Publii Ovidii Nasonis Metamorphoseon libri 15. Ad usum scholarum accommodati, cum adnotationibus posthumis Joannis Minellii a Petro Rabo auctis, & emendatis

발행: 1786년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

ET HEROIBIIS POETICI s. qisbant ineonditis clamoribus, fistulis, cibi is , ae lyn p.ini,

percrepantibus. Romae a feminis fiebant eadem in templo ac loco secreto, quod opertum nuncupabant, exclusis vi

ris.

Saturni & Opis, seu Cybeles, filia Ceres sulti Dea Dη-gum , & inventrix frumenti. Quamobrem cum spicca corona pingitur, & plenis uberibus ex quo MAmmolar, &Αlmae , nomen est adepta quod omnes alat. Facem gestiabat , quia filiam Proserpinam a Plutone raptam diu quaesivit Lib. U. I a. I 3. &α cumque somnio prae mae-r0re capere non Pset, ei papaver edendum praebuisse Jupiter dicitus', cuju, amis est ut *mnum conciliet. Hinc papaveri manu tenebat. IIsa est Triptolemo adjutore ad

monstrandam hominibus serendi artem Lib U. I . in erat hic Eleusini regis: apud quem Proserpina in Cere . Prens

diverterat, filius.

In eodem oppido Eleii si carpta sunt primum peragi C reria sacra, Eleusina dicta: in iis incredibile servabatur silentium: ac summum nefas putabatur ex illis aliquid e- , vulgare. Alia duci Cereris festa memorantur in scriptoribus antiquis Τesmophoria , quia Ceres Allieniensibus leges descripserat, & Ambarvalia, instituta ad sertilitatem,& ubertatem impetrandam arvis, quae tunc ambiebantur a supplicantibus, uti de se sto nomen. Vinum ab aris Celeris amovebaturi immolabitur illi porcust quia fruges & sat rostro eruit. Agrorum limitibus praeerat Deus Terminus ejus sellae Terminalia dicebantur. Cererem in Graecia regia tme D. Augustinus tradit, artemque agros colendi tradidille: ac per eam factum ut Graecia suis seu 3ibus uter tur, cum antea frumento aliunde importato vixiiset.

'gillet in fugam, regnum mundi cum fratribus ita divisit ut caelum sibi vindicaret , aquas Neptuno , in seros P Ititoni regendos permitte C. Non diu tranquillum regnum habuit. Tellus enim, Titani uxor, dolens fi Iios. 1 uos Titanas a Iove. interfectos , Gigantes procreavit, mole viribusque spectandos, qui, congellis in eum ulum montibus , Iovem cael q detrudere aggressi sunt. Lib. I. n. s.

8. XIV. i. Sed fulminibus dejecti , & sui obtriti montibus , poenas Iovi dedere. vocati ab illo in belli & periculi partem Dii, cum id imparem unum tot . hostibus crederet, sic Gigantum conspectu perterrefacti sunt, ut omnes in aegyptum sugerint, ibique sub variis animantium sormis latuerint. Lib. V. n. s. Hinc factum ut belluas colerent pro Numinibus. Bacchus tamen specie leonis indutus, rom strenue aliquantisper gessit, hortantet

472쪽

rs APPENDIX DE DII sJove , Evohe ευ ι, ideli fili, ingeminante.

Iupiter pacatum adeptus regnum , curam ad formandos homines contulit . Eum imitatus. Prometheus finxit statua qua dam hominum ex argilla, illasque rapto e curru solis line an mavit. Lib. I. n. Promethei temeritatem indigne serens Iupiter ilegotium Uulcano dedit, ut eum in Caucaso misi te religaret , addidit vulturem qui laniaret viscera, in novos cruciatus semper rena ieentia. Severitatem Iovis inique tulerunt caeteri Dii, ac doluerunt quod sibi uni formandorum hominum. jus arrogaret. Quare Collatis studiis Se muneribus, mulierem effinxere, quam Pandoram appellarunt , qu. asi ex omnium donis confiatam. Iupiter superum arrogantium ulturus, illi capsulam dedit,

an felix munus. In eam quippe Congesta erant omnia na-.turae mala . Hinc Pandora cum detulisset ad Epimetheum Promethei fr.itren ille impulsus curiositate prava, sive ut alii narrant, ejus uxor, capsulam aperuit: ex eaque pestes omnis generis in orbem terrarum evolarunt, si, la pe an fundo capsulae relicta . Hinc aetas ferrea & scelerum- colluvies nata est.

