De hydrope uteri et de hydatidibus in utero visis aut ab eo exclusis

발행: 1795년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

hydatides, quae, praevia conceptione, ex secundinis evolvuntur: alterum illas, quae absque conceptus idea praegressi, ab alia caussa in utero generantur. Ideoque dirimendae videntur sequenti modo. a. Hydati des .uteri a conceptu. b. Hydati des sterilium. Observationum praecipuarum copia dua illa genera illustrabimus: .deinde vero addemus theoriam ipsam hydalidum.

A. Hydati des a conceptu. Solent autem hujusmodi hydatides nonnunquam simul cum foetu expelli: saepius vero absque foetu; jam partu naturali, aut ab Ortu eXcluso , vel in ovulo suo plane deleto. .Observationibus dicta confirmabuntur.

I. Hydati des buteri gravidi: cum foetu. a. O b s ervatio n e s ipsae. Qui primus hanc hydati dum uterinarum speciem observasse videtur, incertae, sed NERONI s tamen temporibus haud antiquioris aetatis, auetorcst ARET AEus Cappadox, cujus satis digna memoratu verba hic subnectamus:

ωποπα etc. i. e. ri Alia quaedam hydropis species talis agnoscitur: in ea vesiculae

52쪽

is vesiculae quaedam pusillae, crebrae, humoris plenae, chorio ineumbunt. MCeterum, quod humore multo refertae sint, illud judicio est: si abdomenes perioraveris, parum admodum humoris effundes: ab interiore enim parteri vesica occlusit: at, si in vesicam instrumentum impuleris, iterum succus, emanabit. Haec utique species haud levis est. Unde enim id genus ve- iculae eruperint, via haud facile reperitur. Alii affrmant, hujusmodiis ampullas per intestina transisse: ego vero id nunquam vidi etc.

Post eum a u Tet MANNus historiam abortus narravit, quem sumptomata varia, febricula et intensissimus calor, vomitus cruentus, moles a dominis insolita, praecesserant. Cum foetu gangraena hinc inde correpto massa vesiculis obsita expelleb tur. Auctor mortem ioetus ex nimio molae incremento non sine verisimilitudine derivat. PHILI P. I AC. HART MANNUS i) a recens nupta muliere excretas vidit binas vesiculas, quarum altera foetum tenerrimum continebat. Secundo die lacerae particulae abierunt cum sanguinis profluvio, quas partes chorii et placentae rudiores auctor arbitratur.

Tertio mense graviditatis similes vesicas expulsas fuisse, alio loco legimus ε).

Post haemorrhagias uteri et vomitus VALLIS NIERI vidit excretas vesicas innumeras, membranae communi inclusas, cum foetus rudimento male formati. Ex particula congeriei vesicularum numerum earum ad sex millia

aestimavit. Milii granorum aut globorum scio petariorum magnitudinem aequabant: vel racematim vel sine ordine dispositae. Aquam continebant insipidam, album inosam, a re agentibus vulgaribus nullo modo mutatam F . Placentae

53쪽

Placentae uterinae, Una cum sex mensium, vita destituto, masculo ab ortu de utero mulieris expulsae, in hydatides racemosas degenerationem belle illustravit sin Loous si In quadrimestris foetus placenta, quae simul cum eo egesta fuit, Mo RGAGNius vidit vesiculam aqua plenam 7 . Immediate post partum infantis tenerrimi excrevit puerpera simul

Similem refert scΗυR1GIus ') et quidem propriam obiervationem. Insolitum habebat volumen gravidae venter, Ut gemellos gestare videretur. At post dimidiae horae spatium, post exclusum foetum, ingentem hydatidum copiam, instar racemorum, sibi invicem connexorum ex utero extrahebat obstetrix: disserentis erant magnitudinis a pisorum ad globulorum lusoriorum, nucum moschatarum, atque juglandium, imo ovorum gallinaceorum magnitudinem adscendentes. R Isag G1us similem casum observavit in muliere, quae naturaliter ceteroquin, foetu licet mortuo, pepererat, secundinarum Vero retentione laborabat. In iis tandem post I4 horas a partu eductis, copiam hydatidum super I 3o vidit, magnitudine omnino diversas k0 . Idem in embryone abortivo quadrimestri integrum ovum vidit in numeris vesiculis obsitum. Embryo ipse corruptioni proximus ).

