Muscologia recentiorum seu analysis, historia, et descriptio methodica omnium muscorum frondosorum hucusque cognitorum ad normam Hedwigii

발행: 1797년

분량: 868페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

CONTINENS MUSCORUM A N A L Y S I M

ΜVSCOLOGIAE HISTORIAM.

33쪽

i AUSCUS, haee tanta indiuiduorum copili pollens familia, quae tandiu observationum defectu bona definitione caruit, nobis Hed vigium in hac parte principem et Iucis auctorem sequentibus dicitur, Plauta fructu calystrato et operculato praedita. Per fructum calyptratum autem Cassulam tegmento cucullato seu mitriformi corollae speciem Alante et a thalamo, cui primum adhaerebat diMufo vel per medium disrupto ' instructam intolligimus, et per fructum operculatum, Caysu

Iam Opercul0 plerumque libero et maturitate decidente, rarius remanente' ) tectam. Hac definitione Muscorum familia expellimus I. Lycopodia quorum fructificationes in axillis squamarum vel ipsorum foliorum imbricatim spicatorum sessiles a muscorum capsulis toto coelo diuersae sunt; 2. Porella ut cuius capsula calyptra operculoque simul carens poris plurimis Iatera litεr dehiscit; 3. tandemque Marchantiam, Iungermanu iam, Targioviam et Authoceros, quae calyptrato quidem fructu non A a vero In solo Sphαgno calyptra thalamo non diuellitur, sed pars eius inferior a superiori, apsula turgescente, abrupta eius basi circumposita Temanet.' In solo Phaseorum genere operculum vel matura capsula non diocedit.

34쪽

vero opereulato sest dentibus aut valvulis pIuribus dehiscenta gaudent. Proinde ea stirpium familia de qua in isto opere tractaturi sumus illas tantum complectitur plantas quas sub Dillenianis sex generibus, Mnis, Sphaguo, Fontinali, Hypno, Brago, Polytrichoque militant. Hae stirpes hucusque Musci frondosi dictae, ut ab

iis, quae nunc Hellaticae audiunt, distinguerentur, nobis vero Murci simpliciter nominatae peculiarem plantarum ordinem sistunt, quae licet Cum caeteris cryptogam is nonnulla communia habμant, ab iis essentialibus caracteribus differunt, et a futuris Bolanicis in Linna μi vili ma classe nullatenus relinquentur, quipps quae Lycoyodiis ex: gr: quoad florescentiam minus forte sint affines quam Plantaginibus, Ceuttinculis nonnullis qua aliis plantiS, quarum Corollae acuminibus peta Iorum ares entibus connivent, et fructum turgescentem caIyptrae instar diutius obtegere solent. Quis locus autem in Linna et systemate iis assignandus sit infra videbimus.

35쪽

-- c

De partibus illis muscorum quibus planta fulcitur

et nutritu r.

RAn IX, pars illa essentialis stirpium qua non soIum aIuntur sed etiam sulciuntur terraeque affixae remanent, nulli muscorum speciei, ne minimis quidem, quam' vis ab antiquis Bolanicis et hodie adhuc a vulgo eis negata, deest. Phasea exilissima, Tei sat paludosa Η) 'b aliique tenuissimi musci manu Ieui peritaque tractati, et sordibus, quibus pIerumque immersi vivunt, caute purgati radiculas suas obseruatori spectandas eAhibent. Quin et illae species, quae muris saxisque adhaerentes talibus organis primo intuitu carere videntur iis etiam naturae manu instructae sunt. NuIIa etenim datur superfletes adeo laeuis quae non asperitatibus lacunisque scateat, in quibus humi volitantis particulae ventis aduectaa et humore pluuiali concretae Coa ceruantur, et muscorum seminibu S eo casu delatis solum radiculis firmandis aptum succosque genitabiIes praebent. Plerique musci ad radices agendas adeo procliues sunt, ut quacumque parte terrae admoueantur, siue trunco praesertim ad ramorum

Cum nomina noua muscorum ab Hed igio inuenta receperim, ne tamen tyrone SLinnaeana nomina ipsis melius cognita desiderarent, Hed Nigiano nomini litteram

initialem Linnaeani semper subieci. Sic B, Bryum designat, H Hypnum, SPH. Sphαgnum M, Mnium F Fontinalis.

36쪽

novellorum hasim siue ramis solii sua, hinc illi eo radices emittant quibus quasi

tentaculis fulerisque humo adnecti et alligari amant. Palustres ideo musci terra Iutosae plerumque adeo immersi, Ut eorum Caulis humo oh rutus lateat, denso tomento nunc ruta nun nigri cante Obvestiunt Ur, quod eX innumerarum radicularum conserie constat. Pars autem plantae radicibus emittendis fouendisque aptissima

praeter ea ulis basim, est foliorum sessilium basis vel axilla, idque non tantum in muscis , sed etiam in caeteris stirpibus. Sic Parnasya palustris e hasi folii uni ei sos

silis caulem amplectantis radiculas nonnullas pilos longos succulentos mentientes promit: at in foliis radicalibus, quae petiolata sunt, nihil eiusmodi inuenitur. Sessile folium autem ad talem radicularum emissionem eo potissimum desideratur, quod in eius axilla humus aduentitia facilius subsidere et remanere potest. Caeterum muscorum folia non tantum a Xilli S, sed etiam apicibus ut in 'puo lucente , imo et unaquaque nerui parte, ubi nempe folii Pagina membranacea aetate corrupta

periit , ut in Timinia Meglopolitano Hedi. radices fundunt. Ouoad originem, radices sunt vel primordiales, quae a seminis in plantu-

Iam explicatione praesentes fuerunt, Vel succedaneae, quas caulis parte sua inferiora diuersis temporibus emisit. Radi X autem primordialis, praesertim L unica et crassiuscula sit, non raro in ipsum caulem ita continuatur, ut vix dignoscere queas ubi

hie incipiat, illa desinat. EXemplum praebent Nechera dendroides H) Polytrichum

sndulattim B etc. Hinc etiam Oxtum Vt pars eadem his auctoribus radix, illis vero truncus vel surculus dicatur. Sic partem illam in Melera dendi olde et Hypnoulo necuro, quam plerique Bolanici radicem vocant, pro surculo veterano ad terram senio ramorumque pondere depresso habeo , tum quia radix primordialis aetate absumpta esse videtur, tum propter folia lauamae formia, quibus passim obducitur, quod radici vix conuenit. Hyptia pleraque radice primordiali carere videntur; sed illam in origine adfuisse palam est, cum Vero duratione perenni illa gaudeant, radix primordialis cum caulis parte inferiori tempore corrupta evane scit, et succedaneae illius vices serunt. Si ad directionem respicias radices muscorum sunt vel repentes, nempe propa terras superficiem sese horison taliter eX tendentes, ut in palustribus muscis plerisque, vel obliquae, vel tandem perpellaeiculares ut muscorum vulgus eas hahet, illi praesertim qui in solo argilloso vivunt. Inter repentes autem eae proliferae vel soloniferae dicuntur, e quarum processu nouus caulis vel stolo erumpit. Forma

37쪽

Forma fibrosae sunt omnium muscorum radices, rarissime sinplices et ni fallor in solo Phaseo ferrato tales deprehensae, sed vulgatius ramosae pluresque

fibrillas circum quaque emittentes. Color plerumque fuscus vel nigricans, rarius albus, in palustribus vero rufus, Praecipue earum, quae sub tomenti tenuissimi aut velleris forma e foliorum axillrs in caulis superiori parte oriuntur. Gymnoseunti truncati B) radices sordibus purgatae colorem rubellum amoenum ostendunt, quo chartae papyraceae leuiter tinguntur, Apud Bolanicos vetustiores musci pIeriqua a ariles audiers, quos meIior ino Q. vestigatio catile instructos omnino inuenit. In multis quidem speciebus adeo mi- CAUL Is nutulum est illud foliorum florumque commune receptaculum, foliisque adeo Obsitum, ut conspectum fere fugiat. Quin et species nonnullae dantur, ex. gr. Pharis

eum ferratum, Phaseum curuicollum, Pharcum muticum, Buxhalimia aphylla, BMxbaumia follina, quae illo prorsus carere videntur, nisi bullaira illum villosum vnde in Buxbaumia sphylla pedunculus exsurgit pro trunco habeas, quemadmodum in Rauunculo bulboso Psileo bulbU0, Liliaceis etc. pars illa, quae bulbus dbeitur, verum caulem sed peculiaris naturae sistit. Caulis muscorum Quersis nominibus a Bolanicis insignitus est, pro formari directionis ramificationisque diuersitate. Triplicis generis enim admittunt, nempotruncum frondem et jurcuirim, quae nomina, quamuis ab auctoribus plerisque acicaulem significandum promiscue adhibita, nobis sedulo distinguenda et in usum proprium retinenda videntur. At priusquam ultra progrediamur haud abs re erit obseruare aliquos auctoreS dari, qui muscorum caulem absque foliis consideratum rachidis vel nerui nomine satis improprie designant. I. Truncus igitur nobis erit caulis viplurimum erectus, primo simplicissimus, saepius tamen aetate hasi vel apice in nouans, fructumque in caulis primarii vel ramorum apice proferenso Eiusmodi est caulis Phascortim, Bryorum et . Erectus est autem truncus, siue proprio suo robore, ubi planta solitarie vivit, ut Polytricht m vndulatum B , siue mutua sociorum ope in eis quae gregatim vitam

degunt ut Dicranum purpureum Μ). Si quando vel obliquus vel etiam prostratus inuenitur, illud vel terrae obruentis mole vel ramorum numerosiorum ponderct

fieri posse intelligitur. Praeterea truncus est fragilis, ut in Dicrano glauro B) si minimo nisu disrumpatur; mollis si manu premente facile cedat; sextiosus si linea mundulosam describat ut in Bartramia halleriansi, Dierano crispo etc. Vbi aulem

truncus

38쪽

truncus omnino perpendicularis est absque sexura strictur dicitur, et rigidus si flexuras sit impatiens vique incuruatus illico in statum pristinum sese restituat ut in plerisque Polytrichis.

Truncus simplicissimus remanens per totam stirpis durationem inter muscos rarissime inuenitur, et tunc vitae limites ultra annum non extendit anntiusque dicitur. Tale in Tebera pyriformi Μ inuenitur. Plerumque autem ramum unum alterumue iterum ramosum parit, tuncque duratione bienni vel perenni fruitur. Nec tantum e lateribus sed eae apice etiam muScorum non paucorum truncus innovat. Sie in pluribus Polytrichis stirps mascula continuationem sui ex apice singulis annis profert, quae verum ramum sistit caulis primordialis directionem seruantem. Eiusmodi truncum proliferum dicimus. At si basi nudus ramorum fasciculo apice terminetur, ut in Milio ligulat0, deiidroidem vocamus, et fastigiatum ubi omnes rami aequalis fere sunt altitudinis ut in Polytricho Alpino. Uera dichotomia in muscorum trunco non obseruatur, quamuis in Milio palaestri dichotomus audiat. Sic etiam, licet quarumdam specierum ex: gr: mii fontani ramos verticillatos dicamuS, Vere verticillati non sunt. 2. Vbi ad latera caulis simplicis vel sub diuisi, apice, medio, vel basi pe-duneuliseri folia distiche ordinantur et quasi ex ipso caule continuata apparent, huiusmodi caulis frondis nomen obtinet et muscus frondiformis dieitur. Frons etenim proprio sensu solium est e stipite factum et ab eo non distinctum ut in Palinis et Filicibus. Non adeo multae gentis nostrae species tali caule gaudent, eaeque

e solo fere ni dentium genere. Frons autem est vel erecta ut in Figydente polypo dioide; vel incuruata ut in Fil dente Bryuide H , vel procumbens ut in Fi dente

denticulato H). Μusci frondiformes plerique a centro communi nasci et sese in circulum expandere amant. 3. Surculus in muscis est caulis saepissime procumbens, iam ante florescentiam , ut videtur, ramosus, fructusque e Caulis ramorumve lateribus, numquam ex apice proferens, qua nota potissimum a trunco distinguitur; hinc Hypni spiniformiS caulis, quamuis unico in hoc genere exemplo simplicissimus, surculi nomen Propter pedunculos non terminales sed axillares sortitur. Eius modi caulis omnibus Hypnis, Leskiis, Necheris etc. competit.

39쪽

Si ad direct onem respicias, surculus est erectus est, ex: gr: in Hypno nitente, quod ut supra notatum rarius est; ascendens ubi basi horison talis arcuatim erigitur et perpendicularis euadit; declinatus seu arcuatim descendens; iucurrius id est apici-hus introrsum spectantibus , recuruHS si apices extrorsus curventur ; depresus, ut in Hypno illecebro vhi ab origine erectus quotannis nouis propaginibus ramisque ad terram deprimitur; procumbens, prostratus, huiuis ur, nempe debilis, terrae innitens et horison taliter protensus, ut in myuo praelongo; ferpens seu flexuola prostratus; reptans ut in Hypn0 ferpente ubi terrae incum hens radiculas undique agit; radicans, ubi arborum caudicibus ad repens radiculis lateraliter emissis iis adnectitur; pendulus ubi radicibus primordialibus arborum cortici adhaerens laxe et comae instar dependet ut Nechera curtipendula Η); natans si stagnorum volriuulorum placidae superficiei incumbit; fultans tandem si aquis fluentibus imiriersus earum ludibris cedat, et motu undaloso fluitet. Exemplo sunt Fontinales,