Jovem non unum in Creta regnasse doctorum opinio est, omnium celeberrimum Abrahamo supparem Eusebius facit. Patrem spoliavit re no, quod ita cum suis fratribus Neptuno & Plutondi di 1 sit, iis ipsi regiones adirium sitae, Plutoni occidua pars insulae s Neptuno maritimi tractus obtigerint. Hinc Iupiter caeli, Neptunus maris, Pluto inferorum rex , Numenque dictus est. Jovis nomine apud Poetas aer ut plurimum significatur; sive caelum i ut nomi ne Iunonis, quae Jovis coniux , terra: quia caelo, terraque, omnia gignulit ut .Ejusdem Jovas varia sunt apud scriptores prosa nos n mina: haec frequentiora. Die pii r,vocatur, quasi diei p. ter. Feretrius, vel quod hostes feriret, vel quod in ejus templum ferrentur omnia spolia. Stator cita est a Romu-Jo dictus quod Rotnanorum contra Sabinos pugnantium fugam siclemt: xenius, sive Hospitalis, quia gerebat hospitum curam . I Uoυis , Se Vedius tunc appellabatur, cum rogabatur ne quid inferret mali , & inter sinistra, noxiaque Numina censebature dictae voces istae sunt eκ interjectione vae, quae mali ominis i & duplici genitivo , altero Graeco, altero Latino : Iovis , & Q ος.

I U N O .. JUno, Iovis soror, & coniux, matrimoniis praeerat, ac partubus feliciter edendis p tumqtie Pronuba , Lucina , ct Illyrhyja , nominabatur, Lib. IX. 9. Ejus filia He-he , iuventutis Dea , nectar Iovi tamdiu miscuit , dum

ejus locum Ganrmedes a Iove ita aquilam mutato raptus,

473쪽

i ET HEROIBUS POETICIS. . t et

Meupavit. Lib. IX II. X. 4. Edidit etiam Iuno Iar-tem , belli armorumque praesidem , cujus soror Bellova, sive Enyo t denique Vulcanum , sed distortimi, & inso mem. Horruit partum degenerem Iupiter, & calce in terras dejecit. 'ulcanus , crure inter cadendum fracto , claudus remansit. Iupiter ut in sortunium hoc solaretur , illum praefecit fabricandis fulminibus. Oiscinae Vulcani Lemnos, LyPara, AEthnar adnitores & administri fuere Cyclopes , ita dicti, quod unum in fronte media oculum haberent. Ce terum ostensus Iupiter & arrogantia Iunonis, & post femo

partu: eam fastidire, atque alias amare coepit. Imo Pal-Iμem e tacundo capite productam t bello pariter praeesse, litterisque voluit. Uulgo tamen cum litterarum ethpraeses, Minerva nuncupatur. Olca ipsi dicata erat, pacis.

insigne : nam & pace gaudent litterae ; & belli finis pro mi umque pax esse debet. Lib. VI. 3. Ab Atheniensibus

praecipue culta fuit. Interim Iuno maritum in pel Iicum amores turpiter em sum observans, illi custodem opposuit centum oculi prae- ditum, Argum nomine. Molestum observatorem Iupiter, opera Mercurii, obtruncavit. Lib. I. n. i Ejus oculos Iuno indidit pavonis caudae. Argum ipsum , ut alii volunt , in pavonem mutavit . Iunonis famula & nuntia,

uis fuit, quamvis operam aliquando Iovi, ceterisque Diis,

navaret.

