Nova collectio statutorum ordinis cartusiensis, ea quae in antiquis et novis Statutis, ac Tertia compilatione dispersa & confusa habebantur simul ordinate disposita complectens

발행: 1681년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

9o II. PARTIS CAP. IX.

torio, nihil aliud die illa, nisi necessitate cogente, ministretur in Cella.

tuli supplet in Ecclesia vices Hebdomadarij Mis.

sam conventualem celebrando ri supplet etiam ejus vices in Refectorio mensas benedicendo, Mgratias agendo: unde, eo casu, lectura Refectorij transit ad eum pro illa die, cui post ipsum contingit ex ordine. 8. Si Lector Refectorij non potuit inchoare Hebdomadam suam : quam cito poterit debet eam recuperare, etiam post feriam quintam.

9. In Hebdomada Natalis Domini, Lector Resectorij legit duos dies: scilicet in Dominica& die Natalis Domini, nisi eadem Solemnitas in

eadem Dominica evenerit. Tunc enim sicut in Hebdomada Paschae Sc Pentecostes uno tantum

legit die ' deinde caeteri per ordinem: Ec singuli dicunt culpas suas pro defectibus in lectura post expletum Lectoris ossicium, in Dominica sequenti. Qui autem legit in Circumcisione D mini ri diebus etiam Capituli in eadem septim, na sequentibus legere debet: sicut per annum selet fieri, sed intra Quadragesimam, quando in una Hebdomada occurrunt tria Festa Capituli, praeter Dominicam '' Hebdomada illa inter duos Monachos dividitur, Sc pro duabus Hebdomadibus transit: nec secundus Lector, pro hac

92쪽

DE LECTORE REFECTORII, 8cc si

vice, aliam Hebdomadam Lectionis in Refectorio facit. Io. Intrantes nudamus Capita : dc venientes contra sedes nostras, inclinamus ad Crucem. Benedicite M sequentem Versum incipit qui praeest Conventui: similiter ic versum post prandium

dc coenam.

II. Mensas autem benedicit Sc gratias agit Sacerdos Hebdomadarius, si Missam ea die cel bravit. Quod si non celebravit: qui ejus vices supplevit, mensas benedicit. Excipiuntur Festa in quibus totum officium Prioris est, dc dies sepulturae defuncti. In his enim Prior, vel qui ejus Vices agit, menses benedicit. Similiter quando sepelitur defunctus in die, in qua alias non fuisset in Refectorio comedendum: Prior, vel qui ejus Vices agit, menses benedicit. Quicumque autem mensas benedicit 'et debet primo mensem Prioris, si Prior in ea sit comesturus, Benedicere: deinde mensam Chori frustri ' deinde mensam Conversorum, si adsint: dc postremo mensam dextri

Chori. I L. Data benedictione Lectori, omnes inclinamus ad Crucem 's 8c media pars Conventus intrat a parte superiori scamnorum, id alia pars a parte inferiori: tenemusque omnes nudata Caputa, donec Prior post unum aut alterum versum lectionis, mantile suum devolvat, aut aliud signum

93쪽

sa. Π. PARTIS CAP. IX.

faciat. Sed neque sedemus , donec Praesidens sedeat primus. 13. Apponenti aliquid nobis Zc removenti inclinamus : dc ipse nobis. In apponendo autem dc removendo scutellas' post Priorem dc Hospites, si adsunt , dc ad mensam Prioris comedunt: semper incipitur a dextra parte Refectorij. Pitam tiam in Refectorio appositam nullus ad se trahit: donec ille qui apposuit, redierit ad sedem suam, Ec Praesidens ad se traxerit sibi appositam pila

etiam.

I . oculos ubique, sed in Resectorio maxime tenere debemus : ne aliquam murmurandi, vel ridendi materiam nobis afferant. II. Panem nostrum & pitantiam ita debemus aequaliter semdere tam in Refectorio quam in Cellis: ut quod residuum fuerit, honeste cu1libet possit apponi. Vinum quoque in styphos cum tali quantitate apponendum est: ne illud cogamur in vasa refundere. Bibentes autem, duabus manibus styphum tenemus.

tur comedere: alteri porrigere fas non habet Scutellas non exponimus, donec Prior suam e ponat 'et Sc cum duae scutellae apponuntur, quan do exponimus eas: unam infra alteram ponimus, nisi tantum de cibis illatis remanserit, quod id facere sine immersione nequeamus.

94쪽

DE LECTORE REFECTORII, Me 'i

i Quando Lector Resectorij dato per Pra, sidentem signo dicturus est, Τu autem, vel est

mum versum lectionis et capita nudamus, nec surgimus donec responderimus, Deo gratias, quando dicendum est. Postquam vero surrex mus ' antequam incipiatur a Praesidente versias pro gratiarum actione inclinamus ad Crucem rec similiter post inceptum Psalmum Miserere mei Deus, quando a Refectorio in Ecclesiam pergia

mus.

18. De Resectorio Noustius primus exit et excepto illo qui praecedit ad aperiendam Ecclesiam, dc excepto die Coenae Domini, post collationem mandati: quia tunc Prior primus exit. 9. Qui praecedenti Horae in Ecclesia imm diate ante refectionem cantatae, non interfuerit, non poterit ad Refectorium post illam Horam convenlae M qui in Refectorio non fuerit pransus: Coenam in eo sumere non debebit. Qui v ro prandet in Refectorio a coena sine licentia abesse non debet: dummodo Vesperis interia rit. α o. In Refectorio Monachorum nulli nostrum licet loqui: nec Converse unquam come dere. Nunquam in Refectorio Conversorum, nunquam in Refectorio Monachorum comedismus : nisi quando juxta Statutum in Rese rio Comedere debemus. Nunquam exceptis propriis

95쪽

s Π. PARTIS CAP. IX.

Cessis, in aliqua domo vel ossicina, Monachi . manducant aut bibunt' nisi Prior ic Procurator:

nemo autem Unquam nostrum in aliena Cella.. LI. Ad coenam in Refectorio, non OVa, non pisces, aut aliqua talis pitantiari nec etiam Crius- na ' unquam detur: nec ab aliquo tunc come iis, o bi, datur. Prior 6c Procurator qui contra fecerint, nst- η Q aut fieri permiserint' nec non 8c omnes qui commederint : prima die sequenti sine Capitulo a viano abstinere teneantur. Verumtamen in domo

Canusiae, tribus diebus Capituli generalis, Prioribus in Refectorio coenantibus aliqua pilantia ministratur. . In coenis etiam Cellarum diebus binae resectionis, servetur fiugalitas, Ec Cariusiana simplicitas. Propterea sumcere putantes duo OVa, aut aliud aeqvsvalens pro singulis ' prohibemus Omnes stiperfluos abusus r tanquam Statutis resobrietati Cariusianae Religionis repugnantes. Σ3. Diebus Dominicis aut ultimo continenter sequente Festo quo comeditur in Refectorio post coenam M peractas in Ecclesia gratias, tanquam Christi mendici ad Resectorij ostium p

nes singuli recspimus, eos tradenti inclinantes, M

ipse nobis. Quod si in jam dicto Festo jejunium

occurrat, postridie ad Cellas deferuntur. χ . Absente Conventu nullos licet in Resectorio admittere ad refectionem sumendam.

96쪽

DE LECTORE REFECTORII, Me 9 s

a. s. In die C oenae Domini ad collationem quς fit post Mandatum in Refectorio: nihil omnino

praeter Vinum dc aquam ministretur. Nectar quoque aut quastibet alias species vini, M specierum confectiones: nullo unquam tempore in Resectorio ministramus.. 26. Alienum prorsus est a Canusiana s brietate Ec voluntaria paupertate , de vi

tualibus murmurare , maxime coram Conin

Ventu. Propterea quicumque id facere pω- sumpserit, privetur ea re pro qua murmuraverit. Non tamen per hoc prohibere intendimus, quin quilibet suas necessitates Superiori exponere poς sit cum modestia Ec animi resignatione sed volumus Praesidentes domorum sibi subditis neces.saria juxta formam O rdinis sussicienter providere : dc nihilominus malas Consuetudines contra sobrietatem M attritionem nostri propositi sal taris, in animarum dispendium circa cibos stipe fluos Ec lautiores omni cum diligentia efficaciter propulsare. Hortamur autem Sc obsecramus su ditos omnes in Domino pro sua falsite M totius O rdinis honore ' ut cum omni humilitate, mansuetudine M patientia , in hoc suis Praelatis obtemperent , nec inde murmurent' aut Praelatos

suos aliquatenus inquietent: si Divinam & O Ddinis voluerint ultionem eVadere.

97쪽

ssIL PARTIS CAP. X.

a Nota. In Anti. Statutis 1. partis cap. 4. hae dissuemia jam expresa habetura

De Abstinentia & Jejunio.

feria ex antiqua consiIetudine pane, M aqua, bc sale, si cui placuisset, contenti eramus 'qquod quia dudum in dissuet dinem abiit, η Volumus ut unam ad minus in Septimana qualibet Abstine tiam omnes Monachi faciant: quos infirmitas, aut senectus, aut debilitas non excusat, vel alia causa quae Priori rationabilis videatur. Nec t men propter hoc antiquam consuetudinem de s

ciendis abstinentiis feria secunda, & quarta irriatamus , seu prohibemus, his qui illam observare voluerint, judicio Prioris potuerint. 2. Nulli detur gratia generalis de abstinentiis semel qualibet Hebdomada non faciendis rita qui gratiam super his obtinere volent, miseria Cordiam petant eo die quo fieri debet Abstine tia: nisi legitimo detineantur impedimento. Nu la autem occasione diebus abstinentiae deputatix butyro, caseis, aut ovis sitimur 'l quamdiu in domo aliqua ordinis sani sumus : similiter nec ita Adventu. D b

98쪽

DE ABSTINENTIA ET JEJUN. 9

3. In itinere tamen constituti quando pisces, aut alij convenientes cibi non reperiuntur, praedictis diebus Abstinentiae uti possiimus ovis, butyro , caseis, ic similibus lacticiniis. Hospitibus etiam qui de O rdine nostro non sunt : permittimus ova Sc lacticinia, quando illis vesci licitum est, ministrari. . In vigiliis Natalis Domini, Astensionis, Pentecostes , Corporis Christi, sancti Joannis Baptistae, Apostolorum Petri Ec Pauli, ' Con- a me Ceptionis, Nativitatis,'praesentationis, Purificationis, Annuntiationis,Compassibnis,M Assumptio-- nis beatissimae semper Virginis Matiae , Sancti nisi .em Patris nostri Brunonis, omnium Sanctorum: fit Abstinentia, nisi veniant in Festis duodecim

Lectionum. Propter hoc tamen non praecIpitur Prinni

Abstinentia frequentior , quam semel in septi

mana.

. Quando Festum duodecim Lectionum occurrit in vigilia Pentecostes, Abstinentia fit die praecedenti Ec in ipsa vigilia abstinemus a lactia ciniis etiam in Refectorio. Cum autem Festum duodecim Lectibnum occurrerit in vigiliis A censionis , vel Corporis Christi ' fiat Abstine tia feria sexta sequenti: in praedictis vigiliis a stineatur a lacticsniis. 6. Cum vigilia Corporis Christi & beati Joannis Baptistae in una occurrerint Hebdoma-

99쪽

,8 R. PARTIS CAP. X. da ' in vigilia Eucharistiae fiat abstinentia Obdinis: in altera vero a lacticiniis. Quando autem

Festum Corporis Christi in vigilia beati Joannis Baptistae occurreritri fiet Abstinentia feria qua ta praecedenti: Sc ipse, die Eucharistiae nec jejunamus, nec a lacticiniis abstinemus ob reverentiam tantae Solemnitatis.

7. Quando vigilia beati Joannis Baptistat Muigilia Apostolorum Petri M Pauli occurrunt in eadem Hebdomada ' in prima vigilia fit Abstianentia: in secunda vero jejunatur ' dc duntaxata lacticiniis abstinetur: quod etiam servatur in vigilia Visitationis Beatae Mariae. 8. Quando vigilia Annuntiationis accidit .seria secunda, vel tertia Hebdomadae sanctae, Abstinentia non fit in ipse vigilia, sed in die Parasceves. Quando vero dictum Festum Celebratur infra octavas Paschae: ipsius vigilia nec jejunamus, nec a lacticiniis abstinemus. 9. Si Festum duodecim Lectionum feria se la Hebdomadae minutionum occurrat, Abstinentia fit in Sabbatori Ec pariter si Circumcisio Domini occurrat feria sexta : Abstinentia fiet Sabbato sequenti. Io. Quando seria sexta , occurrit Festum duodecim Lectionum, Abstinentia fit feria quasetari deinde devenit ad feriam secundam ' deinde ad Sabbatum ' deinde ad feriam tertiam 'q

100쪽

DE ABSTINENTIA ET IEIUN. 99

deinde ad feriam quintam : sic quod saltem semel in Hebdomada fiat Abstinentia, exceptis septimanis Paschae dc Pentecostes Ec Natalis Domini, quando accidit in Dominica, aut feria secunda, vel Sabbato. Quod si feria sexta Festo impedita fuerit et M occurrat feria tertia, Vel quinta jejunium Ecclesiae : volumus Abstinentiam fieri feria quarta,vel secunda. II. V olumus ut nihil accipiatur etiam gratis oblatum pro pitantiis dandis diebus Abstinemtiae deputatis : sed si quid detur, alio die expend tur. Circa pilantias etiam quae dantur feria secumda & quarta Ec interdum diebus Abstinenti,

rum ' Praesidentes domorum M inde Visitatores diligenter invigilent, ut non indifferenter Statuta relaxentur: sed pensata locorum personammqualitate, pilantiae ipsae moderentur ic restri

gantur.

1 α . Die qua debet fieri Abstinentia ri Mon chi extra proprias Cellas non laborent: nec tunc

eis spatiamenta, aut recreationes Concedantur.

13. In vigiliis beatorum Jacbbi, Bartholomaei, Laurenth, Matthaei, Simonis ic Iudae, Andreae, Τ homae Sc Matthiae: Iejunium cum commeminratione servetur Sc fiat. I . Feria secunda'tertia Rogationum, lacticiniis quidem utimur ' sed jejunium servamus : nec etiam si tunc Festum Apostolorum

SEARCH

MENU NAVIGATION