Quod ad caulis diuisionem pertinet, surculi sunt vel Oage ramosi ubi rami ecaule in ordinate procedunt normamque nullam in directione et dispositione seruant vel pinnati ubi rami ex oppositis caulis lateribus erumpunt indeque stirps habitum planum adipiscitur. Illi sunt iterum simpliciter ranis quod rarissimum est ut in Hypno Diti. t. D. I. . , ramo simi cum rami multi absque ordine cumulati iterum diuiduntur; fasciculatim ramos ut in Nechera dendroide Η) cum

rami sub caulis apicem ex eodem fere puncto aut saltem sibi proxime oriuntur; erecto- ramosi vel confertim ramosi ubi eκ omnibus caulis repentis partibus vaga orientes directione paralIela 4n altum feruntur , ut in Hypno ferices, velutino etc. Ultima diuisionis rami, ramuli dicuntur iique sunt iterum I. forma, teretes, com

pre sp seu lateribus oppositis planiusculi, fliformes, gracilescentes seu gracil=ores

apicem versus euadentes ἔ clauati nempe in clauae formam apicem versus incrassati; uncinati seu apice incurus uncum referentes ut in Hypns a duuco ; cuspidati, a dii

obtusi etc. a. directione, erecti, obliqui, defexi seu arcuatim deorsum inclinati ut in Sphagno palustri utroque, etc. SurcuIi pinnati iterum sunt vel simpliciter pinnati εκ: gr: in Hypno Alcino; vel bipinnati seu duplicato pinnati ut in Hypno prolifero, vel dero inpositi id est

multoties pinnati ut in Hypno parietino. Primae diuisionis rami pinnae, ultimae vero Pinnulae dicuntur. In muscis frondisormibus folia perinde pinnae Vocantur quippe quae pinnati in disposita sint. Pinnae autem et pinnulae quoad dispositionem m. I. B sunt

40쪽

ΙΟ sunt veI oppositae quod rarissimum, vel alternae, vel inordinatae; quoad directio. Nem vero patentes id est angulum acutum cum caule metientes, vel diMergentes seu a trunco ad anguIum rectum erumpentes; quoad formam tandem quae de ramulis supra diximus hic etiam locum Ohtinevit. Caulis muscorum autem, cuiuscumque sit speciei, semper teres inuenitur, Ita ut hori sontalis eius sectio a circulari forma parum aberret. Si vero conuersissus

videtur ut in Hypno Schreberi, imo quadranguIaris ut in Hypno 72 Dill. et Dryotetragono Dichfoni hoc tantum e soliorum dispositione oritur. Praeterea cauIis est vel folio sus ut vulgo, vel nudur ubi foliorum aetate ah

umptorum nullum remanet vestigium , quod rarissime occurrit. Saepius etenim, praesertim in muscis aquaticis et insigniori exemplo in Hedwigisi aquatica foliorum aqua corruptorum neruus remanet, et spinulas seu squamulaS mentitur quae caulis superficiem scabram reddunt. Caeterum muscorum caulis omni villositate et hirsutie caret, et si nonnullorum ex: gr: Dieram pellacidi Μὶ truncus hirsutus ab auctoribus dicatur, illud de eo tomento seu radicularum succedanearum congeris' de qua supra memorauimus, intelIigendum est. Color muscorum cauIis plerumque viridis est, in multis speciebus tamen in albidum, luteolum, aurantiacum, spadiceum, terreum, ferrugineum, fuSCum, nigri Cantem etc. vertitur. Nec desunt quorum truncus carneo vel rubro colore elegantissime rutilat, rubedina etiam per folia translucente, praesertim si madefacti solis vel Iampadis lumini obvertantur. Inter Hypna, triquetrum et proliferum eo colore maxime micant, ut inter omnes sere muscus Mirium bimum Schreberi, nobis rutilans dictum, tali caulis splendore praecipue in ramis eminet.

3. Folia, quae plantae motus organa vuIgo dicuntur, ' illis partibus in FQLIA. muScis nullo rnocto fungi possunt, quippe quae insertione conteXtura, rigidate

omni Hic Oh seruari liceat, sapienti naturae instituto et quo succoria in motus iustiori Tatione pronaoueantur, inultas arbores quarum ramicrassiores, rigidi, aegrius agitantur, foliis latis longe petiolatis, sicque minimo statu mobilibus gaudere: Contra, eas quarum folia vel angustissitina vel in caule sessilia auras minus experiuntur ramos flexiles et facile motandos ventis obiicere. Inter Plura alia suereus et abies sunt exem Plo.

SEARCH

MENU NAVIGATION