De hydrope uteri et de hydatidibus in utero visis aut ab eo exclusis

발행: 1795년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Accedit AhqrMr supra jatn allegata observatio an atomica de vasis deciduae hydatidosa forma terminatis, unde quoque nutritionem foetus deficere, si huc congeries humorum serosorum fiat, facile est concludendum. Simul liquet ex adductis observationibus non soluin majorum, sed etiam minorum foetuum placentas in hydatides degenerare posse, quamvis RυYSCHIus majorum foetuum placentis solis talem mutationem convenire adnotaverit Is). Nec sola placenta, sed quandoque universum ovulum in hydatides mutatur; cum foetu, aut absque loetu. Quin etiam ex ipsius RuYSCHII observationibus constat, funiculum umbilicalem tot Vesiculis prae

ditum ipsi nonnunquam occurrisse, ut totus videretur concatenatus vesicula ruin aqueo humore refertarum , i).

II. Hydati des secundi nae: sine loetu . . . Falsa gravi ditas. Vesiculis in utero generatis feminas nonnunquam eXistimare, se gravidas esse, CARIs T. A v EGA professor Complutensis saeculo XUI., jam animadvertit. Ventrem enim inde intumescere, menses retineri: mammas dolere; vigiliis, insomniis terrificis, interdum febricula, et spirandi difficultate tor queri. Exemplum adducit, ubi haec symptomata mulier per sex menses passa sit, si inui quoque foetum in utero moveri senserit. Quo tempore praeterlapso, septem frusta carnea, membranis involuta, simul cum septuaginta vesicis, aqua pallida plenis, excreta sunt. Tota autem moles duodecim

iere libras pependit kr . Duobus similibus exemplis falsam hanc graviditatem illustrat rRANC.vALLERIOLA; ubi, sex mensibus praeterlapsis, postquam vulgaria graviditatis

62쪽

syinplomata praecesserant, cum terrificis phaenomenis et parturientium doloribus, globus membranaceus, bullis aquosis repletus, e X cernebatur. Sanies bullis contenta, diluta erat et citrinii coloris. δ'

LUDOVICUS MERCATUS ipse quoque eXpertuS est, uxoris pro gravida habitae cadaver sectum monstrasse tandem veram ψευδοκυησεως caussam, ejuS-

modi. nimirum bullarum congeriem, quam pro molae specie habuit. δ')Ad debitum saepe tempus: partus usque gestari talem vesculosam

massam, tumque vel summis parturiendi conaminibus haudquaquam tamen poste divinari, observatio doces STA LP A ARTI v AN DER wYL,. 'φὶ qui post novem tandem menses obstetricisa artificio fuisse extractam hanc massam,

Frustulatim nonnunquam secedere molent eandem,. quae vesculis repleta , adipola erat, ac inordinatuim mensium fluxum et cetera impraegnationis symptomata sequebatu , docet celebre TULPII exemplum. *δ Io. DE MUR ALTO observavit in femina, . quae gravidam se arbitrabatur, per tredecim septimanas vomitus creberrimos, cum cardialgia et sti enormi, quae quidem symptomata deinde transierunt in haemorrhagias abortum minitantes. Tunc vero cum parturientis doloribus excreta est placenta tantae molis, quanta cum foetu Viginti quatuor eptimanarum observatur: cui adhaerebant innumerae iere vesiculae, pisorum, nucum avellanarum, juglandum magnitudine, racematim cohaerentes, flamentisque junctae, quae aquam

63쪽

aquam pellucidam, nonnullae Vero parum turbidum continebant, et in quas vasa sanguitera maniiesto terminabantur. μὴ in

Tempore partus legitimo, post praegressa graviditatis signa, juxtas cti εLMA si1 observationem, *3b excreta fuit moles, tres libras pondo,, ex hydatidibus arcte cohaerentibus conflata, quae tremulo motu conspicua, ad. stantibus terrorem injecit Quarto graviditatis mense, cum parturientium doloribus enixa est mulier bullularum infinitum iere numerum, membrana propria involutarum, quae tetrum foetorem spirabant, atque cantharos iere tres implebant. HANNAEI est observatio. μ'