F a Gravida

54쪽

Gravida primum ejecit molam cruentam sanguine obductam, deinde vesiculosam massam, duos pugnos magnitudine exaequantem, tande inque foetum Similem MART MANNIANAE Observatimem habet SANDI FORTIus Ir . Iam hic observationum, ab Ill. ME CRELio institutarum, quae dissertationi atrona, per octo mensium spatium dubiis graviditatis symptomatibus vexabatur; in auxilium vocatus, praeter illa signa, nauseam nempe, Vomitum matutinum, faciem pallidam, palpebrarum livorem, mentium emansio nem etc. alia, quae graviditate iri omnino confirmabant momenta sese ob tulere; tumentia enim ubera serosum pressa emittebant humorem; uteri regionem praesertim expansam tactu abdominali dignoscere licuit; per vaginam exploratio instituta altam orificii uterini sedem, habitum ipsius mollius. culum cum interstitio inten Iabia rimae distincte sentiendo; cervicem brevem, moi Iem; expansum uteri corporis segmentum inferius, declaravit. At spuriam esse graviditatem ipsam, edocuit haec disquisitio, cum mollior esset abdominis ambitus uterinus, quam qui in provecta adeo graviditatis periodo esse solet, minusve tumens; mollius cum sentiretur uteri segmen inferius, quod capite foetus alias adeo distincte insignitur. Deficientibus omnibus signis, praesentiam foetus vel tactui explorantis vel sensibus matris declaran. tibus; fuctuationis sensum potius offerente abdomine, etiam dum situm mutabat gravida; diagno si hinc graviditatis spuriae certiori facta; prognossiacilis; levamen ab ultimo graviditatis termino exspectandum erat. Elapso vero et ultimo graviditatis mense, adhibitis interim vel nullis, vel innocuis medicaminibus, nulla praeter exiguum abdomini& augmentum, mutata ansam dedere, optimus locus esse videtur. En ipsius verba: Nobilis hujus loci

55쪽

iuere. Vagis nonnunquam recurrentibus spasmis tam in abdomine quam in

genitalibus; elapso jam solito partus stadio; lema eXcitantia 1nterne, e X-terne vero semicupia in usum vocata fuere; quorum effcaciae natura sub finem decimi mensis solaris suam addidit; enatisque doloribus veris aliquot, cum exiguo satagirinis profluvio, dilatato sensim orificio uteri, simul et una vice expulsa fuit elegans mola hydatidica, quam Tabula apposita Im' offert. Monendum tamen, non adeo distincte statim sese obtulisse partes in hoc typo conspicuas; hvdati des enim effuso cruore obtectae erant, non nisi cauta maceratione in aqua secedente; ubi elegantes tunc hydati dum racemi una cum vasculis, quibus appendebant, Uti in D. D. D. aliisve in locis apparet, conspicuae reddebantur. EX cellebat quidem in superiori molae loco positave se a liquore amnii turgida, obsita tamen et haec hydatidibus erat, quibus remotis, discistisque membranis ovi, uti in B videre est effusoque amnii liquore; levis et unica apparuit a levi amnii membrana effecta ovi perfectica vitas C; tandemque egregius ad digitorum apices periectus sese obtulit foetus, cujus evolutionem non ultra me uiam tertii graviditatis mensis partem durasse, omnia et ratione magnitudinis et formae loquuntur. Uesicula umbilicatis, quam liti. F. exponit, terminum aetatis foetus dictum confirmat. Femina, hoc partu liberata, felix quidem puerperium transegit; hoc vero peracto non integerrima sanitate gavisa est; chlorotica evasit; mensium irregularis luit efluxus; post anni et ultra decursum hydropica ita evasit, ut tam anasarca, quam ascite laboraret. Remediis internis ad tollendum malum non sat facientibus, para cente sis abdominalis intra duorum mensium spatium bis repetita fuit ejusque ope magna lymphae turbidae, imo sanguinOlentae copia extrahebatur. Simul phthiseos pulmonalis accedentibus sympto matibus, e vivis erepta fuit.

Sectione cadaveris instituta, praeter universana em aetationem huc et

illuc glandularum mesenterii conglobatarum labes serophulosa sese mani- sestavit.

56쪽

festavit. Petitonaei status fere naturalis erat, licet et nune latex seroso. sanguineus ejus cavum repleret. Maximo momento digna erat omenti Litt. L. cum singulari fungosa uteri excrescentia H. H. concretio, eaque oculos prae ceteris feriebat, cum supra intestina pergeret. Discisso et reclinato omento, ultra pelvis limites superiores eminens apparuit fungus rubicundus ipse, mollis, sanguinem sub leni pressione effundens. Hicque, di cisso sectione cruciata utero, ex ejus corpore originem traxisse visus est, cum ejus portio H. , parietes iundi uteri ejusve corporis distendit ita, ut complanatae ceterum superficies ipsius, nunc excavatae appareant, omnisque uteri cavitas e compressa in rotundam inutata sit. Primae originis

locum substantiam fundi uteri ipsam fuisse, ex eo apparet, quod similis degeneratio in media ipsius parte Κ. Κ.) adsit; unde et iactum est; ut, dum

ejusmodi tumores intra uteri cavum enascentes vulgo inferiora petunt et polyporum sub torma in vaginam propendent, hic superiora insolito more petierit et intra abdominis cavum excreverit. Congestio inde ad uterum iacta elongationem cervicis uteri quidem, cum aliqua substantiae tam hujus, quam corporis uteri augmento effecit, nullam vero in partibus adjacentibus mutationem ; uti per liti. B. E. F. G. patet. Phthiseos pulmonalis phae-mena pulmonum corruptio dilucidavit, cum partim densi, nodos, partim magnis vomicis minoribusve , cum asperae arteriae ramorum cavis communicantibus oppleti reperirentur.

TABULARUM EXPLICATIO.

Molam hydatidicam decimo graviditatis mense utero exclusam Ofieri, cum foetu decem circiter hebdomadum post conceptionem. aetatis, integerrim O. A. Decidua uteri, placentae loco, dextram molae regionem tenens. B. Chorion et amnios per longitudinem discissa. C. Cavitas

57쪽

C. Cavitas ovi a levi superficie interna membranae amnios effecta.

D. D. D. Hydatides majores minoresve per omnem ovi ambitum sparsae. Exactius rimatis, apparet: plurimas e vasis per ramos dispersis, nunc venarum modo, rectis, nunc arteriolarum modo intortis dependere.

E. Foetus jam ad apices digitorum usque perfectus. F. Funis umbilici, vesicula praesertim umbilicati conspicuuae

Uterus, sectione cruciata per anteriorem faciem ducta apertus eum excrescentia iungosa, partim intra cavitatem corporis ipsius conspicua; maxima vero e parte supra ipsius iundum eminente. A. A. Fundus uteri. B. B. Corpus uteri, a complanata figura in rotundam mutatatum. C. C. Cervix uteri praeter naturam elongata. D. Orificium uteri eXternum. E. E. Tubae Fallo pii cum fimbriis in hoc subjecto nitide expansis, aperturam abdominalem cingentibus.

G. G. Ligamenta uteri rotunda. H. H. H. Excrescentia uteri fungosa, supra uterum eminens et in uteri corporis cavum eXcedens. E. E. Pars uteri fundi eodem modo corrupta. L. omenti Gastro-Epipl. portio cum fungo praeter modum neXa.

58쪽

Addo iam aliam notatu dignam observationem mihi ab eodem viro,

circa molam hydati dicam communicatam; praeter quam et ante dictam duas alias, alteram tertio graviditatis mense, alteram legitimo partus termino exclusam vidit absque notatu dignis syinplomatibus :N. N. femina 24 annorum, nuper maritata, prima vice gravida, sub finem septimi graviditatis naen is oedemate pedum laboravit; abdominis intumescentia, licet mollis, una cum mensium emansione, accedentibus incertis graviditatis signis, hujus suspicionem effecerant, cujus ergo coni lium a me petiit. Mixtum esse morbum, jam aegrae facies et reliquus habitus declarabant; vix enim a graviditate sola repeti poterat faciei livor, habitus cachecticus , color flavus, ad motus corporis inertia , debilitas summa, quam aegra querebatur, quamque pulsus una cum reliquarum iunctionum lentore confirmabat. Summe laboriosa simul aderat respiratio. - Abdominis adeo universalis intumescentia erat, ut praeter fluctuationem, primo tactu, nullus peculigris uteri glistenti sensus distingui posset; accedente vero exploratione per vaginam ; mollis segmenti uteri interioris expanlio cum parum eminente uteri cervice, duro huic annexo orificio, illum oppleri malla aliqua, sed nequaquam pene perfecto, ut hoc tempore esse debebat, foetu, evidenter patuit. - Adhibitis lenissimis ad morbum hydropicum tollendum medicamentis, convaluit aliquantum aegra, difficilis prae primis respiratio aliquantum levata fuit; sed nunc accessere ex utero defluxiones nunc se rosae, nunc sanguinolentae, tandem sanguineae, a quibus et antea non in totum libera fuerat, nunc vero copia excellentes. His nondum in totum sedatis, colicis similes dolores primo, dein veri e nati sunt, quorum ope cum rivo sanguinis erupit hydati dum sero sanguinolento repletarum fasciculus; durum et renitens uteri ostium non nisi frustulis, ex hydatidibus effectis, successsive exitum concessit; nec iacili arte vel major molae portio, cujus attractionem semper haemorrhagia valida comitabatur, nec a natura Omnis

