De hydrope uteri et de hydatidibus in utero visis aut ab eo exclusis

발행: 1795년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

HYDROPE UTERI.

H ydrometram, hydropem uteri, Vocamus praeternaturalem serosam, lymphaticam aut pituitosam in uteri cavitate colluviem. Qua quidem necesse est ut iunctiones organi laedantur, ae alia quoque organa cum utero consentientia assiciantur: hinc verUS inde morbus exsurgit. Cum vero uteri cavitas per se quidem cum aliis cavitatibus non cohaereat, totum corpus haudquaquam inde tam facile patitur, quam ex ascite, ex hydrothorace aut ex hydrocephalo: quibus accedit, uterum minime tanti momenti esse organum ac tantopere Vitale, quam pulmones, cerebrum et alia, ut laesis iunctionibus istius aegra ilico et sanitatem et vitam periclitari debeat.

12쪽

Ex hae quidem definitione elucet, haudquaquam eos morbos esse

ad hydrometram numerandos , ubi, remanente menstruo sanguine et lochiorum fluxu, tumor uteri oritur, minuendus restituto fluxu sanguinis. Qui tumor, cum eae accumulato praeter naturam sanguine oriatur, minime hydrops est vocandus. Hac omnino ratione, quem soNETUS allegavit ex SCH nox Hi I observationibus, verus uteri hydrops minime fuit: etenim remanentibus lochiis inflammatio potius cervicis uteri eruperat. Ita quoque, quem DANIEL citavit λ), casus e X BAIONIo, haudquaquam hydrometris est adnumerandus. Manifesto fuit abscessus, ex quo manavit puris immensa copia, neque ea lactis ante partum metastalis, qua in subluisse a AION Ius autumat δ).

Haec quidem congeries aquarum, vel seri vel lymphaticorum humorum, fieri versus uterum potest, Vel in statu uteri gravido, vel extra gravidiatatem. Quod, ut generatim loquamur, primum discrimen constituit. a. In statu itaque gravido uteri aquosi humores accumulantur vel in ovulo ipso, inter embryonis superficiem et membranas ovi, vel inter membranas chorion et amnion, vel denique inter chorion et parietes uteri ipsiuS. b. In statu uteri αναπτω, aut saltem non gravido, aqua a ceu mutatur nec statim est luit, vel ob crassorem indolem, vel ob constrictionem aut impedimenta varia uteri orificium occludentia , quibus tandem sublatis e siluxus provocatur, Vel denique ob formationem Vescularum , quibus aqua includebatur. De quibus omnibus curatius postea disseremus. Alteram Sepulcret. lib. III. feci. a I. Obs 55. 3 IAION In it et L n's Aus1ugen aus

13쪽

Alterum vero discrimen versatur in qualitate aquosae colluviei: est enim vel serosa omnino, vel lymphatica et pituitosa. Tertium denique discrimen complectitur liberam aquarum illuviem,sve eam, quae a membranis vesicularum compescitur, neque aliter e siluere potest, quam ruptis hisce membranis. Iam itaque secundum has disserentias a nobis stabilitas, primo totum disserendi caput poscamus, scut in arte medica semper decet, a bonis observatoribus; deinde videamus, quaenam inde essicienda stat argumenta, quibus dignosci atque cognosci possi morbus. Tunc demum transitus patebit ad theoriam hujus aegritudinis proponendam.

3. Observationum praecipuarum copia de hydrometra extrag r a v i d i t a t e in.

Cum eas tantum observationes in medium hic proferre conemur, quae diserte ab auctoribus traduntur, omissis iis locis, ubi auctores, e . g. PSEUDIPPOCRATES, ARETAEUS, AETIUS, eX propria e Xperientia sumsisse observationes non videntur; incipiamus a GALENO, qui fuse quidem ac egregie historiam aegritudinis narrat, qua Boethi, consularis, familiarisque ipsius, uxor laboraverat ). P d γυναικεuo, seu fluore albo ante assecta haec

mulier ογκον monstraVit γαστρος ομοιον τω των κυοντων. Tunc vero, interjectis aliquot mensibus, ubi gravida se ipsa judicabat, et ab aliis judicabatur, parturientium tandem doloribus correpta, effudit seri immensam copiam ex vagina, ut deliquium etiam animi pateretur. Postea vero ipsam se restituisse, GALE Nus, more suo, iustus justo gloriatur. Sequitur GALE NuM Muhammed Zachariae filius, quem a patria RHAZEuxi vocant, medicus Bagdadensis, saeculo nono et decimo. Hic nar- A a rato GALEN. de praenot. ad Epigen. P. ψ57. R. Opp. grae e. ed. Basil. sol. Is 38.

14쪽

rat stinilem casum. Pannorum ablutoris, Ebn Seyt, Ebn Abdallati, uxor gravidam se putabat. Cum autem progressu temporis inclinaret super Vala, in quo ablueret pannos, cecidit et emisit per vulvam viginti rotulos aquae limpidae: quo facto, sanitati restituta est F .

Commentator A VICENNAE, IACogus DE PARTIBUS , doctor Paris en

sis, Saeculo XV, historias hujus morbi duas refert, alteram mulieris, quae graVidam se putans , partus tempore ab ipsa determinato tantum emiserat aquarum copiam; alteram vero alius feminae, quae aquosam colluviem per tres annos in utero gesserat; qua tandem subito eliminata levaminis haud parum percepit, ita ut sana videretur, sed magis magisque debilitata, post tres

Ant. BENIVENIUS , medicus Florentinus ejusdem saeculi , primus post barbara tempora bonus observator, mulierem sanavit, quae Octimestrem embryonem gestare videbatur, simulque a se ite laborabat. Devoluta aute inde eminente loco in terram, et utero ad lapidem alliso, omnis prorsus effusus est humor et). Ipse quoque R EMBER Tus DODONA us aquae in utero collectionem in vidua quadam observavit, quae, defuncto marito, cum se gravidam relictam e Xistimaret, novem mensibus adimpletis, supervenientibus partus doloribus, nonnisi aquosos humores enixa est, a quibus liberata, lacte ubera repleta sensit, haud aliter ac si foetum peperisset - . Celebris illa historia mulieris Augustanae, Helenae Lobin, quam hydrope uteri laborasse ANDR. vasALius sectione expertus est, ab A DOLPHO

OCCO

S) RRAZ. eontinens, libr. XVIII. c. g. 7 s Nivr N. de abdit. morb. eaus e. IO9.s 379. d. sol. Venet. I 529. p. zo I. zor. ad calc. DODON. exempl. 6) IACOB. DE PARTIBVs explanatio in observat. me dic. 8. Hardero vi c. I 62 I. AVICIEN N. canon. libr. III. sen. 2I. tr. 3.

15쪽

occo Np, medico Augustino, diserte narratur ' . Mulier erat quinquagenaria, quae sanitatis tempore nec conceperat unquam, nec utero gestaverat. Fluxu tamen mensium consuetis suis temporibus non destituebatur: singulis etiam mensibus profluebant usque ad annum aetatis quadragesimum nonum, nec nisi uno anno, priusquam moreretur, deficiebant. Incurrit primum tumorem ventris asciti, vel tympaniti vel ex utrisque composito similem, ex quo per medicamenta diuretica et alia remedia inter initium sublevata erat, ut prorsus subsideret tumor. Deinde rursus in hydropem uteri incidit, sicut ex sectione, postea alleganda, apparuit.

Quoties enim instabat menstrua purgatio , omnem aquarum colluViem eae utero profundebat, pelvesque sex aut octo implebat aqua citrina ferventissima, dum venter totus subsideret. Mox dein menses insequebantur e X naturae praescripto. Collocta proximo mense par colluvies, stato dein tempore profluebat. Haec tandem persanata uterum gestavit, peperitque bene Vita' lem foetum. In virgine jam adulta vidit Tuo M. ERAsTus ventris insignem tumorem, asciti simillimum, in quo aquae copia auditu et tactu percipiebatur, ut quae in eam partem, in quam se vertebat, cum sonitu collaberetur. Sectio deinde ostendit in utero, sine noxa hepatis, acervatam fuisse. Color, habitu Seorporis, Operationum omnium integritas, venae laudabili sanguine distentae, satis probabant, iecur minime assectum esse U).IA C. OETHEUS Elchstadianae mulieris ast gritudinem smilem planere ieri. Haec quidem leprosa, tumorem, gravido utero aequalem, gesta Vit:

16쪽

eumque faelem. bene coloratam, ac motus interior ventris is esset, qualis in vera impraegnatione observari solet, embryone in utero se primum movente, indicatum fuit, gravidam esse. Tandem Vero, cum tempus partus praeteriis it , neque venter detumesceret, alia accesserunt symptomata, quae mortem acee Istrarunt λφὶ.

decim medicos se solatia ex signis, quae ex PsEUDIPPOCRATE postea asseremus, dignovisse hydropem uteri in uxore Vicecomitis Annibalis, cum a plerisque praegnans putaretur, jactat ' . MARCELL. DONATUS Vidit uxorem, quae cum utero se gerere existimaret, intumescente quoties Ventre, praegresso statuto tempore partus, maloe orporis habitu febriculaque lenta correptis, extincta est; cumque aegritudinis tempore dispar sententia inter medicos prolata esset, quod nullus eorum animadverterat, dissecto Ventre uterum aqua plenum repererunt i . . Juxta relationem LAUR. IousERTI, Cancellarii Mon speliensis , incnuliere, bene alioquin habente, et viginti jam annos sterili, ejusmodi collectio seri, ventre sensim plurimum intumescente, totos novem menses iovit haud opinati conceptus falsam opinionem. Enixa enim tandem est nihil, nisi serum copiosum, cum flatu multo is). Excurus Lus ITA Nus mulieris historiam refert, bene coloratae, quae, restricta per septem menses menstrua purgatione, neque tamen tumore pedum aut vitio interno laborans, passa est tumorem Ventris enormem, ut gravida judicaretur. Mense undecimo per viginti dies e siluxerunt quotidie sex

17쪽

sex aut septem librae seri liquidi, absque ullo dolore, cum solo pruritu abdominis i si .

. LAZAR. RIVERI Us yr) observavit tantam pituitae copiosa 8 excretionem, ut, si remansistet, hydropem uteri progignere potuisset: qua quidem occasione doctus ille vir multa assert argumenta , quibus inniti diagnosis ipsi videbatur, quibusque uti postea poterimus ad diagnosin stabiliendam. CARO L. PISO, archiater Lotharingicus, egregiam assert obserVationem, de colluvie serosa uteri sequente exulcerationem ejusdem. Vidua eniin paupercula, appetentibus menstruis, per duodecim circiter annos motibus assigebatur convulsi vis: tandem phlegmone uteri accessit, quae in empyema atque in hydropicam transiit uteri passonem ἰὸ). Memorabile sane exemplum reliquR nobis REGNERCs de GRA Ap, hydropis uteri monstrosi, qui per viginta quinque annos duraverat. Dolores ventris, lumborum, et anxietates circa praecordia querebatur aegra, quae indics, cum aucta molo tib dominis, horrendo modo adaugebantur. Nullus autem in ventre, cum sese verteret, fluctuationes persensit, atque ventrem eum inaequali duritie in latere sinistro parum infra umbilicum multo magis quam alibi tumefactum videbat medicus. Morte tandem enecata aegra, in conspectum venit uteri seirrhus, cum aquosa colluvie, sicut postea allegabimus Ly). Hydrops uteri quem descripsit PHIL. IAC. HART MANNUS, Ortus erat post lochiorum suppressionem, unde venter indies magis tumidus suspicionem molae

18쪽

molae moviti Postquam se eundas celebras et nuptias aegra, maiora adhue cepit incrementa morbus; simul quoque labia pudendorum pugni magnitudine

distenta et pellucida comparuere: conquesta toties de suffocatione et strangu latione, cetera sanae munia obiit, cum cibum et appetiverit et digesserit et concoxerit, alvo insuper obsequente: tandem febre languida, cum strangulationis vel suffocationis metu perpetuo confictans, subito vita decessit λφὶ. Alia in eadem collectione extat observatio aegritudinis, qua laboraverat Comitissa de REGLEwicia, quae hydrops uteri fuisse videtur. - Therma rum enim usu magna humorum foetidorum copia ex matrice evacuata, sanitas restituta fuit. Inter varias, quas soNETus citat, observationes, legenda prae primis illa, quam refert de Virgine ea ectica, vetula, quae per triennium labora vit hydrope uteri, cui corruptio ejusdem erat simul adjuncta ). Augustam quoque imperatricem idem refert omnia verae impraegnationis signa habu ille, eum sectio tamen cadaveris hydropem adfuisse monstraret *r .sRID. HoppM ANNUS feminam generosam Bero lini cognovit, quae per aliquot menses aquam ii in pidissimam ex utero evacuavit: marcor tandem et iebris hectica mortem accelerasse videbantur a Q. Aliud exemplum MAURICE Au refert, mulieris mercatoris lignorum, quae, gravida putata, e Xerevit tamen debito tempore nil nisi aquae immensam copiam cum fiatibus λs . Raris-

des femines grosses liv. I. ch. 3. P. 3ψ. 4. Paris I 74O.

19쪽

Rarissima est Tu RNE Rr observatio de hydrometra, quae ανα dici posset, ubi nimirum aqua, intra extimam uteri tunicam et peritonaeum effusa, graviditatem simulatam, cum materiei album inosae assiuxu ad mam mas, produxit si . In memorabili casu, quem DECRERus observavit, initio menstrua puragatio rite fluebat: omnibus aegra ossiciis bene fungebatur. Ad finem crassiti euabdominis duaru in cum dimidia ulnarum Hollandicarum: nec tamen pedeso edematibus, nec hypochondria doloribus corripiebantur *7 . Mulierum, quae asciticae habebantur, historias memoratu dignas servavit quoque SAU VAGES IUS λ'), quae Vero, cum magis sectiones cada, verum spectent, postea allegabuntur.

Apud LiguTAu DIUM hydropis uteri invenies historiam, suore albo in cipientem, qui deinde doloribus hypochondrii immanibus comitatus in e essit ast . Ex τ a Rit observationibus chirurgicis eXtat una de hydrometra, quae omnibus graviditatis symptoinatibus juncta erat, excepto tamen embryonis motu. Post novem demum menses plyalismus accessit, quo hydrops terminabatur apyQuam v AN LIL publicavit, morbi historia sine contradictione ad hy

drometram pertinere non videtur: attamen ob varia symptomata huc trahenda est.

S. 288. B

:6 Philosophie. transact. vol. XVIII.

20쪽

est. Ischuria, dolor abdominis, pruritus et dolor renum aderant: e fluxus deinde cruentae materiei: tunc debilitas vero augebatur, iebris hectica accedebat, cum prolapsu vaginae et seri copioso e siluxu a . Nupera quoque observatio quaedam non negligenda, quae complectitur hydropem uteri, sex vel septem annos durantem, in quo quidem menstrua non supprimebantur, appetitus semper vigebat, prolaps is vaginae saepias aderat. Duo insuper saeci ad dextrum et sinistrum latus hypoga strii turgentes apparebant. A qua quandoque e siluxit, sed coagulabilis, neque vere

serosa. Tandem ascites et oedemata pedum accesserunt, cum soporosis affectibus et gangraena, quibus mors accelerabatur Τῆ . Nuperrimus denique de morbis mulierum scriptor, CHAM BONIUS DE MONTAux, hydrometram bis observavit per plures annos frequenter revertentem et sponte dissipatam

Extispicia did hydrometram extra graviditatem pertinentia.

Primam et maxime memorabilem sectione in instituit vEsALius in se mina Augustana, quam ipse strictim ac modice, quasi aliud agens, Adolplius vero OCCo disertis verbis nobis refert Τ' . Ut erus post morte in ita distentus aqua reperiebatur, ut sexaginta sere mensuras caperet: stinui aderant vesiculae innumerae, eadem aquosa colluvie repletae, et, quod notatu maxime dignum est, orificium uteri penitus occalluerat, conclusum excrescentia ab internis partibus ad aperturam orificii internam tendente. Connatus praeterea

SEARCH

MENU NAVIGATION