Muscologia recentiorum seu analysis, historia, et descriptio methodica omnium muscorum frondosorum hucusque cognitorum ad normam Hedwigii

발행: 1797년

분량: 868페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Μasculi foris perianthium, nempe DIiorum masculis genitalibus circumpositorum illaque fouentium congeries, est vel Amylex, ut in omnibus fere muscis, vel duplex, ut exemplo rarissimo in Dicrans crispos alterum nempe exterius foliis duobus e basi concaua Iongissime subulato- acuminatis constans, interius vero e foliis tribus multo minoribus, ouatis, tenerrimis conflatum. De calycis soliorum numero nihil certi statui potest; ille etenim in aliis speciebus imo in aliis eiusdem speciei indiuuluis alius inuenitur. Quaedam genera tamen eo constantiori gaudent. Sic Sylarchna numerum quaternum saepissime, quinum veI senum rarius, in foliis Perigonialibus admittunt. Quoad volumen, summum inter gemmiformes et aIlus fgurae flores discrimen inuenitur. In his etenim nempe capituli formibus et discol deis, si paucas tamen species ex: gr: Gymn omum ouatum, Fontinalem squamosam etc. excipias, perianthii folia externa radicalibus et caulinis plerumque Ionge sunt maiora, interiora versas vero decrescunt, et aliquando, praesertim si ipsis genitalibus, quod non raro fit, intermixta sint, adeo fiunt minutuIa, ut non nisi hona Iente instructus oculus ea assequi vaIeat. In quibusdam tamen ex: gr: in Phaseo subulato ordo est in uersus, nempe perianthii folia interna exterioribus sunt maiora. At in flore gemmiformi folia perigonia Ita omnia caulinis minora semper inueniuntur, in quorum axilla flos totus Iatet. Exemplum insignE praebent Leersa vulgaris B. erastinctorium et Sisaretiae omnes quarum perianthium adeo paruum est, ut oculis inermibus nullo modo percipi queat. Forma tandem et coIore foIia perigoniaIta non tantum cauIinis sed etiam sibimet ipss saepissima sunt absimilia. Non raro tamen a caulinis parum discrepaent.

ExempIo fuerint Mnitim Sphaericarpon , Splachiatim froelichianum etc. Spla sina

autem caetera, Polytricha, Dicrana, differentias maxim notandas nobis offerunt. In Polytricho nano folia perigoni alia tenerrima, membranacea, silegantissime reti cuIata, et inter se diuersifori Dia inveniuntur; praeterea neruus illa percurren S ita clauam amoenissime rubram terminatur. In Polytricho aloide eadem folia coIoreeIeganior e Iuteo rutilante fulgent. In Gymnostomo oriato apice e marginato piIum longissimum superne denticulatum, argentei coIoris emittunt. In Barbula DugHicin

forma vel cordata vel cordatae proxima, qua cauIina folia nullatenus gaudent. In

Polytricho Hercynieo folia caulina sunt lineari - subulata ; perigonialia vero his mult

52쪽

lies latiora, ventricolae- acuminata, et sere cordata inueniuntur. Dierant heteρο- malli B) perianthium foliis macula amoene rutilante basi notatis insigne est. Fit fidens semicompletus folia caulina neruo instructa, perigonialia vero ex fasciculata nobis ostendit. Quin et saepius, ut supra dictum, folia perigoni alia inter D summopere discrepant. Sic in Tebera nutante eXterna ouato. Ianceolata, apice sub hona lente tenuissime denticulata, media longe triquetra, intima tandem angustinsima, sublinearia, integerrima obseruantur. In PhaSco subulato sexterna eordata obtusa inueniuntur; interna vero Uuato lanceolata caeterisque duplo longiora. Bapbulae fallacis B. imberbe) pexigoni alia eXteriora neruo percursa sunt, interiora eo carent. Exemplo tandem multo notabiliori, Mnium crudum folia perigoni alia quatuor ordinum et totidem fere formarum habet. omnia nempe apice sunt denisticulata, sed quo centro propriora sunt eo magis a cordata figura ad linearem accedunt. Imo quaedam inter ea dantur quae apicem versus utrimque triquetroiserosa apparent. Nostrum autem non est Omnia formarum discrimina quae in foliis parigonialibus sese nobis ostendunt, percurrere et describere. Notatu dignissima eraposuimus, haecque sufficient ut . inde pateat quantum folia perigoni alia a caeteris discrepent quantique momenti, si accuratius Obseruarentur, eorumque indagatio minus esset ardua, ad species definiendas esse possent. Hic etiam obseruandum ista folia, s luam genitalibus munere suo defunctis et Corruptis, permanere et saepe non

