Disputatio medica inauguralis de merocele, vel hernia crurali : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consensu, et nobilis

발행: 1812년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE MEROCELE. SHuic autem Cospera sententiae adver- Satur eXperientia, cruralis enim Hernia minima est. Res peculiares quae hanc Speciem comitantur, chirurgis anatomicisque per aliquod tempu8 posteaquam eXistere compertum est, ignotae erant; perque hoc tempus, modum operandi et incertum et saepissime periculosum fuisse oportet.

Gimbernatus, chirurgus Hispaniensis, primus fuit qui de hac parte annuli Cruralis,

quae stricturam formabat, consideranda monuit ; ideoque optimum modum operationis ad removendum monstravit. Haec res principum chirurgorum anatomicorumque attentionem eXinde occupavit, atque laboribus Monro, Hoe, La reiice, et C00per plene elucidata est. Haec species saepius in foeminis quam in maribus, propter ampliorem magnitudinem cruralis arcus, latitudinemque aciei internae pubi proXimae, Occurrit,

22쪽

DISPUTATIO ΜEDICAMorgagni, Cui anatomicae investigationes haud raro accidebant, nunquam, nisi

in foeminis, Herniam Cruralem vidit. CAUSAE.

Herniae Cruralis causae in praedisponentes et excitantes dividantur. Inter priores numerantur omnia, quae dominalium viscerum pre88uram augent ; elvis foemininae structura peculiaris ;- arcus cruralis resistentia nixibus parturitionis diminuta; corporis imbecillitas quovis modo inducta ;-relaxantesque regionum calidarum effectus, in quibus graviter quidem, et Saepius OCCurrere, et ampliorem magnitudinem quam in septentrionalibus regionibus attinere, Hernia videtur. PnosPER ALPINUs, de medicina Aegyptiorum, inquit, D Herniarum omnis species

23쪽

DE MEROCELE. sibi semper vagatur, plerumque magnae anguriae magnitudine cernuntur.

Inter causas excitantes numerentur omnes subiti nisus, distentiones, tussiendum, Vomitus, vel denique aliqua reS, qtlae Severae aut subitae diaphragmatis abdominaliumve musculorum actioni occasionem praebet; atque in illis omnino praedispositis, mirum est quam eXiguae Causae Herniam producunt. Alia autem causa Herniae Cruralis, in feminis praecipue, scilicet, mos nunc feliciter in usu rarior) arcto succingendi, qui viscera abdominis detrudit, ejus cavitatem minuit, atque Sic Causae existenti vis additur. Australis Americae incolentes, magna parte temporis in equo exacta, CruribUSque eXtensis, Herniae valde obnoxii sunt. Apud Livium sententia est, quae monStrat equitandum apud Romanos Herniae causam consideratum, indicans quoque quali contemptu iste populus

24쪽

DISPUΤΛΤΙΟ ΜΕDICA militaris aliquem rebus bellicosis ineptum aspiceret. M. Servilius, de meritis suis publice loquens, nudasse deinde so dicitur: et quo quaeque bello vulnera accepta

essent, retulisse. Quae dum ostentat ada- pertis forte quae velanda erant, tumor inguinum proximis risum movet. Tum,

Hoc quoque quod ridetis, inquit, in equo

dies noctesque persedendo habeo: nec magis me ejus quam cicatricum harum

pudet, poenitetque: quando nunquam mihi impedimento ad rempublicam bene gerendam domi militiaeque fuit. ' T. Lit ii lib. XLV. 39.)Parturitio quoque relaxationi, quae huic Herniae speciei multum favet, ortum dare videtur ; et dicit Arnaud 19 ex 2Ο sodaminis, Hernia Crurali assectis, esse nuptas; et ex IOO mulieribus innuptis, atque 1 hominibus, non nisi unicum casum Her.

25쪽

DE MEROCELE.

niae Cruralis inter omnes occurrere repertum iri.

Herniae Cruralis symptomata Secundum illas res, quae ejus originem comitatae sunt, variabunt. Si relaxatione et debilitate arcus Cruralis oriatur, strangulatio non Semper Superveniet ; atque in hoc casu tumor in parte se- moris superiore, qui in positione supina plerumque recedet, Sentietur; et si aeger inpositu erecto tussiat, impulsus per digitum super tumorem impositum animadverti potest. Si autem Hernia subito, post aliquem magnum niXum, habituque corporis aliter vigente, acciderit, strangulationis symptomata cito supervenient; aeger alicujus rupti sensum habet, atque tumor magnitudinis

26쪽

S DISPUTATIO MEDICA parVae, raro illam juglandis excedens, in parte femoris superiore sentitur. Hic tumor tactu cito molestus sit, angustiae et doloris sensus in alvo percipitur, nausea Vomitusque SuperVeniunt, et, Si levamen non Obtineatur, paulatim graviores eVadent. In hoc statu, si rationes rectae non adhibeantur, casus verisimile lethalis eve-

sio dolorque cessant;-sudor frigidus incute apparet ;-8plendorem amittunt oculi, quae res indicat gangrenae praesentiam ;denique fatalis exitus finem aegri molestiis imponit.

DIAGNOSIS.

Hernia Cruralis pro Bubonocele per errorem capiatur. Dignosci autem potest investigando collum tumoris, quod in Hernia

27쪽

Crurali semper infra Poliparti ligamentum, Inguinali autem, supra, esse reperitur. In Bubonocele, praeterea, spina pubis infra collum sacci Hernialis ; Crurali in Hernia autem, in eadem linea horigontali, vel patito

Supra, Sita est. A Bubonocele dignoscere operae pretium est, hallucinatio enim ad lethales errores in cura et operatione duceret. Hernia Cruralis a glandula inflammata distinguitur, quippe quae post aliquem

niSum appareat, semper autem in majus minusve canalis alimentarii detrimento comitata, Utp6te naUSea, Vomitu, et alvi adstrictione. Glandula inflammationem progreditur quoque multo tardius quam Hernia Cruralis. Ab Enteritide dignoscitur dolore, adtactum molestia, et in inguinibus tumore ;omnibus quibus symptomatibus caret Enteritis. Dignosci etiam possit ab abscessu Psoa dico. Hic enim morbus gradatim progreditur ; praevio in lumbis dolore comitatur; tumor autem in eo minus definitur: mollis-

28쪽

DISPUTATIO MEDICAque fluctuatio, quae in Hernia Crurali nunquam reperitur. A varice venae femoralis distinguatur, cum enim haec Vena Supra arcum cruralem in positura recumbente prematur, tumor in inguinibus rursum apparet; si autem esset Hernia Cruralis in positione horizontali recedens, hoc non accidere POS-set. Doctor Monro de Cystibus aquo8iS, aliisque in inguine tumoribus disseruit ; a sentia autem omnium Herniae Symptomatum, quo minus pro Hernia Crurali morbus capiatur, impediet.

Quoniam Herniae periculum ex inflammatione ejusque effectibUS maXime oriatur, causas illius gradum assicientes, Ut prognosin idoneam facere possimUS, CODSiderare oportebit.

29쪽

DE MEROCELE.

Haec quidem sunt Herniae causae; ncarcerationis gradus ; agnitudo tumoris, ejusque contenta ;-aetas aegri et habitus. Hernia, aliqua violenta causa eXcitante, plerumque si incarcerata, ideoque periculosior, quam quae, eXcitante CauSa eXigua,

in hominibus huic morbo praedispositis ex relaxatione et debilitate evenit.. Hernia recens quoque Veteri periculosior est; hoc enim in Casu aperturae latera rigida Sunt, strangulatioque facile essicitur. Ruptura in recenti magnitudo tumoris minor quam in veteri; atque hinc ex magnitudine tumoris, scriptores Chirurgici de verisimilitudine partes protrusas reducendi Contendunt. Cum omentum protruditur, periculum non tantum est, quantum Cum in ruptura intestinum continetur. Hernia in robustis et juvenilibus periculosior est quam

30쪽

DISPUTATIO MEDICAin hominibus provectioris aevi; facultatibus Corporum diminutis, minus obnoxia inflammationi sient. Cum intestinum facile reducitur, periculum raro metuendum est. Si aegre reducitur, inflammatio supervenire possit ; etsi ad operationem recurrere nec SSe Sit,eVentus, etiam optimis auspiciis, haud semper faustus est: nam cum Operatio, ut Curae radicalis modus, aegro Hernia non in- carcerata assecto, aliterque bono valetudinis

statu utente, facta Sit; lethalis non raro evenit, operantibus etiam optimis chirurgis, exempli gratia, viro clarissimo Petit. Si mortalitatis tabellas scrutemur, rarissime lethalem Herniae sinem, praesertim

emus.

SEARCH

MENU NAVIGATION