De hydrope uteri et de hydatidibus in utero visis aut ab eo exclusis

발행: 1795년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

thoracem; erysipelas in oedemata. Eodem itaque modo uteret infaminatio, Praesertim lenta, quae exulcerationem comitatur, stipata incedit hydropica colluvie versus uterum. Quae opinio quod non precaria tantum ac imaginaria sit, docetur Mo RG AGNI, ξι) prso Nis jam citati, aliorumque Observationibus. Hinc toties uteri hydrops junctus invenitur cum coalitu uteri et viscerum abdominalium, quippe cum hic coalitus sequatur plerumque lentam inflammationem partium βλ). Eadem ratione laesiones uteri quaecunque caussam continent, qua hydrops nonnunquam producitur. Oritur enim inde inflammatio et eam sequens aquosa colluvies. In EALD1NGERI collectione anonymus reseri, laesione uteri qualis vero fuerit, tacet, ortam fuisse hydrometram. CHESTON Ius vero disertis verbis ex violentia externa, a vacca aegrae illata, originem duxisse hydrometram, narrat.

Ex abortione saepius nasci hydrometram Hippocratiei auctoris semientia est, quae quidem confirmatur experientia. Ab ortu enim tanta saepe sanguinis copia effunditur, ut vasa uterina relaxentur, et nil recipiant nisi aquosum laticem, sicut oedemata non raro post haemorrhagias enormes aut post venae sectiones saepius repetitas in conspectum veniunt. Ex partu laborioso, orta erat hydrometra, quam IO. DE MURALTo descripsit. Menstruorum suppressonem et lociliorum accusari saepius debere, tanquam causam manifestam, e X BRUNINGII, multorumque aliorum Ob servationibus patet: ut itaque et Ae Tio et As Tnucio νὴ) assentiri possimus, qui ad hane praesertim causam provocant. Impedito enim ejusmodi nat alis uxu

42쪽

fluxu asorum Uterinorum varices oriuntur, eademque ita relaxantur, ut

pr. eter lympham et aquosum laticem nihil amplius recipiant; atque ut congestio passiva ex laxitate vasoruin et 1erositate humorum sequi debeat 3'). Hi ne fit, ut liuor albus saepius praegrediatur hydrometram, ex quo non sine jure derivari potest 'S . Depravatio enim lymphatica et pituitosa sanguinis oritur e X retardato sanguinis circulo, e X relaxatis vasisliaematophoris, ideoque plerumque etiam eri mensium fluxu suppresso. Hine etiam in sterilibus, virginibus cachecticis et vetulis, quarum menstrua suppressa sunt, et molas et hydropes uteri toties animadvertimus 6 .

Cacochymiam saepius universalem adesse, et hecticum habitum diu praegredi hydrometram, observationes docuerunt: β' ideoque etiam iahe pate et in liene et in aliis visceribus ea sunt ani in adversa vitia, quae sanguinis bonam indolem labe iactare et congestiones serosas producere poterant. Nihilo secius a veritate tamen alienum est veterum commentum, quod nimirum quivis hydrops et speciatim hVdrometrae omnes ex statu viscerum abdominalium, hepatis maXime, praeternaturali originem ducant. Cadavearum sectiones docuerunt, sana saepius et vegeta esse viscera omnia, dum ipse hydrops mortem attulerit. Q ecunque demum propiores haS eaussas producere possunt, tribuunt etiam aliquid ad hydrometram gignendam. Hinc febres intermittentes diuturnae apud DECRERubi; hinc animi affectus tristes et lenti apud ruit g

NIUM

naala dies des femines grosses, liv. I.

87) vo NE T. sepulcret. lib. III. feci. et r. p. 488.

43쪽

N1υM, hinc vita deses, victus crassus et δυσπεπτος apud gRUM IN G1υM contulerunt plurimum, ut ea vitia generarentur, quae hydrometram producerent. Quod si lex nobis non esset constituta, experientiae soli fidere, neque plura addere, quam quae ipsa docuit, possemus, VARANDAEI aliorumque exemplo, eas etiam caussas, quas in hydropicis aliis observarunt, adducere; possemus respicere ad refrigerium , ad Potuum spirituosorum abusum, plerasque alias caussas, quae, quantum ad alios hydropes producendos faciunt, notum est. Sed totum hoc disserendi genus abiudicamus, cum observationibus nondum confirmata sit emeacia earum caussarum ad hydrometrae

generationem.

Alia tamen manifesta caussa in medium Iroferenda, quae periodia

cum εRuxum et periodicam remansionem producere videtur. Pendere enim hoc videtur ex accumulatione serosorum humorum in sacco peculiari, qualisque in extispiciis visus est, vel eX coacervatione eorum inter chorion et amnion, membranas ovi et parietes uteri ipsius. Deinde vero negari non potest, uteri orificium retinere saepius aquosam colluviem, dum vel nimis strictum atque a spasmis contractum est, unde relaxatio ejusmodi spasmos sequitur, si aqua est eruptura, quod CHESTONII observatione confirmatur. Vel callosum est uteri orificium, ut apud VES ALTUM, vel penitus coalita vagina, sicut apud DECRERuM, vel obstructum tantum ope hydalidum, cruoris incrassati, velut apud THI NIUM, aut muci grumosi, sicut apud varios Observatores legendum est. - Hinc quoque accidit, tum demum

prorumpere aquam, cum obstacula haec amota sunt. THILEN Ius vidit plenos aquae prorumpentis rivos, dum in puerpera Iemo visset grumos eX secundinarum et lochiorum reliquiis ortos , quibus occludebatur Orificium uterinum. FABRICIUS HILDANUS promanasse aquam Te fert, dum coitu orificium uteri.

num aperiretur.

44쪽

In theoria hydrometrae ipsa consilium transferendum praeprimis ad

congestionum theoriam, cum accumulationem aquosorum humorum in cavitate aliqua. sine congestione e Xplicare nequeamus. Cum autem congestiones sint vel activae vel passivae, ad hoc discrimen quoque potissimum respi

citor. Congestiones activae, dum quoque vel serosae sunt, supponunt activitatem virium vitalium cordis et arteriarum nimis adauctam, cum caullis topicis, determinantibus humores nimis sortiter circumactos, potius huc quam aliorsum tendere. Congestiones vero passivae absque activitate virium Vitalium adaucta, a solis oriuntur caussis topicis, a ruptura vasorum, a dila' tatione et relaxatione eorum, a stimulo adaucto, et praesertiin ab aucta

stimulante natura fluidorum, maxime denique a sublato aequilibrio inter assiuXum per vasa arteriosa, et resorbilonem per venas et vasa lymphatica V . Quae quidem caussae congestionum passivorum ad theoriam hydrometrae optime applicari posse videntur. Hydrometra extra graviditatem sere nunquam supponit

congestiones activas, aut virium vitalium nimiam excitationem, sed topicas Plerumque caussas, aut eas, quae ex generali corporis constitutione ortae, amplectuntur speciatim hoc Organum. Quod attinet primum ad rupturam vasorum, tanquam caussam hydropis, negata haec est propior caussa a variis, iisque clarissimis auctoribus. LowΕnus , observans dilatationem vasorum lymphaticorum praeternaturalem, inde concludit, rupturam eorum a causis internis oriri facile haud posse, neque, dum ab externis rumpantur violentiis, hydropem posse inde explicari yy . In cujus partes MONRUUS quoque abit, dum ex sola dilatatione

45쪽

et relaxatione vasorum lymphaticorum, salva eorum continuitate, hydropem declarare studet βψ . Quod si vero concesserimus, hydropem quemcunque minime rupturam

aut laesionem vasorum lymphaticorum supponere; negari tamen non potest, ubicunque haec contingat ruptura, fieri etiam collectionem lymphaticorum et serosorum humorum intextu celluloso et in cavitatibus corporis. Fraci rarum et luxationum exemplo hoc egregie monstratur, quae toties abeunt in hydropicos tumores aut in oedemata, quoties rupta sunt vasa lymphatica 9ι . Docent etiam observationes antea allegatae, laesionem uteri a violenta caussa externa producere posse hydrometram, absque aliarum caussarum influXm

Deinde vero ex relaxatione et nimia dilatatione vasorum oritur hydrometra, quia debilitata et relaxata vasa haud rite resistunt irruentibus humoribus, majoremque eorum copiam assumunt, quam sanitas quidem ferre potest. Ex abortionibus, fluore albo, ex cacochymia universali oritur uteri hydrops, sicut ex haemorrhagiis aliis et debilitate totius corporis producuntur alii hydropes. Remanent hydrometrae, ut et alii hydropes, post febres intermittentes: cachecticum statum sequuntur, qui affectibus tristibus prosternentibus vires producitur, sicut et alii tumores hydropici. Oriuntur post inflammationes uteri lentas, Ob relaXationem Vasorum, antea, durante inflammatione, nimis excitatorum. A stimulo topico adaucto pendet hydrometra, si aequitur exulceratio. nem uteri, si praesertim graviditatem uteri comitatur, de qua postea uberior erit sermo,