prius quam cum ipsa stirpe interire. Nunc de genitalibus ipsis. SiAM1sΑ. In Polytrichorum Muiorumque rosulis tamdiu corpuscula cylindrica obseruata

fuerant, sed de eorum natura et vis pro diuersis obseruato rutti opinionibus et syst male diuerse sentiebatur. Alii etenim ea pro foernini S, alii pro vivis partubus habe-hant. Primus Hedwigius illa muscorum mascula organa esse suspicatus, sententiam suam obseruationibus pluribus extra dubiurn posuit. Haec sunt igitur mascula genitalia, non tam bene quidem in plerisque muscis quam in Polytrichis Mniisque eonspicua , in omnibus vero, si sedulo atque suo tempore inuestigentur, reperiunda, In muscorum ut in proceriorum stirpium staminibus, duae partes obseruantur nempe flamentum quod genitale sustinet et anthera seu Ioculus pollinem foecundantem capiens. Filamentum in familia nostra numquam non praesens, sed plerumque breuissimum. Sphagnum palustre, Bryum androgynum M) et praecipue Orthotrichum striatum B , inter omnes muscos longissime pedunculatas antheras habent. Quod ad loculum ipsum attinet, est illius sorma vel cylindrica lateribus a Paulum

53쪽

pauIum a reuatis ut in Fontinali antipyretica, Vel cordata ut in Bryo androgyno, vel ouata, ut in Sphagui paloriS utraque specie. Alia antherae forma hucusque in

muscis non deprehensa. Color est autem dilute viridis vel albicans. Loculi partem interiorem innumera granula adglomerata Occupanti pars superior vero semper polluet cla apparet, unda colligere fas est illam aut vacuam, aut tantum humore rorido dilutissimo plenam esse. Pars eadem, tempore raeeundationis instante, vesiculaainstar turgescit et aperitur, non raro eX: gr: in Nechera vitietilo H) verties sub operculi forma eleuato, sicque pollen plerumque Jaetei coloris effunditur, quo negotio peracto anthera colorem mutat, flaccida fit, tandemque evanescit. Pollenautem aquae guttulae immissum iucundum Obseruatori spectaculum praebet; nempe granula tenerrima e quibuS constat vivido motu dissiliunt, et undequaque exploduntur, quod phaenomenon in aIiarum stirpium polline iamdiu ab obseruatoribus non paucis deprehensum est. Sed ista nudis oculis nullo modo percipi possunt. Antherarum numerus In generibus speciebusque variis summopere varius est, nec satis adhuc constat, an in eadem specie semper idem inueniatur. Denarius autem frequentissimus esse videtur, talisque in Tim mi a Megapolitana ; Barbulaeon uoluta Μ. taceum), P0hlia elongata, Margia inclinata, Tortula hercynica, Fi fidente frumifero etc. reperitur. Messipa acuta in flore mascula genitalia seκ ostendit, Tricho stomum erico ides decem ad quatuordecim, Fi yidens polycarpos circiter sedecim, Gymnostomum Helinii viginti, Splachnum vasculosum triginta et

plura; in Polytrichis plerisque tandem et Bryo andr0gyno ira ulto copiosiora occurrunti Hinc liquet de antherarum numero in muscis nihil constare. Antheris plerumque intermixta reperIuntur silamenta articulata paraphyses Niel ΑΗedwigio dicta, quae copia pro specierum ratione quem maxima discrepant, et RIUM. statura genitalibus vulgo longiora, aliquando tamen ex: gr: in inio crudo iis inulto breuiora inueniuntur. Haec filamenta a primis eorum inuestigatoribus pro masculis organis habita sunt. Cum vero omnia dis pimentis transuersalibus, quae hasim versus spatio minori inter se distant, intercipiantur, et liquore quodam limpidissimo plena videantur, et simul atque antherae officio masculo desunctae fuerint emarcescant et corrumpantur, nihil obstat quo minus illa corpuscula pro nectariis speciei peculiaris habeantur, siue utriculis a prouidente natura ad eum finem dispositis, ut liquore quo turgent genitalia quibus denso agmine circumstant perpetuo

madefacta a noxia siccitate defendantur, illoque humiditatis gradu semper fruantur sine

