autem in excrementis exitiosum est credere,cum in alimentitiam substantiam nulla coctione, nulloq; naturae conatu commutari queant. Ichor ergo i pituit

illa fit,quae in secunda oritur coitione, quia humoralis est, & animal potest nutrire licet enim disimilis videatur i c teris humoribus,ipsa tamen tam in secunda, quim in tertia coctione semper succus iudicatur,nunquam autem excrementum, quemad*odum ipsa natura

demonstrat. Nullum enim fabricauit instrumentu, nullumq; particu lare receptaculum ad illam suscipiendam, nam cu frigida , humidaq, sit,ac alimentum ex dimidio coctum, voluit illam non vacuari, ut ad persectiorem substantiam commutaret. Idcirco in venis suu potest, scuti reliqui succi, habere ichorem. Ex ventilato quaesito, hoc de ichore, & seroso excremento studiosi Lectores unu cupio ut habeae corollarium. Ex seroso excremento,quod est secundum natur fieri sudorem naturalem ex ichore autem,quia hic vitiosus est, naturalem etiam esse. An vero ichor sanguinis naturaliter excernatur, alibi di . sputabimus.

Vltima concoctio,quam partes solidae e sciunt,in singulis corpo

ris partibus, pro earum conficiendo alimento exercetur. Huius excrementa tum ea,quae insensibiliter vaporis specie, dimantur, tum quae paulo crassiora sordium instar extrinsecus cuti adhaerent, con- numerantur. Ad haec sudores,qui secundum naturam,& qui praeter naturam existunt. Profecto naturae ordine excernitur humiditas illa aquca, quam in secunda coctione superfuisse ostendimus. Haec auteper uri uas, per sudores, de insensibili distatu, tanquam onerosium excrementum expellitur. Perficiuntur tamen ante sui excretione nonnulla munera, ad quorum officium ipsa potissimum videtur instituta. Inter alia, ut tum chyli ad epar, tum chy mi ad venas vehicu u esset, cognoscitur destinata. In secunda enim coctione, quia vena, quae inter ventriculum,& epar,quae ad porta terminantur,atq; alis iecoris, quae

54쪽

Liber Primus. 3 3

quae ad cauam, adeo erant angustae, ut chylus permeare fine tenuis, liquidaeq; alicuius substantiae auxilio natam e posset,aqueam humidi

talem cum chylo periniscere natura prudentiis na voluit, ut per vias illas sicilior datus esset transitus. o munere peracto, maiore huiushum ditatis portionem,tanquam inutilem, ti excremeti titiam ad renes, & vessicam demittit; reliquam vero cum sanguine permix ta advenas ascendere coni lituit. Indigebat chymi missa ad transitum ve. narum, & solidarum partium viarum pro animali nutriendo coli miliauxilio, quapropter distributo, animantis partibus alimento,illius re-tiquias tanquam ad ulteriora inutiles, oportebat expurgari. Hinc Provida natura aqueum istum humorem, succorumq; serositatena

Partim in speciem halitus ab insito calore solutam, partim vero peri cutis foramina vehementiori motu non dimatam emittit. Ex usu quem praestat serosus humor in corpore,in eam Medici vel nere sententiam, urinae, sudoris, de lachrymarum unam esse materia. Muniuntur loco Gal. io. simpl. med facul. ubi haec affert. sudor unus hic etiam est humorum in animantis corpore prouenientium,e ademi habens materiam,& eundem generationis modu,quem urinae,siqui- dem utrunque ex potu constat, eo in corpore excalefacto,& biliosae

nonnihil substantiae adepto. Muniuntur etiam loco in lib.de hist. phi. Iomph. ubi lachrymas eandem habere materiam, quam sudores, de urinae comprobatur.Theophrastus etiam in lib.de rudor.lachry mas,

sudores,& urinas eiusde esse naturae, de materiae,memoriae prodidit. Quare cocludunt,sudorem,urinam,& lachry mas,quia ex una exculentorum,&poculentorum generatur substantia quam sub nomine potus tum 2.de atra bile χ. tum a.de facult. nat. vlt. de ali)s locis Gal. intellexit idem fere esse,ac una prorsus sortiri materiam. Appellant hanc serum,potulentam materiam, aut aqueam humiditatem. Nos autem longe haec inter se differre, ac diuersum naturae praestare ministerium, multis monstrare nitemur argumentis. Ramuis enim ab una materia fieri videantur, eiusdem tamen sudoris terum,& urina esse naturae minime confitemur.sit exordium ab urina.Hεc merum cognoscitur esse excrementum, quando simul cum humoribus in iecore separatur . ratio est, quia ad ulteriorem corporis usum minime seruatur: seruatur auteal altera pars humoris aquei,quq quia corpori usum erat praestatura, una cum languine ad venas ascendere determi natur. Propterea iure optimo serum humorum appellari meretur:

55쪽

s Baricelli de by dronosa natura.

expellitur,sed ob maximam talis succi naurae indigentiam,eiusq; oblitatem,nam plurimum dista ab urinae natura,cum sanguine ad alen das solidas partes concomitatur. Hoc autem a ratione minime dissidet, quia nitrosae, fuliginosaeq; naturae, &purum excrementum ipsa est urina,seros a vero substantia nobilioris conditionis,& maiori cum natura semiliaritate coniuncta, ex quo sanguinis delationi per corporis anfractus proficua,& nec est arta videbatur. Vt enim superius te tigimus,ipsa tua humectatione corporis partes attemperat,& humo. res refrigerat, ne feruore, aestuq; ebulliant, siue siccitate durescant. Ultimum eius munus,quod nobilius existimatur, dum ad carneas,&reliquas corporis partes peruenit, est, humidum rorem reficere: du plici enim indigent membra humido substantifico, quorum alterum ab humoribus,alterum vero a serosa substatia generatur. Crassum est unum, alter v vero tenue, eo quia necesse erat in corpore S crassas, ct tenues partes deperditas restaurari,ad quem finem naturalis appetitus dirigitur. Profecto appetitus,qui ad restaurandam partem crassam humidi deperditi efficitur,fames appellaturiqui vero partem tenuem,& roridam,sitis vocatur. Hinc ex desectu humidae substantiae humorum fames connascitur, ex dissipatione autem huius tenuis,serosiq; humidi sitis incompescibilis concitatur. Ecce modo,qua gran dis est differentia inter serum humorum,& urinam, quado hanc,merum cognoscitur esse excrementum; illam vero inter alios usus alimenti vicem possidere reperiatur.Sudor autem recrementum est huius serosae substantiae, quae dum ad partes carneas una cum sanguine

peruenit,tandiu ibi praeest,quousque ultima coctio,& conuersio summinis in carnem, S aliam substantiam, rosidiq; humidi resectio perficiatur. Haec est illud, quod bile perfusum,& a calore maxime extenuatum vel in vapores dissoluitur, vel in forma sudoris eij citumquod

non iuuit Gal. I.Aphor. comm. Is . ubi, sudorem magis esse a calore elaboratum, quam urina, scriptum reliquit. Nec locus Gal.2.de facul nat.vit.vbi, serum omnino esse excrementu asseruit,opinioni nostrae contradicit tale enim si esset,roridam humiditatem utique non prae staret. Atque in Gai .fauorem adducere possumus,vel principiu seri, vel sinem in medium afferre voluisse, quo pacto humidam serositate quodammodo purum excrementum esse coniecturabimus. Quo ad lachry mas, id esse asshrenesi, quod de sudoris materia,&origine nar rauimus, puto,quando illae a seri recremeto fiunt,&per compressio nera, aut dilatationem venarum, quae ad carunculas in angulis ocu

lorum

56쪽

Liber primus

lorum terminantur,soras educuntur. Sed diuerse modo In morbosis corporibus serum examinatur,quando illud a serosa humiditate dissimilem nactus naturam,tum in urina,tum in sudore differentem qualitatem obtinuit. Sit pro hypothesi humori cuilibet suum inesse serude ipsius humoris substantia,diuersum tamen pro humoris diuersitate, siquidem humores omnes serosam habent humiditatem, de qua is

parumper disseruimus. In morbosis vero corporibus, praeter hoc, nouum insurgit serum ex abundatia,corruptiqne,vel putredine humorum. Hi sunt ichores illi,quos superius meminimus, quorum exemplum clarum est in languentium urina. Crescente enim,vel putrescentes anquine, rubram obseruamus,igneam,bile vitiata, albam, pituita putreinente,fuscam, in uitiosa melancholia; nam crassis partibus coactis,quod in humoribus set osum est,separatur,& abundat. Quapropter duplex serum in corpore generatur 1 naturale unum, quod de necessitate in e pate generatur,ut cum humorum massa ad venas permeat: praeter naturam

Glterum, quod ex abundantia, putredine, vel humoris corruptionea effieitur. His praemissis,triplicem materiam sudoribus praestabimus, prima erit serosa humiditas,quae ab exculentis,&poculentis fit,haec enim si caloris aestu ad extrema trahitur, partibus ipsius attenuatis , ω ex calefactis,in sudores verti poterit. secunda erit,recrementum istius serosς materiae;quod resarcito humido rorido,per cutim erumpit. Tertia materia humorvichorosa erit,quae a conuersione humo, iis alicuius in morbosum serum generatur, & in sudoribus, saepenum ero critich, vel symptomatice excernitur. Galenus quando sup

demq; generationis modum eue profitebatur,de sanis corporibus Io . quutus fuisse videtur, ut ex antedictis oculatissimus Lector percipere poterit.

Sed videtur sbimetipsi contradicere GaI.nam I.de sanit. tuen. I 2. sudoris materiam esse quasda reliquias cibi semicocti, quae nequeunt assimilari parti nutriendae determinauit; materiam vero urinae pota esse, qui pro transnittendo alimento vehiculum fuit. Mercatus doctissimus,qui vidit hunc locu tom. I .part. 3.de humoribus, dixit,Gal per humorem non coctum,ex parte intelligere potulentam substantiam; melius tamen dixisset, sudores a semicoctis partibus alimenti etiam fieri posse; in illis enim residet humidum illud, quod potu, ciboq; assumitur Hoc profecto duexcernitur,facile est, ut tales incocti

57쪽

Baricelli de hydronbsa natura:

cibi reliquias,quae nutrire nequiuerunt secum conducat. Quomodo autem urinae sit materia potus ille, qui pro transmittendo alimento, vehiculum suit, credo me superius ad summum determinasso . sed nouum inlargit quaesitu. Vnde sit,quod in Diaria febre oriam tur sudores,cum haec nullam habeat materiam praeter spiritus, qui in rem senibus apertam ditatui nequeuntὶ Nonnulli Diariam diuidiuin pestilentem,& benignam. In pestilenti,quam dari asserunt Franciscus Alphanaes in lib. de peste,cap. 22. Ingrassia lib. I.de peste,cap. 16. Hercules Saxonia lib. 1. de Phenigmis, cap. 3. sudorem esse humida

alimentale ex venenoso calore extenuatum conclamanti At Diaria

hanc pestilente,alij versatissimi viri, inter quos Cociliator est diff. . negare conantur,sed perperam namque in Anglia comprobatum in uenio Diariam suisse pestilentem , quae sudoribus tot millia hominu interfecit. Sed omittamus hanc,& loquamur de benigna. Multi,qui spiritus abire iuxta cutim, & in aquam csiuerti censent,iacile dirimorent litem.At dissicile creditu est, perustos spiritus in aquam sic posse commutari,quemadmodu isti asserunt. Stephanus Atheniensis lib. i. ad Glauconem, dixit, declinante Diaria,sudores fieri, nam dum spiristus iam calefactus excernendus est per extimam corporis partem, reperiens in eius meatibus humorem aliquem naturalem,oc bonum,

illum proprio impetu secum ducit,& sudores mouet Hac conclusio ne Stephanus,dum admittit excerni humorem naturalem,& bonum in Diariae declinatione,idem videtur censuisse, ac si dixisset,humidunutrimentale excerni, quod falsum est,namq; omnes in Diaria benigna,qui sedarent in virium maximam debilitatem inciderent. Ruod ab experientia diuersum est. Itaq; melius dixisset,excernere spiritus suo impetu materiam potulentam, & serosam in venis extenuatam, lhoc etenim modo indubitatam conclusione secisset. Mercatus tom. l2.in cur. feb. Ephemer.voluit a spiritibus caletactis in venoso,& arto rio genere, corpus etiam & humores incalescere ,&conumili ratione sudore erumpere ab incremento usque ad febris declinatione. lSed percurramus causam e qua sudorum materia ad exitum disponatur. Equide in sanis praevio calore sudores suscitari declarauimus, in qgris vel o ex eadem causa moueri non est dubium,multi autem scicus succedunt, ex resoluto nimirum natiuo calore, & virtute emose

tua,ut in sy ncope,& in sudoribus a dolore,& angustia eruptis expetimur. Restabat igitur declarari a quo sudor prorumpatur,&iure merito, namque posita ipsus materia, essiciens causa inquirenda supererat.

58쪽

Liber primus.

Crerat. Hic calor est,qui humorem attenuat, & ad exitum disponita

sanis solum nativus calor est, qui ad cutem tenuiorem partem albanenti, vel in corpore superfluentes humores ducit. Hoc in exerci tationibus,&in sudoribus nocturnis ex ciborum, vel humorum re letione clarissimE mani se statur. in aegris vero praecipuε febrienti-

us,vel calor nativus mutatus ad naturam igneam, vel praeter naturam tantummodo operatur. A quo elici posse coctentaneum est tum serum extenuatum, tum alios humores, bilem utramque, scilicet, dc pituitam eliquatos, serosa,siue ichorosa excrementa, saeph etiam nutrimentale humidum, & carnium humiditates, ut in colliquatiuis febribus succedit,quando natiuum humidum, in quo nativus calor c6seruatur, deficit,& dissipatur. Profecto in talibus perniciosis affecti. hus ob corporum exolutionem,& ardoris vehementiam madores να desudationes fiunt ,resoluitur enim,& imbecillitatur contentiva facultas. Inde natura ex vi morbi oppressa, humidum alimentato ,

cum retinere nequeat,ad cutim sinit,humidiorem eius partem ex in cendio extenuatam euocari.

Sed ingeniosus quaereret. An calor, qui sudores mouere habeat, humida,vel sicca qualitate potiaturi Cui dicimus,in fanorum corporum sudoribus, calorem humidum inesse,cum quo etiam plurimi spi-xitia commiscentur,qui venas ingredientes,serum agitant,& a calo-ie extenuatum,ad cutim rei Riunt. in sudoribus vero morborum,di febrium, siccum esse calorem verisimile est, nativus enim ad sicciorein ijs commutatur naturam,& hic est,qui humores extenuat,& sud res parit. Intimius autem si perscrutamur negotium, sudores omnes, natiuo calore habere originem enucleabimus. In sanis enim,&sis

doribus naturalibus illum esse, nulla ratio obstat,insebribus veroi est,sed mutatus in maiorem calorem. In reliquis assectibus consimiliter ille est,uel debilis factus,vel quasi emortuus,ex quo aqueae sero states,vel utiles humores,cum retineri nequeant, in sudores mutantur. Hac via facile coniecturamus nonnullos, absque ope utriusque caloris,posse suscitari sudores. Ratio est, quia in angustijs animi, taperturbationibus,in doloribus,in conuulsionibus, atque timore maximo,quam plurimos non caloris potentia,sed debilitate retentrici' ει caloris stupore,& resolutione exudare aspicimus. De retentricis infirmitate in Marcello Donato I. de hist.mirab cap. 2. magnu extat exemplum. Nobili,& Reuerendo viro urbis nostrae,quoties come

dii, quouis anni tempore, sinistra capitis par; semper sudore copiois

madet,

59쪽

Baricelli de hydronosa natura

- nridet, sue stigida, siue calida ingurgitet, quod illius partis natur Iem debilitatem, ac laxitatem indicat, assumpto vero cibo, & potu . corpus totum refocillari, caloremq; seueri per partem, post partem

non est ambigendum . . . . .

Consimiles sunt sudores iis,qui I contentiva debilitata virtute,vel Iasi extincta succedunt. Hi in hecticis, syncopticis, cardiacis, siue

omatichis apparet,ut Gales .de sympt.caua..loquebatur. Apertius tamen in morientibus ex assumpto veneno, ex morsu venenosorum animalium, vel rabie canina obseruamus. Profecto in his asse bus virtus naturalis citissimh moritur, quo fit, ut natu es corporis humiditates cum retineri nequeant, foras exeant, &in sudores vertam tur.In lethiseris febribus,iuxta mortis accessum,raro euenit Iaguem tes absque tali sudore emori,quemadmodum Gal. 6. Epidem.com, comm. 3o.scriptum reliquit. balis ergo sudorum materialis sit cau- Ω,& qualis si efficies, credo me Lectoribus ad silmmum satisfacisse . An autem calor spirituum operat ales efficiat, an vero ex seipso excutiat,nondum est discussum,quapropter,ut huiusinodi qu situm dissoluamus, iam se offert occasio. Arist.2.probi. r. talem facit quaestio nem .Cur neque intento,neque contento 'iritu,sed potius relaxato sudor proueniat 3 Equidem in loco hoc Philosophus de respiratione principaliter loquitur, ut Mercurialis in lib. de arte Gymnastica 3. cap.6.adnotauit,deseruit tamen exemptu in negotio tentato. Soluit Arist.quod retentus spiritus venas implet,& humorem exire non pa itur:sed ubi per spiritus libertatem, sudorem promouere licui mul tus certE erumpit,quoniam eoipso retento, copia humoris paulatim collecta est. Exemptu affert in Clepsydra E qua nequit emuere aqua, cum quis pleno iam vase,partem alteram obturauit. Hoc Arist.Πamdamento, credere opoteret cohiberi potius sudores, quam moueri aspiritibus; ratio est, secundum illum, quia venas implent,&humores exire non patiuntur. Hoc autem a Gal. admodu distat opinione, qui I .de tuen.valet. sudores potissimum euocari aspirituu impetu dixit. Equidem cum calore,praesertim naturali,plurimi commiicentur spiritus, qui venas ingredientes serum agitant,locumq; in illis occupa tes,serosam humiditate expellunt pila enim materia cum tenuis ea sat,facillime eorum impetu excernitur,la autem clim mobiles,& velocissimae naturae existant, ad complendum officium hoc minus pa'tiuntur difficultatis. Patet hoc & in naturalibus, & pr ter naturam

nonnullis sudoribus,in quibus spirituum impetu in uenis,necesse est

60쪽

Liber Primus. 39

ut materiae serota excernantur, quia eorum locus occupatur. Sed

quid ad Arist. dicimus,qui oppositum asserit.Profecto si virtuti; men

tem penetramus, nulli dubium est,ambos a veritate nullatenus deflectere,eo quia, secundum Gal. sudores excitantur impetu spirituum; secundum vero Arist. cohibentur, quia occupatis locis humorum a spiritibus,sacillime hi venarum foramina distensione obturat, E qui bus sudores amplius exire no patiuntur. Ecce modo,quomodo utru- que fundamentum validum esse potest. Veniamus autem ad solutio nem quqsiti,quod erat, An calor opera spirituum,an a seipso sudores excutiat λ In hac re,quia diuersae sunt caloris operationes, a spirituueficacia,asseredum puto diuersimode ab eis suscitari sudores. Calor enim attenuat, eliquat,& dilatat humores, qua causa ad exitu dispo- , nit, aperit foramina naturali activitate, hinc facillime excernuntur, α sudores mouentur; spiritusnsi haec facit,sed impetu resudare a venis cogit humiditates, e quibus deinde sudores fiunt. Ecce modo , i quod principaliter a calore nascuntur sudores , secundario. spiritu .i Propterea triplicem sudandi licet afferre disserentiam; cum calore , α impetu spirituum; cum calore absque illorum impetu; sine calore, sine spirituum impetu. Prima,& secuda disserentia tum sanis, tum: aegris potest accidere corporibus, ultima solum i)s lassuentibus,qui ncope,& i doloribus vexantur,competit, quando sudores a debi-

litate contentivae virtutis eueniunt, ex humoribus, qui ideo exceri . nuntur,nam nequeunt debitE intra venas contineri. Explanavimus ergo generationem,&sudoris materiam,tum in s nis,tum in aegris corporibus,ut omnia ea,quae in dissinitionibus ali, tis videbantur obscura, hac via, & methodo aperta, claraq; fierent: in praesentiarum vero, ut capiti huic finem imponamus, ad effcaci rem doctrinam,nonnulla dubia soluenda sunt. Primo. Si sudor est materia serosa,&potulcta,cur Gal. I.de sanit. tuen.dixit,sudorem esse excrementum tertiae coctionis λ Remondet

Gordonius in sua praetica. Sudorem secundum materiam in secunda fieri digestione, a causa dicitur materia serost,seu potulenta,secundum vero formam in tertia digestione fieri, ex qua re dicitur illius

excrementum,ut tenuit Galenus.

Secundo. Si serosae materiae,maior pars tendit ad vessicam,minor vero ad cutim, cur ergo, qui multu mingunt, multum interdum etiasu dent λ Respondetur, quod secundum naturam semper urina debet

esse maior sudor si tamen secus accidit,fieri potest ex colliquationi bus

SEARCH

MENU NAVIGATION