Post signa vera' graviditatis duobus fere mensibus perstitit haemorrhagia enormis et diuturna, cum siti ingenti et molis abdominis celeriori incremento. Octodecim tandem mensibus praeterlapsis, parturientium dolores contingunt: quatuonrepetitis Vicibus enixa est mulier vesiculas membranaceas innumeras, ad spermatiS ranarum instar secum neXas,. pisorum, avellanarum aut juglandum magnitudine. Super easdem excurrebant vasa sanguiter iatque inter eas latebant corpora glandulosa aut acini. EAUTEM ANNUS ObserVavit in gravida, varia symptomata, praeserti increbros vomitus, febriculam, haemorrhagiam uterinam, quae tertio demum mense ita ingravescebant, ut abortus metueretur. Cum doloribus hypochondriorum et crurum atrocibus excernebantur secundinae, postea autem

sine ullo dolore mola vesiculariso si)

64쪽

Secundum MULLERI observationem in Ulier quaedam per plures men. ses lunari tributo expers, Vomitus tandem vehementes et haemorrhagiam passa est, quam subsequebatur mola sanguinea, deinde Vero vesicularis, ex plurimis hydatidibus, aqua limpida repletis , conflata. 37ὶ Cum signis graviditatis, prostrato appetitu, lassitudine insueta, oedemate pedum, tertio denique mense accessit haemorrhagia cum deliquiis animi et parturientium doloribus. Quinque vero partitis vicibus enixa est mulier Placentae simile corpus, e vesiculis compositum. μ' VALLIS NIERI plurimas huc pertinentes observationes instituit: prae aliis vidit post haemorrhagiam cum signis graviditatis contingentem, excretam massam, ovario gallinarum similem , ex vesiculis flamento nexis constantem, quae quatuor fere libras pendebat. Vesculae replebantur liquore coagul bili. η' Majorem idem auctor molem libras sedecim pondo, sub iisdem conditionibus excretam vidit. 3ς a1DLoous narrat, a medicastro quodam mulieri extractas fuisse vesieu Ias innumeras pendulas, quae pro OVis, ab incantatione ortis, vende bantur. Apud AsnAMAM. v ATERuM ' ) eXstat aliud eXemplum placentae, cui vesiculae, castanearum similes adhaerebant. Mulier

65쪽

Mulier, quae sexto mense gravida putabatur, post Parturientium dolores, cum grumis sanguineis excrevit millia vesicularum filamentis secum nexarum, quae pila aut avellanas magnitudine referebant. i Cum summis cruciatibus excrevit mulier massam carneam, cui neci bantur ducentae fere vesiculae, flamentis secum cohaerentes. 3'

LITTRII Observatio est, secundo graviditatis mense mulierem lapsam fuisse, unde esiluxus serosus ex matrice : abdomen adhuc magis turgidum, orificium tamen uteri justo plus densius: tandein excretum fuisse acerVum vesicularum filamentis suspensarum. 3Τ Post haemorrhagias praegnans mulier enixa est molam vesicularem, cujus bullae communi pedicello terminatae, racematim dispositae erant. Τ'

HEleganter expressit SANDI poRTIus tabulis suis hydatides placentae, quae 'graviditatem mentiebantur: quinto impraegnationis mense dolores acerbi, haemorrhagiae instantem abortum an nunciare videbantur: eXpulsae sunt tandem hydatides innumerae, ex vasis manifesto ortae, disco communi adhaerentes, albido turbidoque humore repletae. 37 Cum signis graviditatis lassitudo insignis et haemorrhagia instabant: orificium uteri molle altumque. Cum parturientium tandem doloribus evacuatur placentae simile corpus vesculis cinctum racematim dispositis, et flamentorum ope suspensis. Lochia postea fluebant. 3)ὶ

33) Observations sur Ia grossesse et

l 'aceo uehement, par MAURICE AU, Obs.