De Marte , addo, illum Gradivum appellari solitum , . quando saeviebat r gradior enim proprie de militibus iacciem procurrentibus dicitur: Qti irinum vero, cum tr.m

quillus & mitis erat; sumpto nomine a Sabino vocabulo,

Curis, seu Muiris , quod has iam significabat. Id nominis Romulo quoque, Martis filio, tributum est. Salii, Martis 1 acerdotes, urbem obibant saltando , & ancilia cly-seolos sacros circumferendo. . CAPUT U. APOLLO. JUpiter , spreta Iunone, Latonam adamavit , ex eaque tui scepit Apollinem & Dianam. Priusquam in lucem derentur , Iuno Terram obsecravit, ut nullum Latonae, ubi consistere post et ae parere, locum relinqueret. Libis VI. n. 3. Promisit Terra excludendam omnibus locis La-tonam , praeterquam ab insula Delo , quae tunc fluitabat incerto mari , ac sere semper fluctibus erat obruta. Sed Neptunu S a Latonam miselatus , Delum stabilem reddidit, ac jussit emergere. Hinc Apollo Delii cognomen est ne- eius ab insula natali. Ejus filius aesculapius, cum artem medicam a patre, ua Chirone Centauro dissiciaci , tantum in profecit ut

474쪽

Hippolytum , Itiesei silium a monstris marinis discerptum, .ud vitam revocaret . Lib. II. r . XU. ri. auo se isto Iupiter auctoritatem suam laedi ratus, aestu hapium fulmine percussit. Apollo vicissim Cyclopes , fulminis fabrica- . tores, quoniam saevire an Iovem ipsum non poterat, in-reremit. Ea arsit. ira fidiae gravi Iupiter, & Apollinem caelo pulsim, divinii re per aliquot annos spoliavit.

Redaetiis an liominem Apollo, multis incommodis ami-- elatus est, ac, ne periret fame, operam suam locavit A Nmeto , Thessaliae regi , cujus greges pascendos accepit. - Lib. II. n. is. Hinc Deus pallorum habitus sui te ei-cue immolahatur Iupus , ovium peltis . Armenta sic pa- 1 centem aliquando vidit. Mercurius , eique vaccam dolo surripuit: mox ipsam ejusdem humeris furtim Pharetram. tetraxit. Daphne in laurum ab eo mutata suit. Lib. I. .i . Hyacintlius, quem disco imprudens colludentem it, teremerat , in florem cognominem. Lib. X. q. At Hyacinthi parentes Apollinem, iit poenas expeterenus . insecuti , sugere coegerunt in Iroadem , ubi incidit in

Neptunum, caelo pariter extilantem, irato Iove, in uriem ricu n Diis aliquot conjuraverat. Ambo ad Laomedontem, qui Trojam tunc adificabat, Confugiunt; ac pacto pretio navant operam construerritis Troja: moenibus . Lib. XI. 3. Cum promissam mercedem negaret Laomedon , conspiramini in perjurium regem, ejusque civitatem Neptuniis

immittis aquis evertit magna ex parte ; Apollo pestilentia

regionem devastavir . .

Tot malis remedium quaesivit Laomedon ν Oraculo con-sulto. Reiponsu in est placandos Apollinem ac Neptunum objecta monstris- marinis Trojana quotannis virgine: sors 1 Ictionem, regis ipsius filiam, neci addixerat , Hercules ita se liberaturum i Ilam spopondit, si Laomedon quosdam rinsignes equos sibi daret. Lib. XI. 8. Promisit rex, at liberata filia, monstris abactis & interseddis , Herculem

in donatum irrisumque valere jussit . Hercules, justo furore percitus obsedit urirem, cepit, ac regem interfecit. Interea mitigatus Iupiter caelum Apollini ac divinita- tem reddidit. Apollo pristinum decus non modo recuperavit, sed magna etiam accessone cumulavit. Nam in caria

Io lucis orbi dividendae munus recepit, quod antea gerebat, etsi provinciam hanc aliqui poetae tribuant. uni eΤitanibus, quem Τitanem, & Hyperionem di Xerunt. Hunc alii Solis- ipsius patrem faciunt. Solem AEgyptii Horum

appellabant: Persae, Mithram. In terris vero educere coepit oracula ν praesertim Delphis, ubi sacerdos re typisa da-hat insidens cortinae , sive trapodi, tecto pelle serpentis Pythonis, olim ab Apolline interfecti. Lib. I. Iι.

Praeterea invenit. artem canendi, & Marsyam satyrum, .n quo fuerat provocatus, victum cantando, exuit pelles Lib. VI. 9. Eandem eanendi artem, de poesim docuit,lusas, Iovis de Mnemosynes filias . . Novem recensentur.