46쪽

Ad 1 inpeditam rationem exhalationis et resorbilonis, ad sublatam so- Iitam praesertim resorbilonem maxime respiciendum, si hydrometrae caussam declarare volueris. Humores sero si in uteri cavo exhalati, resorbentur ope vasorum lymphaticorum, quorum numerus fere infinitus, longe superat numerum vasorum uteri sanguiferorum. Vasa lymphatica uteri minora perreptant partem mediam inter peritonaeum et fibras uteri musculares, Vasa majora vero remetiuntur cursum inter fibras musculares ipsas 'λ . Inter innumera haec vasa ea , quae ab inferiore uteri parte oriuntur, una cum vasis lymphaticis vesicae et vaginae diversis ordinibus transeunt in truncos iterum divisos, qui in ut cum prorii me seinper adiacentibus vasis venosis, per duplicaturam peritonaei adeunt glandulas pelviso Quae vero numerosissima itidem ex parte uteri superiore emergunt, conveniunt, ple XuS Varios formantia, sub ovariis, ac tandem truncis duobus aut tribus juxta fasces

Valarum spermaticorum, prope a renibus, in glandulas ante a ortam et venam cavam sitas abeunt. Nonnulla vero vasa lymphatica, ex externa Uteri

superficie, ad glandulas ingui les,. sub ligamento P Ou PARTII, transeunt Sa). In horum quidem vasorum atonia ,. aut stati lymphatici laticis per eadem fluentis, sita est caussa praecipua, quae ad gignendos hydropes uteri aliquid facit. Cum vasa lymphatica seinper proxime cum vasis venosis juncta sint, ac una cum iisdem cursum suum celebrent, stalas quoque sanguinis venosi possunt transtum lymphae per vasa lymphatica impedire, quod in aliis hydropibus irequenter satis animadvertimus. Plurima enim hydropum universalium et ascitis genera supponunt stalas in Venis abdominalibus, varicosas earum dilatationes, et in farctus sic dictos Venae portarum. Eodem plane modo ex menstruorum fluxu suppressO,. eX scirrho sitatibus et tumo

ribus

47쪽

ribus glandularum utero vicinarum hydropes uteri oriuntUr, cum comprimuntur vasa lymphatica atque lymphae resorbilo vel resorbiae transitus

impeditur.

Hydro metra vero gravidarum praeter has caussas alias etiam' requirit, quae in conceptus et ovi evolvendi atque cum uteri parietibus vario modo cohaerentis indole Versantur. OVum enim primis mensibus licet adhaereat uteri parietibus, haudquaquam tamen firma sit haec cohaessio atque arcta, donec adeo aucta sit Ovi moles, ut convexitate sua uteri concavitatem contingat. Inter membranas ovi ipsas et parietes uteri adest manifesto, praesertim in primis mensibus impraegnationis, tenerrima, tomentosa et flocculenta, vasculis innumeris, praedita, tunica, quam deciduam HUNT Rus nominavit. Haec a gelatinosa lympha, ex ureri vasis excretoriis, ob

congestionem in graviditate insignem, jugiter et uberrima exhalante, producitur. Congestio versus Vasa uterina, in graviditate, tanta est, ut fidem sere superet, utque vasa inde miro modo dilatentur. Lanuginis instar se habens haec tunica recipit vasa numerosissima ex utero; inter villos ejusdem adsunt vasa resorbentia, quae humores e Xhalatos jugiter recipiunt. Inter deciduam nuNTER I et chorii eXternam superficiem gelatina tantum primis mensibus abundat, quae vero, progressu grariditatis, in telam cellulosam flocculentam abit, facilius tamen separandam. Ob vestit haec decidua uteri superficiem etiam in iis casibus, ubi conceptio tubaria vel ovaria locum obtinuit, ubi itaque ovum ipsum haudquaquam in uteri cavitate evolvitur 94 .. Chorion insuper cum amnio leviter tantum, telae salieni cellulosae ope eohaeret, atque an ulla vasa ab altera ad alteram transeant tunicam, adhuc dubib