66쪽

Novissimum est exemplum, quod DE sGRANGns retulit, cum jam dictis congruens. Ad sextum nempe mensem usque graviditatis signa, orificium uteri clausum: haemorrhagia tandem enormis; artificio non vulgari medicus obstetricans solvit massam hydati dosam. Τ')

Ex his itaque elucet, hydati des sine foetus ullo vestigio, graviditatis speciem prae se terre, ut vel cautissimus medicus in dignoscendo utroque statu falli positi. 'Ad ipsum partus sempus usque Vulgaria adsunt impraegnationis symbitomata, ipsique parturientium dolores. Sed ad diagnosti stabiliendam, quocunque demum modo id fiat, sequentia notanda: T. Praeter graviditatis sueta symptomata alia semper aut saltem plerumque cum hoc statu esse juncta, non vulgaria, quae vere morbosum statum indigitant. Lassitudo enim insolita, appetitus penitus prostra tua, Oe demata

pedum nimis cito graviditatem comitantur tallam. a. Praesertim vero effluxus vel serosus vel cruentus ex matrice inprimis impraegnationis mensibus signum praebet, veram et legitimam haudquaquam adesse graviditatem. 3. Nimis cita deinde uteri expansio, quae cum graviditatis tempore non congruit, falsae graviditatis signum satis certum esse videtur. 4. Proclivitas ad abortum cum torminibus ventris et pressonis sensu versus inferiora abdominis propagato, absque caussis tamen manifestis. s. Nullus plerumque motus ei similis, qui a vivo foetu percipitur, in hac falsa graviditate animadvertendus, nisi, et raro quidem, anologa fluctuatio percipitur ei, quae a flatibus pendet.

67쪽

g. Infrequentes satis sunt observationes ST ALPA ARTI et se HELMA sit, ubi ultra sextum impraegnationis mensem secundinae hydatidosae gestantur. Plerumque tertio, vel sexto tandem mense eliminantur. Praeterea discrimen memoratu satis dignum massae hujus hydatidosae notandum. Aliae sunt intime junctae massae carneae, quae placentae senillima, imo ipsa est placenta: hujus vero vel inhaerent telae cellulo sae, vol illamentis cum ipsa cohaerent. Aliae globum referunt, vesiculis plenum, totum membrana communi cinctum, nulloque disco aut centro carneo praeditum. Aliae sistunt vesiculas plures vel solitarias

vel illamentis atque petiolis secum junctas. Quod quidem discrimen pressit

atque illu1travit prae aliis DES GRANGES citatus. Humor, quem vesicae continent, est modo rubicundus, ut sanguine parum tinctus appareat, jam limpidus, aquae purae simillimus, nunc vero turbidus, lacteus, coagulatuS.

Vasis sanguiferis plerumque instructae videntur Vesiculae, quae qui

d remulus saepius motus vescularum animadversus est, qui vel a gelatina tremula, vel a flamentorum te nisione pendet, atque variis creduli vulgi fallaciis occasionem praebuit. Naturae conaminibus moles haec eliminatur saepissime: exstant tamen variae observationes, ubi vires mulieris non sufficientes artis auXilium re quirerent, atque connata torsan cum uteri parietibus masa artificio deberete Apelli. Sangui fluxus, lochiorum speciem prae se ferens, fere semper sequebatur; praesertim dum massa hydatidosa vel cum uteri parietibus coaluerat, vel cum mola carne a jungebatur.

68쪽

III. Hydati des secundinae post partum naturalem

relictae.

Exstant insuper apud observatores veraces casus, ubi partu legitimo absoluto relinqueretur placenta , et deinde degeneraret in hydat idosam massam, quae postea denique expelleretur. RuYSCHIUS prae primis hanc hydati dum speciem observationibus illustravit. Multoties se vidisse testatur, quod ex remanente et in utero relicta placenta haemorrhagiae cum insolito abdominis tumore, dyspnoea, an or exta, anxietate, pedum oedematibus, animi deliquiis oriantur, quo facto denique expelleretur placenta tali modo degenerata. 'Q)HART MANNus similem casum observavit in muliere, quae satis faustis quidem ominibus pepererat, relictis tamen secundinis. Sequebatur anxietas

praecordiorum , menstrua evanuerant, unde anxietas adhuc augebatur.

