De hydrope uteri et de hydatidibus in utero visis aut ab eo exclusis

발행: 1795년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

terea uterus cum peritonaeo apparuit: ovariorum deXtrum solito maius atque ovis album ine refertis crassioribus praeditum, sinistrum vero emaciatum. Praeter lienem durum, subnigrum et quasi arenulis refertum, nullius visceris vitium, neque hydropica alia apparebat collectio. In thoracis cavo in signis aquosa congerie S. OETu pus quoque sana Omaaia Viscera, praesertim hepar, invenit, uterum vero mire distentum et aqua repletum 3Τ). Incrassatum, scirrhosum et glandulosis tumoribus refertum uterum imvenit REGNARUS DE GRA AF, ita Ut totus uterus quadraginta libras penderet,

et duodecim pollices crasti essent parietes 3 q). orificium uteri ligamento erasso, firmissimo, impervio Occlusum erat in cadavere, quod HART MANNus dissecuit: uterus ipse monstrosus in duo quasi loculamenta divisus, variisque rugis et tunicis praeternaturalibus oppletus. Coaluerat insuper cum perito naeo ope crassae tunicae et ad diaphragma usque sese eXtenderat: hepar, ventriculus, lien, omniaque intestina, ab hac tunica linvoluta, conspectui sub ducta erant a muco tenaci illa obvestiente. 3 D. Orifieium uteri arcte clausum a NERO conspiciebatur, saccus aquam continens intra peritonaeum et membranam uteri extimam 33). Vaginam penitus concretam prope ab orificio uteri videbat ore κὰ Rcs 39ὶ, ita tamen, ut ante hanc coalitionem foramen adesset, per quod menstrua fluxisse autumat, cum per id Vasa uteri inflari potuerint. Uterugsmul scirrhosus, latere de X tro cum Peritonaeo concretus: in sinistra cavitate

plenus 33 scia ENCK lib. IV. p. 6I8.38 Philos transact. vol. XVIII. 11.2O7.

39 HALLE R. dissertat. praetic. vol. IV.

22쪽

plenus tuberculis et hydatidibus, quae tenacem, lardaceam materiam continebant. Apud Li EuTAu Diuxi 'q) uterus corporibus glandulosis et quatuor molis, quarum quaevis caput infantis magnitudine referebant, repletus: libras centum iere pondo uterus: aquae subcruentae mensuras viginti octo continebat. Ovaria et tubae iere non apparebant: melanterium firmiter utero an

SAU VAGESII supra citata sectio monstravit uterum cartilagineum, aquae amurcosae se X decim mensuras continentem, cujus orificium hydatidibus exacte clausum erat. Ovaria et tubae Fallopianae obliteratae. Peritonaeum callosum, justo crassus: hepar renesque scirrhosi, gangraena affecti; lienexiguus, lividus; omentum absumtum. In alio exemplo uterus putridus, exulceratus, variis locis gangraenosus: ita et o varia: cetera organa sana 'δ .

s. ob ser vationum praecipuarum copia de hydrometra

gravidarum.

Aquarum ess uxus ex membranis embryonem involventibus, qui ante partum contingit, cum hac serosa colluvio, durante graviditate, haud quaquam est coniundendus: quodsi enim ex polleriore caussa aquarum eis uxus accidit, abortus nunquam metuendus, cum aquae vel ex spatio inter climrion et amnion, vel ex loco inter chorion et parietes uteri medio emanent. Hac posteriore hydrometrae specie nutritio embryonis minime patitur, quae vero semper laborat, si nimia aquae copia ipsum embryonem cingat. Nonnunquam quoque, si sacco proprio includitur aqua, conceptus ipse cum liv-

23쪽

drometra cons stere potest. Quae omnia, cum ab auctoribus satis confirmata sint, observationum seriem subjungamus, quibus haec hydrometrae species

illustratur. Praeter observationes de hydrope universali, qui graviditatem comitabatur, a SCHEN CRIo citatas 'φ), quae huc non pertinent, ipse observasse videtur veram hydrometram in uxore gravida. Quae foetum non tantum ad justum tempus pertulit, verum etiam eundem quoque vitalem eniXa est: magna aquae una cum foetu et puerperii purgamentis, inter enitendam, profusa: ventre neque distento permanente. Puellus bimestris vita excessit, quem mater paullo post subsecuta est. FAgRICIUS HILDANUS celeberrimas reliquit hujusmodi observationes. Vidit enim saepius in gravidis, quae hydropem paterentur, parturientiUm do lores, si aqua esset proruptura: aquae deinde, membrana propria inclusae, copia insignis emanavit. Gravida quaedam cum noctu coitum admitteret rex utero ejus excreta est aquae viscidae insignis quantitas 'i . In ipsius muliere sequenti modo observare hydrometram gravidarum huic auctori contigit: Praeter modum a conceptu inde debilitata erat et enervata: dolores ventris querebatur, praesertim dextri lateris: et, quoties foetus se moveret, frigus molestum in regione hepatis. Monstrosa accessi ab dominis magnitudo, ut duos aut tres simul infantes gestare putaretur. Sex septimanas ante partum pedes oedemate corripiebantur: dolores ventris augmenta ceperunt in-sgnia. Cum parturientium dein doloribus vehementissimis aquae limpidissimae librae octodecim excernebantur. Quo facto, ipse partus io eius robustissimi et vegeti sequutus est '' .

Singularis omnino est historia, quam consignavit HIERON. FABER, Archiater Bavaricus AF . Femina quaedam a partu foetus vivi, retinuit tantum ventris 42 Obs. lib. IV. p. 57a. 4O Ib. Obs. 56. P. I 29.

24쪽

ventris tumorem, ut existimaretur alium adhuc foetum utero tontinere: qui tumor, cum et lochia male prodirent, quotidie ita increvit, ut venter in magnam distenderetur ri Olem. Ipsa nihilominus vixit, sine magnis querelis, et, exacto uno vel f ro anno, rursus concepit ac peperit. Ab ultimo partu, biennio ante n rem, venter paullatim in tantam excrevit amplitudinem ut tres ulnas Bavareas in ambitu excederet. Apud sKLMuinu M legitur historia aegritudinis, qua mulier, pro gravida habita, corripiebatur. Sevistimum enim dolorem, ac si verus insta. ret partus, circa uteri regionem satast, es Ruente simul ex illo aqua plane sava atque copiosissima, libras tres aut quatuor pondo. Unde aegra et adstantes mulierculae abortum jamjam imminere, unanimiter concludebant. Aquosa tamen materies per biduum adhuc permanavit: colores gradatim remiserunt: ipsaque sexto mense post filiolum enixa est vivum et incolumen Casuum plane similium caterva numerosa legitur apud MAURICE AUM :Prima quidem observatio εῖ , adluisse simul in ipsa amnii cavitate aquosam colluviem, docere Videtur, cum haemorrhagiae enormes adjunctae et infans corruptus esset. Deinde vero refert sex septimanas ante partum enormem copiam aquarum luisse excretam, salvis tamen ipsis membranis post, tertio mense eumdem copiosum effluxum, qui ab ortum minitaretur, adiutisse, orificio uteri tamen clauso ψ' . A secundo ad septimum graviditatis mensem enormem jugiter emanasse aquae copiam, salva tamen foetus vita et

sanitate 'φὶ. Paullo iusius alleganda alia memorabilis observatio ejusdem auctoris: Tertio graviditatis mense, subito mulier undas aquosas proluderat,

cum 46 fALMUTH. obs medie. cent. II.

25쪽

eum parco sanguiguxu per dies sequentes continuo: octavo mense recucurrerat eadem aquosa excretio: qua nihil obstante gestavit foetum ad legitimum uSque tempus partus. Quarto die post eumdem satis bene se puerpera habuit:

accessit tunc autem tertiana duplex cum tanta serosorum humorum evacuatorum copia, sine ullo sanguinis colore, Ut nunquam parem se videre me. minerit auctor. Sero si humores est uentes ita acres erant, ut partes subjacentes, praesertim Vero labia VulVae, eXcoriarent, prodigiosumque prinducerent eorum tumorem inflammatorium. Accessus febris lipo thymiis et

pulsu minimo, depresso; remissiones vero pulsu sat bono, regulari et forti stipabantur 'δ . Alio denique loco MAuRICEAu, similem observationem narrans, ubi eOpiosus aquae, duos ante partum menses, e IuXus aderat, suspicionem movet, hanc aquam potuisse ex ipsa amnii cavitate Venire, Ope rupturae, quae orificio interno apte non responderit Τ' . Qui casus vero, cum priorubus plane similis sit, eodem modo quoque explicandus esse videtur: unde quivis mirabitur, auctorem tam parum sibi constitisse Egregiae sunt observationes, quas nobis a RuNIUGI Us de hydrometra gravidarum tradidit. Femina quadragenaria, diu jam me nostasia laborans, victu utens crasso, et gravi, Vitam gerens sedentariain, queritur post nuptias appetitus laesionem, dolorem capitis, alvi segnitiem, et torporem corporis: faciei color deturpatur: oculi cinguntur circulo livido: urina minuitur: silent catamenta, mammae prominent: elevatur abdomen: tument sub vesperam pedes. Quae omnia graviditatem indicare videbantur. Biennio vero haec symptomata perduraverunt, ut moles abdominis sensim magis int mesceret: donec dolores spasmodici, dextri lateris prae primis, accederent,

qui vigesimo septimo tandem post morbi initium mense transibant in dolores

colicos So Ibi d. obs. 186. p. I48. 32) Ib d. obs 688. p. 56s

26쪽

eolicos atrocissimos, vomitum enormem, vehementissimum, aquosum, sussmeationisque metum. Profluxit deinde, pleno rivo, iteratis vicibus, per muliebria, ingens aquae collectae nauseolae, lentae copia, ad deliquium usque, cum nullo dolorum, vel minimo, dispendio. Sera tandem nocte, aede dentibus motibus spasticis artuum, filiolam aegra enititur sanam , vegetam et robustam M).

Hanc sequens observatio pariter digna memoratu est. Femina trigenaria, graviditatem suspicata est ob odontalgiam, pualismum, nauseam et vomitum, cui quoque Opinioni patrocinabantur abdominis elevatio, spontanea lassitudo, appetitus irregularis. Post ortum vero sponte largius urinae profluvium iugata sunt haec symptomata ita, ut rediret roseus faciei color

et plenaria iunctionum omnium alacritas. Brevi post revertitur abdominis tumor, cum urina parca, alvo segni, coloris de foedatione, oppressione peetoris, doloribus ventris graVativis. Saepius vero detumuit et iterum intumuit abdomen, ita, ut, cum detumuisset, restiterit corpus sphaericum, durum in regione hypogastrica, uteri gravidi figuram referens. Sexto post primam morbi invasionem mense accessit ischuria: tumebant muliebria aboedematibus: clausum erat, sicut in Vera graviditate, uteri os, quin ob- litum iere materia viscosa tenaci. Sequebatur quemlibet corporis motum abdominis tumor, eique inhaerens pondus. Turgebant lacte aquoso mam. mae, protuberabant papillae, quarum margo decolor et lividus apparebat: ceteroquin concoctio laudabilis, pulsus vegetus et fortis. Postridie immisso eathetere in uteri orificium, educta est quantitas aquae, libras forte decem pondo: postea vero finito partus tempore, infantem aegra te liciter peperit Vivum et vegetum Τ' .

27쪽

suros Ius praeter supplementa egregia ad diagnosin, si larvallonem

quoque subjungit, ubi enormis aquarum quant iras quarto ante parcum mense eXcernebatur, infans autem sanus manebat et rob ustus a RowNrus cΗEsTON similem quoque memoriae tradidit historiam. Gravida enim, quovis fere mense, post parturi tium dolores profudit per muliebria duodecim fere mensuras aquae limpidistimae, quo facto tumbe semper decrevit, antea livdropicus. Post secundam evacuationem redibant menstrua: quatuordecim diebus interjectis tumor iterum elevabatur. Tali modo novem mensibus passa est octo profluvia. Debito tempore partus enixa est infantem macilentum, qui ultra qUatuor dies non Vixit. In noso comium deinde illata, duodecies hanc evacuationem passa est: semel idem humor ex papillis profludiit: semel vomitus cruentus accessit. Epileptiei deinde intuitus et hysterici vehementes , aphonia et asthenia universaliς. Pedes oedematibus obducti: menstruis tandem cessantibus fluor albus successiti Seeundus inde partus sequitur, absque solitis graviditatis signis praegrestis. . . . Aliam denique auctor adjungit similem historiam, ubi profluvia aquae eo piosa per totam iere graviditatem aderant Hydrometra cum graviditate simul Observata quoque fuit a TRILEM 1 o. Hydropica fuerat gravida haec; enixa tamen erat infantem; remanentibus secundinis. Quinque diebus praeterlapsis medicus Vocatus, invenit letalias gna, uteri orificium arcte clausum. Dilatatis vero parietibus vaginae et

orificii, et propinata vini meraci bona copia, propulsa fuit insignis aquarum

28쪽

se rotarum quantitas, postremo vero etiam secundinae putrefactae, quae profluvia per plures dies continuabant FD. Observationes a MAURICE Auo narratas, experientia sua confirmat NE INSIus ).

Extispicis ad hydrometram gravidarum pertinentia.