48쪽

dubitatur: potest itaque facilius utraque tunica a se invicem separari. In statu naturali saepius accumulantur humores aut vapores seros in vesca quadam. mediu in locum inter chorion et amnion obtinente, quam veteres forsan pro rudimento urachi habuerunt. Inter has itaque tunicas potest quoque absque dissicultate aqua conservari. Liquor amnii ipse ad gignendum hydropem uteri gravidi occasionem praebet. Licet origines hujus liquoris adhuc haud certo sciamus, id tam euextra dubitationis aleam positum est, hunc laticem haudquaquam transsu dare ex peripheria embryonis, cum copia ejusdem semper eo major si, quo proprior origini est embryo: neque alia adsunt vasa, quae exhalare eumdem possunt, ac vasa numerosissima tunicae deciduae, chorion et amnion forsan penetrantia. Lymphaticus est latex ac coagulabilis, continet itaque album inosae materiei copiam. In statu naturali quantitῆs ejus, dum maturus foetus libras octo pendet, duas cum semisse libras pondo non excedit. Quoeopiosior vero est, eo magis relaXat membranas ovi et uteri parietes, eoque plus parit dissicultates in absolvendo partu ' ). Hae itaque sunt origines hydrometrae gravidarum. Congestio nimia humorum lymphaticorum versus uterum, et praesertim versus vasa tunicae deciduae, resorbilo laticis exhalati impedita: separatio facilior laxarum tu nicarum, amnii et chorii: illuvies lymphaticorum humorum in hoc intermedio loco, ut et nimia liquoris amnii copia, congestionibus orta, absolvunt totam hanc theoriam.

Diserimen denique inter lymphaticos hydropes et serosos, quod LENT1Nius ysi constituit, ejusmodi minime videtur, ut ad nostri morbi theo. riam possit applicari. Serum enim congestionibus passivis in cavitates effu

49쪽

sum, raro tantopere simplex est, ut lymphaticis particulis junctum non

sit. Flocci fere semper lymphae coagulabilis in sero circum natant: ac nam tura eam haudquaquam utriusque humoris separationem molitur, quam artifeX producit. Progressu autem morbi, dum mere serosa antea adfuit colluvies, resorbetur ope vasorum lymphaticorum, quae tamen haudquaquam penitus inertia iacta sunt, fui da pars seri; remanet vero coagulabilis Pars, quae tandem organicam indolem adipisci et in membranaceam na turam transire potes . Hinc superficies colluviei membranacea fit, ac sacci formam aut cystidis refert, sicut et in aliis cavitatibus eos hydropes saccatos non raro animadvertimus. Rupto vero hoc sacco, ex hydrope cystico dein hydrops liber evadere potest. Alia vero hydropum saccatorum origo eae

placentae degeneratione et ex hydaticibus specialem requirit inquisitionem, ad quam nosmet jam accingamuS. DE

50쪽

HYDAT IDIBUS VEL INTRA UTERUM VISIS VEL EX EO EXCLUSIS.

Morbus, quem iam de scri bere, sabulaque ex IlL Praeceptoris ME CREL Imuseo benigne concessa illustrare mihi proposui , aaon nimis irequens esse videtur, atque monstrorum speciem toties prae se tulit, ut mira omnino atque dictu horrenda credulum vulgus in ejusmodi hydatidibus viderit, utque vel recentiores medici, quibus observare easdem contigit, mystica iere aut pomposa dictione arcana naturae tradere sibi visi sint δ . Observationum rite digestarum copia theoriam nostram sulciente, primum monemus, nobis neque de hydatidosa ovariorum indole, neque de hydatidibus in externa uteri facie aut in cavo abdominis aut tumori cuidam peeuliari eystico inclusis sermonem esse. De iis tantum loquimur hydatidibus, quae in cavitate uteri ipsa, Vel parietibus ipsius, vel molae cuidam adhaerentes, vel solitariae, libere natantes Observatae iuere. Has autem p 6sse in duo dirimi genera, nobis persuasum est: Quorum unum complectiturhida

termJxtae. Quantum huic opinioni tribuerit obstetricans ; non tantum vulgo tunc temporis nota historia : d'u n e f. in m e accoucheed'ungrosilier:

sed id praesertim probavit, quod delineari typisque mandari curaverit racemum ribium cum soliis eleganter incisis, uvisque rotundis teretibusve , regulariter dispositis, cum assertione, sic a semina hunc prodiisse. s) SI cIll. MEc RELIo occurrJt Lutet; ae Paris. a sedecim retro annis ibidem versanti, obstetricans, non fama ultimus,

qui ejusmodi molam hydati dicam, ex

utero exclusam, pro massa vegetabili habuit; eam cum racemo vibium comparans, cujus pedunculum esticerent vasorum trunci; uvas vero hydatides; solia anne Xa partes membranaceae tam chorii

quam tunicae deciduae, hydatidibus in.

SEARCH

MENU NAVIGATION