Cum sanguinis denique profluvio excreta fuit massa cruenta, in cujus media parte vesica glutine limpido repleta continebatur. 'I Immortalis maxime HALLERI observatione RuYsc HII opinio illustratur, qui in placenta, post partum in utero relicta, vesiculas plures, alias rubro, alias gelatinoso albido muco plenas vidit. ' )Verum itaque omnino videtur, ex placenta post partum in utero re. Iicta oriri facile posse hydati des, si vasa sanguifera nimis dilatentur, ac humores serosos recipiant, unde funiculus etiam initio faccescere; deinde vero penitus secedere atque corrumpi debet. At vero de his postea plura adhuc moneamus. Cum autem varii narrentur ab observatoribus fide dignis

casus,

28. p. 34. Obs. 33, p. 43, - 34, 35.

Thesaur. anatom. II. n. 8. P. IS. - X.

69쪽

easus, ubi vel graviditas nulla praetisse videretur, vel, licet illa praegressa,

placenta cum foetu feliciter expulsa tuerit, tamen tempore longo praeter. lapso hydati dum acervus eliminaretur: hae quoque observationes subjungendae videntur.

Molam hydati dosam, quam haec species constituit, posset profecto

aliquis ex placenta diu jam in utero relicta et per plures annos ibi delitescente explicare, nisi obstarent variae tamen observationes, quae vel in Virginibus, vel in vetulis, diu jam αναπτοις , vel vero in iis mulieribus in stitutae sunt, quarum feeundinae nequaquam relictae in utero, rite post partum secesserunt. Hae itaque observationes explicandae videntur, sicut polypi fugaces LEvRETII, seu polypi vesiculares, humore limpido gelatinoso repleti, qui apud vetulas in annis climactericis non raro oriuntur ex impe dito sanguinis circuitu per vasa uterina, et inde producta serositate aut pituitositate humorum effusorum. AeTI Us jam, aliquando corpuscula quaedam, vesicae sellis smillima, in utero vetularum generari, quae humore repleta sint, edixit. '3 Sic quoque Loss Ius '') narrat, viduam quadragenariam, abdomine hydropico, gestasse in utero per sex continuos annos molam sine ulla molestia, praeter gravitatis sensum. Mola haec ex vescis plurimis, juglan. dum magnitudine, tenacibus et crassis constabat, quae aqua limpida scatebant, fila mentisque erant nexae. Mola utero adnata libras quindecim pependit.

70쪽

R ANNE GIES SERUS observavit 'Τὶ septuagenariamianum, post hydro pis symptomata ejecisse hydatidum copiam per vaginam, quo iacto liberata est morbo praegresso. Juxta SCHLIERE ACHII observationem 'ρὶ virgo post refrigerium suppressis mensibus hydropica evasit: in progressu vero morbi expellitur per Vaginam hydatidosa mola, quam cum pulmonum substantia auctor compa-TaVit, appensis vesiculis pellucidis. Femina quadraginta octo annorum, per sex annos, et quod eXcurrit, sterilis, tribus continuis mensibus gravida aut hydropica putata, parturientium tandem doloribus corripitur, quo iacto extruduntur e genitalibus hyda-tides copiosae. '7 Muliercula sue cica, hydrope, anxietate, palpitatione cordis, doloribus per totum corpus vehementibus cruciata, usu lichenis istandici continuato tantum denique profecit, ut massa evacuaretur hydatidola, ovis piscium limilis, quae hydatides veras fuisse recte judicavit ob1ervator Spo RINGrus. ' THEORIA HYDATI DUM. Ut theoriam harum vesicularum rite proponamus, ad Varias primum tententias respiciendum est, quas de hoc morboso phaenomeno duci es protulerunt. Videamus deinde, quid ex quavis sententia retinendum, quid sit

vituperandum.

Prima, eaque a 'paucissimis tamen defensa opinio est, quae, o vula ipsa esse, ex ovario detrusa atque utero adhaerentia has vesiculas, docuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION