Disputatio medica inauguralis de merocele, vel hernia crurali : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consensu, et nobilis

발행: 1812년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE MEROCELE. 33

quoniam haec Herniae species inflammationitam proclivis est, Vix aut ne vix quidem adhibendum est. Opium, magnis dOsibus datum, nauSeam, SpaSinum, Vomitumque etiam per viginti quatuor horas aut amplius sedare dicitUr. Cataplasmata tepida et fomenta nunc inutilibus pejora spectantur ; Calorem enim partium, nulla relaXatione protru8arum reductioni favente, augent. 'Applicationes frigidae, Contra, ad reductionem Herniae strangulatae faVendam, Temedia forsan potentissima Sunt. Modus, quo frigus in hoc exemplo operatur, in apricum forsitan minus clare prolatum ; esseCtus autem boni ne dubitari quidem possint. Constrictionem partium externarum, quae internis Communicatur, efiicere putatum est, atque ut calor tumoris Hernialis contenta rarefacit, sic frigus condensare, ideoque, mag-.

52쪽

DISPUΤATIO MEDICAnitudinem minuendo, reductioni, partium protrusarum favere dicitur. ΝiX, aqua gla- Ciata, aut misturarum in aqua frigorificarum Solutiones, tumori Herniali applicandae sunt; idemque frigoris gradus, quamdiu videatur adhibenda, asservandus est. Nullo casu fortasse duabus vel tribus ad plurimum horis diutius usurpanda; et si tunc Sine Successu, ultimum sed esticacissimum eXternorum in nostra potestate remediorum adhibere accingendum est, insigne scilicet: Nico iratae subaci enenia, quod, omnibUs aliis deficientibus, saepissime felix est. Ν Seam, vertiginem, et extremitatum frigiditatem producit. Per hoc tempus partes protrusae vel sponte su1 recedunt, vel leni pressura faCile reponuntur. Quoniam hic

Nicotianae esseCtus Sedans, ut ex ejus usu omnia commoda impetremuS, necessarius est, donec appareat, perSeVerandum est.

53쪽

Nullius momenti videtur utrum infusio an fumus adhibeatur. Si priori utamur, Nico-tianae tabaci drachma, aquae libra infusa, do- sis erit sussiciens. Unciam macerandam Rich- ter monet; sed quomodo huic rationem habeat, Lor rence multum haeret, duae quoniam drachmae lethales fuisse cognitae Sunt. Causa autem cur tantam Νicutianae quantitatem Richter jubet, quod in Ge; manici ita comparatum est, Ut pharmacum multo minus potens illa mero tui Anglicano allata praebeat. Germ ni Britanniam advenientes saepe non possunt Nic0tianam Anglicanam fumigare, δὲ teqV m in aqua macermerint, et postea eXSiccmerint, ut ipsorum tabaco similior fiat. Si in reductione tumoris Hernialis promovenda Nicotiana defici t, sine mora ad operationem chimargicam, modo sequenti faciendam, confugiendum est.

54쪽

DISPUTATIO MEDICA

MODUS OPERANDI.

Primo circa pollicem supra arcum CrUralem incidendum est, et deorsum eXti OrSumque pergendum. Quoniam in operationis parte Sequente multum interest, ut ad partes altius positas liberum habeamus aditum, hanc primam incisionem, ut penitus tumor Hernialis eXponatur, libere fieri oportet. Ob Candem Causam, nempe, locum obtinendi, operus admonet, incisionem forma literae T inversae sae) fieri; angulum autem inCidentiae duarum linearum in parte tumoris centrali fore, et deinde ora vulneris postea reflecti oportere. Chirurgi autem Unicam incisionem modo supra memorato factam Vulgo praeponUnt. Haec prima incisio fasciam superficialem, tumorem Hernialem tegentem, quae a mUS-culo obliquo eXterno emittitur, eXponit.

55쪽

DE MEROCELE. 3 Haec fascia magis mitiusve manifesta est secundum aegri corpulentiam, et durationem morbi.

Illa divisa, tumor Hernialis forma ch-CUmscripta apparet; ne tamen in animum Chirurgo veniat nil nisi saccum intestino intervenire; aliter in operatione impedietur, erroresque lethales admittet. Ea pars, quam nunc videt, a Gopero fascia propria vocatur. Haec de collo usque ad fundum sacci in longum dissecanda est. Saccus ita eXpositus sursum digito et pollice manus Sinistrae premendus, scalpelloque ho-rigonialiter, ne vulneratum sit intestinum, prensato caute dividendus est. Cum operatio hactenus gesta fuerit, intestina aliquando reponantur, Vi tamen nulla adhibita ; si autem non facile reponi pos-8unt, ad partes, quae reduction0m impediunt, dividendas progrediendum e8t.

56쪽

38 DISPUTATIO ΜEDICADe hac re varietas opinionis plurima Vagatur. Inter omnes autem Consentitur, StriC-turae sedem eSse eam partem quae Gimbe nati ligamentum nominata visi; conceditur

quoque hujus partis divisionem, paucis lineis in longitudinem, ad sinendam intestini reductionem sufficere, partibus multo firmioribus, quam si in alia cruralis arcus parte incisio facta erat, relictis. Ad hoc ligamentum dividendum, digitus index, ad pubem Versus, donec Gimbe aliligamenti aciem acutam contingat, quoad poterit, intromittendus. Obtuse mucronatum bistorium per digitum nunc inducendum, ligamentumque Satis ample, ut intestini reductio efficiatur, versus pubem interne dividendum est. Si intromitti digitus non potest, director sulcatus eadem Via sursum injiciendus, per-

57쪽

introducendum est, ad quod efficiendum incisio minima sussciet. Divisione hoc lo loet hoc modo facili, vas aliquid sanguiferunt

vulnerandi plerumque minus est periculi. Directiones arteriae obturatoriae variantestam raro occurrunt, ut huic methodo, sicut normae generali, nequaquam objiciatur. Est tamen periculum intestini ante bistorium praetereundi, injuriamque, Cum Strictura dividatur, patiendi; et adversus hoc omni opera nitendum eSt. Ut huic periculo obviam eat, CooperuS stricturam in anteriore parte usque ad frontem marginis arcus cruralis dividere hortatur. - Hanc divisionem sursum et introrsum facit, et si intestini reductionem non sinat, tendinis tenuem oram posteriorem, eadem

via ut antea, dividit.

58쪽

10 DISPUTATIO MEDICA, &c. Strictura remota, intestinum quam leni8Sime reponendum est; aeger autem deinceps secundum illas regulas, quae apud Omnes de Chirurgia libros elementarios traditae Sunt, cura Solerti tractetur oportet. FINIS.

Excudebat C. SteWart.

SEARCH

MENU NAVIGATION