Quo paucioribus contigit , han C hydrometrae speciem cadaverum sectionibus illustrare, eo magis notatu digna videntur, quae auctores nobis de iisdem reliquerunt HIERON. FApER vidit, secto cadavere , uterum in tantam molem extensum, ut totum abdomen solus occuparet et omnia abdominis spatia ex. pleret, intestinis ad musculos abdominis agglutinatis: Omentum et peritonaeum computruerant, et reliqua omnia viscera e macerata, gracilia et in augustum Iocum redacta apparuerunt. Uteri substantia satis integra et crassa: eavitas ipsius tam ampla, ut puer decem annorum facile in ea potuerit delitescere. In interna cer icis uteri superficie excrevit tumor in orbem adnatu S, glandulosus et rotundus ,. per zonas distinctus, qui arcte occlusit uteri orificium 'S) MAURICE AUS invenit uterum per totam internam superficiem obsitu in coagulis viscosae, crassae materici, quae superficiei intimae adhaererent, atque inter quae trans sudare deberet serosa tantum pars sanguinis. Praeterseri libras quasdam in cavitatem abdominis effusi, viscera abdominalia sana erant: vesica tellea bile viridi- atra repleta. Thorax totus aqua plenus: ad

29쪽

19 aperturam venae cavae et in sinu ejusdem polypi bini aderant solidi, candidi, quos male auctor ex chylo conflatos, ac hydropem thoracis caussam mortis fuisse arbitratur qQ . SECTIO II.

Diffellis sane est diagnosis hydropis uteri et aliorum ventris tumorum: diT-cillima distinctio ejusdem a molis, tumoribus scirrhosis et polypis uteri. Ut itaque ordine progrediamur, symptomata 'imum consideremus, quae in hydrometra non gravidarum occurrunt: deinde Vero linquiramus in ea, qui. bus distingui potest a molis et aliis assinibus malis. Tumor ventris in initio adest, sed singularis atque is, qui peculi rem mali sedem in utero indigitat. Hinc gravidae vulgo putantur mulieres, quoties hoc morbo corripiuntur, nisi jam in eam inciderint aetatem, ubi conceptio nulla fieri potest. Tumor Vero est elasticus, plerumque fluctuans, neque durum id corpus reterens, quod in graviditate, de cubitu praesertim supino, deprehendimus. Aequalis quoque est tumor neque adeo fastigiatus, ac in gravido utero reperitur. Nonnunquam vel singulis mensibus, vel aliis periodis decrescit, iterumque increscit tumor, prout e fluxus seri copiosissimi periodice recurrit. Diutius perstat, quam graviditas: quamquam ex prima ERUNINGII observatione constare videatur, dubiam saltem esse graviditatem, eamque una eXittere posse cum hoc hydropico tumore. C a Tum O-

6i Observations fur la grossesse et l'acco uehement, observ. I 68. p. 149.

30쪽

Tumorem quoque terminatum vegione hypogastrica iere semper eisse , eoque modo discrimen inter ascitem, aliosque hydropicos tumores constituere, qui et totum abdomen, et pedes simul corripiunt, observatum est. Neque tamen in progressu morbi satis certa est haec di agnosis: namque aequaliter totum abdomen intumescit, ut ad thoracem usque pertingat uteri moles enormiter extensi: neque desunt casus, ubi, licet raro, pedes intumuerint. Genitalium tumor oedematosus haud frequenter adjungitur vero uteri hydropi, Frigidus simul est tumor, cum in graviditate aequalis fere temperies totius adsit abdominis, unde M Ris signo ius consiliuin abstraxit, ut facies tota abdomini imponatur, quo facto disceriae re posit medicus et temperi in Odificationem et prominentias corporis infantilis q/ : quod tamen consilium TARK Ius dissuadet ob honestatis laesionem. Cum in graviditate deAirum PQtius plerumque quam sinistrum latus hypoga strii magis tumidum appa reat: hydrometra ipsa aequalem omnino tumorem producit. Non desunt quoque casus ubi sinistrum magis latus occuparet, praesertim si seirrho si tumores simul adjuncti sunt, sicut ex REGNEO DE GRA Ap observatione elucet. Fluctuatio, quae in plerisque aliis tumoribus hydropicis adest, hic quoque percipitur, neque tamen ita constanter, ut deficere in variis casibus nequeat; maxime si cystici adsunt tumores, aut si aqua vesiculis continetur. Duo nonnunquam sacci utroque latere apparent, ob directionem forsan tubarum Fallopianarum ita sese extendentium. Idem tumor ab inferiori bus locis incipit, eum in ascite et anasarca ab aliis promiscue partibus. aut undique simul sese extendat. Solet etiam, dummodo libera si aquae colluvies, semper eo eollabi, quo corpus sese flectit, et cui lateri aegra incumbit. Dum autem sacco inclusus est latex, baec di agnoss quoque

difficillima evaditi

Motus

SEARCH

MENU NAVIGATION