54쪽

sine quo pollinis explosio nullatenus su Ccedere potest. Eandem ob causam soam instagenitalia talibus fila mentis succosis stipata inueniuntur, sine quorum auxilio de siccata atque corrugata nec pollinem Decundantem admittere nec admissorum gra. nulorum rupturam promouere valerent, Fatendum tamen, species nonnullas dari in quibus flores modo alterutrius m Od. VtriuSque setatis iis carere videntur, siue in eis reuera deficiant, siue in opportuno tempore obseruata iamque corrupta cerni non potuerint . siue propter summam eXilitatem oculorum vel non inermium aeuismen effugerint. Vt ut sit, Nec erae nou paucae, eX: gr: si ormis, hetero valla

e escens B. hypnoidest, in utroque DXu paraphylibus carent. In Didymodo pigndulo, Tei pa controuersa, Mnio turbinato, nos masculus iis praeditus est, foemineus vero destituitur. Contra in Orthotricto crispo et Orthotmeho si lato B flos foemineus solus iis gaudet. Quod ad paraphysium formam attinet omnes sunt tenerrimae, basi silisormes,

septis transuersis interceptae et quasi articulatae, apicem versus vero nunc basis diametrum seruantes sicque lineareS ut in foeminiS pleris uue; nunc sensim in clavam in crassatae, ut in floribus masculis Mnii fontani, Barbulae ruralis B) et in Polytricho communi, ubi clauam acuminatam reticuIatam referunt; nunc tandem sphaerulis duabus tribusue sibimet superimpositis terminatae, cuiusmodi in Gymnostomo truncatulo Bὶ et disci formibus plerisque Obseruatae fuerunt. In MeLreutera hygrometrica M) autem polymorpha inuenitur. Caeterum non alia

hucusque paraphJsium forma deprehensa est quam linearis, clauaeformis et cal irata. Situs earum a Iinea perpendiculari non abscedit; in solo Sphagno palustri

genitalibus instar fili contorti circumductae apparent. Nec tantum in vicinio utriusque sexus organorum habitant sed interdum, exemplum praehet Agesia longi seta M. triquetrum), in soliorum axillis hospitantur, in eundem nempe finem, ut eorum ope folia et caulis nimia siccitate non laedantur. Obseruandum tamen paraphyses istas ab eis quae genitalibus circumstant, sorma aliquantum discrepare, quippe quacttribus quatuorue articulis constant quorum supremum aliis multoties longius est. Pavea nunc de foeminei foris paraphysibus dicenda veniunt, quae hic quamvis alieno loco et contra mihi propositum ordinem, breuitatis et commoditatis causae

55쪽

ex ponam. In Orthotrichis omnibus impraegnationis tempore paraphyses nullae a Glant, qua absoluta vero ex ipsa calyptra enasci incipiunt et breui adeo succrescunt ut ca- Iyptra incla pilosa euadat. Primus Elirhartus suspicatus est, eos pilos qui Polytrich rum Orthotriehorumque calyptras muniunt, eiuSilem esse naturae ac silamenta succosa; et reipsa rufum illud tegumentum quod comae instar Polytrichorum plurium capsulaa apice dependet, nihil aliud est quam paraphFsium congeries, quae apice viscoso calyptrae agglutinantur et cum ea, basi auulsa in altum seruntur. In Hedwigid ciliata genitalia foeminea filamentis longissimis argenteis stipata sunt, perichaeli alium foliorum ciliis omnino similibus; unde concludi potest illai cilia vi et pilos qui in muscis non paucis e foliorum apice emittuntur, utriculorum vices gerere aquam in folii usum excipientium; idque eo verosi milius mihi videtur, quod plerique musci