475쪽

Melpomene 'erpsi hore, Euterpe. Parnasum in a cum Apolline incolebaturri Lib. U. 8. 9. Inter Apollinis filios celebratur Phaethon , qui pater.

num currum, temere erepet trum, cum male regeret, a Jove percussus, de in Eridanum ueturbatus est. Ejus sorores Heliades in populos mutatae. n. r. 8. &c. Inter Apollinis liberos nonnulli numerant Auroram. Haec Tithonum, Laomedontis filium, habuit in matrimonio, eique immortalitatem a Iove impetravit, nec Tamen obtinere potuit , ne senesteret. Itaque senio fractus; in

cicadam ut mutaretur, exoravit, e Tithono genuit Aur

ra Mmenomen , qui Priamo suppetias, in Troiano illo , . tulit. Ab Achille interfectus, a matre diuturnis lacrymis, quae rorem effecere , deploratus est, & ex eius rogo natae aves Memnonides. Lib. XIlI. i6. Illi statuam iugyptii posuerant, quae solis orientis primoribus radiis icta, so-num canorae voci similem edere jactabatur. γ

Diana , in inseris Hecate dicebatur. Hinc triformis . diva , triceps Hecate , a poetis nuncupatur . Venationi praesertim addicta, venatoribus praefuit. Eadem virginita- . tem perpetuo coluit , Sc Actaeonem venatorem quod in eum, ubi se cum nymphis Iavabat, locum imprudens ve- Itillet, mutavit in cervum. Lib. III. q. i. Insigne templum habuit Ephesi , & inter septem orbis miracula numeratum : aram quoque in Taurica Chersoneso, ad Pon- , tum Euxinum, in qua ipsi homines immolabantur, Prod- .sertim ii qui paufragio ad istas oras ejecti fuissent. C A P U Τ UII. .s A C C II π S. . I Upiter e semele suscepit Bacchum, quem narrant, curri , ante tempus in lucem exiisset , insertum suisse Iovisse mori, donec menses legitimi partus implerentum. Lib. 'IV. I. aetate provectior peragravit orbem terrarum, deque India triumphavit. Invenisse vinum sertur, eique C . Ier immoliabatur , quia vitium gemmas arrodit. Primus e Iam aratro boves subjunxi se memoratur: quam ob cauia

iam ejus capiti afliguntur cornua , quae pariter indicant robur ct audaciam ebriosis. familiarem. Sacra illi quoque hedera , quia vini fumos nativo frigore discutere creditur. Ea involutum & pampinis jaculum gestabat , quem illayrium vocabant. Eo i m instructae seminae, sparsis comisi,

476쪽

ululantes , sacra Bacchi celebrabandi. Trietetaea IIII s ii men a quia tertio quoque anno recurrebant: Origa , obfurorem, quo istae Bacchantes, pellibus tiari duri' & pantlicrarum Indutae, nonnumquam armatae facibus , per in Vzos montes vagabantur, praesertim in ahracia Lib. IV.

Praeter illius nomina , quae exposuimus Lib. IV. Met morph. voeabatur etiam Dionysius , sive Dionysus, a Jove, i. sus patre, & ab urbe Nysa, ubi regnavit: Vel, a Nyseis nymphis, a quibus educatus. Apud Latinos vulWλ I.iber dicebatur, quia ebrio liberius nihil, nihil ab omni cur I solutius . Hinc nomini respondet Graecum Lyaeus. Hi ac xjus festa vocabantur apud Graecos Dionysia -: apud Latinos vero Liberalia , sive Bacchanalia . Peculiaria quae- celebrabantur in Atticae pagis, Ascolia nuncupata, ε . a voce Graeca , quae utrem significat. Statuebant itaques hi tres hircinos in prato, . inflatos, & oleo inunctos. Saltabant per hos rustici unico tantum pede, nam alterum erectum , di in aere libratum habebant . Qui cadebat itu quod proprio vocabulo cernuare dictum est a Romanis, eadem subinde sesta imitatis risti agrestis coronae, S c chinais excipiebantur. Consule Lacerdam Lib. II. Georg. Verisii 38 . Sunt qui adumbratum in Ba-cho fuisse velint membrodum, qui Hebraea voce Bamchus; idest, Chuti mdius, appellatur. Sunt qui Moysen in eo expressum pugnenr, ac multa proferunt a poetis attributa Baccho, quae plane in Moy Iem quadrant. Plerique omnes Noemum in eo depictum censent, 1atorem vitis, ac vini sive monstratorem, sive reparatorem. In eam sententiam explicanta quae poetae de Baccho tradunt, nempe a. Naradibus, fon tium nymphis praesidibus, educatum se ille, ut vinum aqua temperan uam Mocereia . Pingunt eumdem puerili semper vultu: ebrii puerorum simillimi sunt: nudum, quia nul- Ium ebrio arcanum e It . Furiosos comites illi addunt, ti- .ares ejus currui subiungunt: vinum, excella rationis imperio , intemper. inres ira furore incendit, ac belluis. fimillimos reddit . . ' CAPUT VIII.