59쪽

expulsis perfici potuit; cum, debilitata jam a praegresso morbo, a validis,

quas perpessa erat, sanguinis deperditionibus, remediis et nunc ad sistendum sanguinem incassum adhibitis stypticis tam interne quam externe, animam emaret. - Sectio abdominis aquis innatantem patefecit uterum , volumine illi similem, qui sexto graviditatis mense tumet anneXa Ovaria vigesies. ad minimum magnitudinem naturalem eXcedebant, eorumque inaequalis superficies a lympha, per membranas attenuatas transparente, turgida conspiciebatur; ita, ut et haec in hydati des mutata quasi apparerent. - In aperto utero, qui una cum Ovariis in mula O asservatur, Observatur substantiae admodum adaucta crassities cum maxima molae hydatidicae portione uteri parietibus adhaerente, dum alia portio aejusdem soluta ex angusto orificio constricta propendet.

b. Epicris i ta Hydati des ipsae, una cum foetu, serumque rubortivo, eXcretae, a pluribus auctoribus pedicellatae, sub globosae, aqueo humore plenae, petiolis propriis aut filamentis instruetae describuntur. Racematim dispositae erant, et vel placentae inhaerebant, vel separatae ab hac, ovulo, vel absque placentae vestigio, Una cum ovo excernebantur. Foetus una egestus interdum corruptus, emaciatus, deformis defrehendebatur; massae hydatidosae innatans, vel ab ea separatus.

Majori molae nostrae perfectioni :naturali una eX parte, ex altera vero exactiori ipsius disquisitioni tribuendum tesse Videtur, quod ea, quae filamentorum nomine insignita fuere, revera Vasa esse, declaretur. Hinc et racemosa hydatidum dispositio elucescit. Foetuum hac aetate tenerrimorum facilis destructio multis sane earum observationum ansam dedit, infra recensendarum, ubi absque conceptu hydatidicas molas excretas fuisse, refertur. Noster omnino loquitur non praesentiam foetus tantum, sed summam, qua hac aetate pollere potest, periectionem. Mira ipsius in utero per

G septem

60쪽

septem ad minimum.menses conservatio illi tribuenda est, quod per omnem graviditatem ab aeris contactu immunis manserit, ovi membranis ipsius accessum impedientibus. Similes casus aliis in molis, in ovis abortivis praesto sunt. Quater ex eadem femina ova abortiva tertii mentis cuin foetibus integerrimis ejusdem aetatis , sub finem noni demum graviditatis

mensis eliminata asservat Ill. MECHELIUS.

Ad debitum tempus usque gestatio uteri gravidi raro tantum perficiebatur : sed abortus videbatur his vesiculis eo modo procuratus esse , quod nutritio foetus impedita esset praeternaturali humorum aquosorum

congerie in vesiculis. Attamen, etiam ante mortem foetus degenerationes has contingere posse, e X URI SsERGII elucet observatione. Allatae duae nostrae observationes declarant: etiam ad ultimum graviditatis terminum

imo ultra ipsum in utero servari posse ejusmodi massas, quod et aliarum molarum exemplo facile illustraretur. Quod vero ejusmodi hydati des ea ratione ab aliis mox dest bendis disserant, ut petiolis solae instructae sint, atque cum vasis cohaereant,

quae cum foetu excernantur, eae hydatides, quae placentae in utero relictae inhaereant, rotundae sint atque a vasis separatae; haec quidem differentia observationibus jam adducendis haudquaquam confirmatur. Secunda nimirum species hujusmodi hydatidum petiolis suis aequo modo instruitur ac prima, atque eodem saepius modo cum vasis cohaeret 4ὶ. Informis gelatina, guttula inclusa, quae primum foetus rudimentum continet, aliquid simile jam complectitur illius vesicae, quae postea cum defectu nutritionis io eius, excernitur. Secundinae sistunt primis post eo n-ceptum septimanis vesicam membranaceam, extus villosam; quae si diutius hanc tormam retinet, in hydatides demum abit.

Accedit

SEARCH

MENU NAVIGATION