ΜErcurius, Maia genitus, Atlantis filia , Iovis & De

rum interpres fuit ac nuntius. Itaque alas in capi- . ' . in & pedibus υbebat , quo expeditior emet ad mandata. Superum perserenda: caduceum vero in manu . Lib. H. n. 25. Mercurium narrant incidi stre aliquando in duos an gues inter 1 e dimicantes , utrumque diremisse interposita - irga, quam tenebat manu . Inde factum , ut virgam g mino angue circumfuso insignem gestaret, caduceusque pa

ris esset, ac foederis symbolum. Quia D rum minister M

477쪽

nui uius erat Mercurius, inditum illi quoque suit Camilli

nomen quo nomine pueros , ac sacrificiorum praesertim administros , antiqui vocare consueverant , Mercurii nomen invenit a mercibus, & merca ura, cui praeerat. Alterum Mercurii munus erat , animas mortuorum ad

inferos deducere: ex iisque, cum res ferebat, revocare. Tertium , fures adjuvare. Idem palestrae , & eloquentiae laude florebat: ac saepe pingebatur cum aureis catenis eriore defluentibus, quibus audientes vinciebat. Hinc Hermes apud Graecos appellatus et t. Ejus statuae apud Romanos in triviis, & compitis, ut iter ostenderent, locaban

tur,. erantque manibus captae ac pedibus, ct Hermae voca

banturi. Iidem Romani solebant Mercurii ac Minervae statuas jungere, & eidem quasi trunco imponeret Hermarbe nas vocitabant: item Ci pidinis ac Mercurii; M. Hermero-tra dicebantur, P

V Eneris mater. Dione suit: filius Cupido: item Priapus

hortorum, & Hymenaeias nuptiarum , praeses; deni que 2Eneas: filiae vero, Charites, sive Gratiae tres, Agl ia , Tlialia , Euplirosyne. Colebatur praesertim Amathuntσ, Cytheris , Paphi . Astarte , Sidoniorum Deam, iton aliam fuisse quam Venus, ab cruditis crediti ir. Additur aliquan do Veneri comes Pytho , sive Soada , eloquentiae Dea . Currum Veneris trahebant columbae, cycni , aut passeres . Magi lira impudicitiae ferebatur , ut ne puderet miserCs mortales volutare se in caeno libidinum, qui Deoς ad has

flagitia duces hortatoresque sibi sectilent. CAPUT X. - N. E P T V N tr S.

NEptunus, Jovis frater; maris imperium sortitus est, Illi pro sceptro, tridensi pro curru : ingens Conchar pro equis , hippocampi, sive equi marini, hi pedes , ta tum, postrema corporis parte in piscium caudam desine te: pro satellitibus , Tritones erant. Uxor ejus Amphicrite: Miae Harpyae. i. ib. VII. D. I. Oceanus , Neptuni filius, pater fluviorum, Thelyn uxorem duxit, ex qua Nereum, & Doridem sulcepit. E N reo & Doride prognatae sunt nympliae, quarum aliae voca abantur Nereides , quae maris Na ades, quae sontibus & fluviis; peae, Dfyades, de Amadryades. quae silvis, praxisque, praecrant. Inter Nereido insignis filii Thet: s, P Iei coniux. Lib. XL. n. 8. Oceani par ter filius erat

Proicus, Neptuni pallor, qui Phocas ejus regςbat, a L

478쪽

42 '. APPENDIX DE DIIs '

tinis dictus Vertumnus , quia in omnes formas sese veri 'bat. Lib. II. t. VIII. I 8. XIV. IS. Inter maris Nil mina cciisebantur etiam Glaucus , Ino, . eiusque filii ii Melie erra . Glaucus quo pacto Deus evaserit, explicat Vares Lib. VII. nu. s. re Lib. XIII. nu. aa. . Ino conjux erat Aut amantis Thebarum regiS. Hunc irata Juno egit in furias, quibus' ille agitatus necem uκori ma- clii natus est. Furentem Ino fugiens, in mare se dejecit, cum filio Melicerta. Utrumque miseratiis Neptunus Deos maris esse jussit, & Inonem Leuchotheam, Melicertam ve- xo Palemonem dixit. Lib. IV. 6. Nee praetereundus inter Deos maris aeolus est , verit rum arbiter. Eius regia & ventorum carcer, prope Siciliam in ALOIis insulis collo tur. In angusto freto, quod Siciliam ab Italia separat Honstra duo marina ponuntur a Poetis, Scylla nempe , ct Chary is . In eodem freto Siculo degebant Sirenes , Quae stiri ita e cantus pelle hos .

ΡLutonis eoniux Proserpina, Cereris filia, quam rapere 'coactus est, quia Dearum nullam, quae tam deformis . regni domino vellet nubere, inveniebat Lib. V. i I.&c. γInserorum fluvii, Acheron , Cocytus, Phlegethon, Palus, Styx. Lib. II. n. r. ) Custos inferorum, CerberuS, Cain .nis triceps: portitor Charon, senex inexorabilis: carnifices, Furiae tres, Alecto, Megera, Tisiphone, siagellis Se facibus armatae. Lib. IU. 3. 6. Plutonis administrae, Parcae tres; Clotho, Lachesis, Α--

tropos. Illae fatalem tenebant colum, modo nigra involutam lana, modo alba, ex eaque filum ducebant, quo reciso, pereundum erat . Mortuorum animae, opera Charon-t ς transvecta, deducebantur a Mercurio ad Judices AEa-Cum , . Man Oem, ec Rhadamantum di qua, expensa singulorum vita, probos mittebant in Elysium , sceleratos in Tam tarum detrudet ant. Eorum poenas, & insignium facinorum inomina describit Uates Libi IU. n. q. de S. Porro animae in Elysios campos missae, post centum annorum numerum, ex iis educebantur , Ec in alis migrabant corpora , novam ut viram instituerent . Sed ante- quam felicibus exirent campis , hauriebant aquas fluvii

Lethes, quarum ea vis erat, ut rerum omnium praeteritarum Oblivionem asterrent. Mortui, quorum in septilia jacerent cadavera , . centum annos in ripa Stygis orabant, . quibus exactis, a Charonte transmittebat tur.

Plutonis nomina tria prae ceteris erant illustriat Orcus dicebatur, quasi Urgus, vel Uragus a quod omnes urgeret Duili od by Corale

479쪽

in interitum. Februus, ab antiquo verbo sebruo, quod 'significat purgo , lustro e quia in funebribus caeremoniisrrultae lusi rationes δ: purgationes adhibebantur: praecipuacuaedam sacra Plutoni fiebant, dicta ob eamdem caullam Februa , unde etiam fluxit nomen Februarii mensis quolaec sacrificia peragebantur: Plutonis vocabulum a Graeca voce divitias significante , ducitur, quia aurum & alia metalla in imam tellurem naturae provida benignitas ut laterent , retrusit , ipsisque admovit inseris, ac Plutonis arbitrio subjecit, ut fingebant Poetae: qui tamen peculia-rem Deum , Platonis administrum, divitiis praefecerunt,

Plutum nomine: claudum faciunt, quia tarde compar R- ur opes: caecum, quia saepe immeritis contingunt.

Ni mina. Principem inter agrestes Deos locum obtinebat Pan, & Pales. Pan , Mercurii filius , capri caput ac prdes, nec non barim re cornua gerebat; illum com tabantur Satyri, no:ὶ d;ssimilas; itemque Silvanus, silvarum praeses. In Arcadia praecipue cc,lebatur Pan : ejus in honorem Romani mense Februario celebrabant Luper nislia, quibus in festis Luperci, Panos saccrdotes , nudi Per

urbem discurrebant. Pan , ut ipsa vox Graeca innuit , ac testatur Semius s.

simbolum erat IIniversi t in quo homines bellu is mixti sunt : itaque superne hominis ; inferne pecudis speciem

gerebat. Fillulam gestabat ad significandum' partium mundi , , uti clarum inter se se ordine pulcherrimo, concentum. Narrat Pausania ς, cum Galli, Brenno duce, Graeciam Percursantes , templum Delphicum pararent spoliare ; injectum illis a Pane improvisum terrorem , quo perculsi

omnes fugam arripuerint. Inde natum, ut terror sine caussa susceptiis , panicus appelletur. Pales invocabatur a Pastoribus: eadcm ac Cybele esse putabatur. Eius festa Pa- . lilia celebrabantur Aprili exeunte. . Faunus quoque Pici, Latinorum regis , filius in agrestium Deorum numerum veniebat , quia multa docuerat homines ad agri culturae usum spectantia. .

Pomona fructuumr Flora seu Chloris, sorum gerebat curam. Ludi ejus in honorem celebrati vocabantur F. ralia, ct tuba indicebantur. Praeterea suum singulis sontibus, fluviis, domibus, hominibus, Deum assignabant . Domestici Dii L 'res , sive Penates appellabantur, Lares

vicorum etiam, itinerumque praefides erant: itaque in vici ς & compitis colebantur, & ludis in eorum honorem celebratis, Compitalitiis nomen erat. Τunc hominum eia

figies e lana, tamquam victimae piaculares, suspendeban-

tus.

480쪽

tur In compitis, rogabatuque Lares, ut in liaec semulacra' iram de poenas enunderent, si quas ipsimet homines ecim- meruissent . Cum bulias pueri deponebant , ea Laribus .ccnsecrabant. Canes illis erant dicati , animal domesticum, & dele ; ipsique canina pelle vestiebantur. Locus Laribus dotni sacer, vocabatur Lararium. Iidem Praestites nominabantur, quasi qui multa familiis commoda praesta

rent. c

Proprium cujusque homiuis Numen , Genium vocabant, eumque simul cum unoquoque nasti , de mori arbitrabantur. Duplicem statuebant Genium, alterum candidum de felicem e alterum nigrum & sinistrum , qui si albo esseτfortior, omnibus ins artuniis miserum hominem male muractabiat. Feminarum genios appellabant Iunones. Serpeiis Cenio dicatus erat. Rerum humanarum veluti clavum moder. batur Fortuna, Dea caeca, rotae insidens volubili, &an sola in conflantia constans. .Huic maxime supplicabant, eique varia diversis nominibus templa postra Uperi virtur.

Si quis fortuna seeunda de favente abuteretur , hunc pl-ctebat Nemesis, & indignos ingratosque ulciscebatur. I ditum id illi nomen a voce Graeca quae significat distri-ώμere, quia paenas & praemia unicuique veluti dividebat. Dicta quoque te itur Adrassaea, vel ab Adrastos rege AH Rivarum qui primus aram illi condidit e vel quod nemo

illam pollet esti gere , ut vox Graeca sonat . Rhamnuntes Pagus Atticae fuit praecipue colebatur. Hinc Rhamn ita Vocatur . a Poetis. Alatam exhibebant , ad sigilificau-d ' celeritatem paenarum, quae impii non tardo pedo Coniequutatur : insidentem rotae, ut indicarent eam vicissi tudinem qua delictis poenae respondciat, iisque succedunt.

In Ddorum etiam numerum reserebantur Nox, se Somnus

siVe Morpheus. Ex utroque genitus Momus , ludo joci que praesidebat. Posita qusque templa visebantur variis scelerum mon-

siris, re morbis r ut Invidiae, Fraudi, Calumnsae, Discordiae , Furori, Febri, Pavori, Paupeptati, Ne cestitati , Tem pestati. Illud paullo rectius, quod eosdem honores tria bucrent virtutibus, Fidei, Itistitiae , sive Astraeae : Pietati, Pudichiae, Concordiae, Veritati, Saluti, Libertati, Paci I

demum Silentio , cujus praeses apud AEgyptios erat Harpocrates ; apud Graecos , Sigalion e uterque pingebatuet cum digito indice , labris admoto, 'quasi silentium indi Cen S. Harpocrati fac ra erat arbor Persea, quod ejus solita linguae, fructus autem cordis speciem praeseserant. Ab lindem AEgyptiis Angeronia, siletilii Dea praeses, habebatur, usque simulacrum, ore obligato, euec obsignato prostabat.

SEARCH

MENU NAVIGATION