qui locorum aridiorum, saxorum nempe, rupium, murorum, strenosorUm tandem

incolae, ut Hedwigia ciliata, Tortula muralis B , FGydeus puluinatus, B)Dicranum otiatum. Trichostsma pleraquq etc. humore genitabili facilius orbantur, caloreque i gruente inde magis afficiuntur, pilis Iongissimis gaudent qui in aquaticis palustribusque muscis prorsus deficiunt. De foemineo muscorum flore nunc loquuturi, ante omnia obseruabimus sem. a. per esse sessilem; sed modo terminalem, nempe in trunci ramorumue apice, ut in FLOS FOEMuio, Bry0, Polytricho, Fontinali minore etc. modo lateralem seu ε caulis ra- MINLUs. morumve latere erumpentem, ut in Necheri, Hypno, Leskisi, Fontinali aut gre-ti R etc. modo basilarem, id est e caule proxime, ad basim orientem, ut in Fusi,

dente taxifolio, H Hypno spiniformi, aliisque nonnullis.

Partes quae in fore foemineo nobis oh seruandae veniunt sunt, caIyx, corolla, genitalia, et nectaria seu paraphyses de quibus supra dictum. Florum foemineorum caly v in muscis . plerum qua multo speciosior est C Letae quam ma Sculoriam, Cumque in generibus nori nullis cum fructu augeatur et illo maturo maxime vigeat, facile a pristinis muscologis obseruari potuit, qui eX eius praesentia vel absentiu genuinos generum caracteres eruere conati sunt, sed immerito, quandoquidem omnibus muscorum specie hus illum competere certissimum est. Utvt su, foeminei foris calycem in Hypnornm familia, perichaelii nomine insigniverunt, quod nempe pedunculi vel setae Graecis χαιτη hasim cingat. Nohis autem cuiuscumque musci calix foemineus perichaetium erit, et folia quibus constat

perichaerialia nomine proprio nuncupabuntur. Equidem ab Hed igio Ferigonia- Tom. I. ' D Ita

56쪽

Ita quoque dicuntur; sed forte linguae botanicae claritati et persectIoni melius consuleretur, si hoc ultimo nomine sola masculi floris calycina soli a designarentur, seque muscorum calyx foemineus perichaetium, masculus vero perus nitim audiret. Floris hermaphroditi autem calyx perianthium, foliaque calycina perianthialia haud improprie dici possent. Perichaelium Hed igio etiam peripodium dicitur. Dispostione, forma, numero qua pro variis speciebus, admodum varia sunt haec folia. Modo etenim marginibus reductis pedunculi basim arcte amplectentia cylindrum quemdam formant, ut in Barbula conuuluta, Dicrano spurio, Hypno et spidato, Polytrichis nonnullis etc. Moclo imbricatim clisposita ascendendo maiora evadunt et geminae speciem praebent, ut in Mutinalibus, Hypnisque plurimis

Cernere est. Non raro e centro communi divergentia in caulis ramorumue apica rosulas seu stellulae formam aemu Iantur; exemplo fuerint Muria fere omnia, Gymnosio inum ti Mucatulum Η θ etc. Quin et Meire uterae hygrometricae M) perichaetium bulbillum squamosum sistit. Folia perichaeti alia caulinis plerumque sunt maiora, imo species dantur ex: gr: Nechera filicina, Dici anum ambigurim, I hera xyris rura sibi ), Pterigynandrum iu lacerem H), in quibus caulina longitudine multoties superant. Contra exemplo multo rariore Gymno tomi oriati soli a perichaeti alia caulinis satis similia multoties minore et tenuiora sunt. Nec eiusdem perichaetii folia eadem magnitudine gaudent. Externa enim infima, et interna genitalibuς proxima, saepeque iis intermixta, caeteris semper minore sunt, nec raro te' te tantum percipienda.

Quod ad formam spectat, in multis speciebus, ut in Barpula ungri culatΛ B

et in toto fere Sylachnorum, Phascora&Rque genere a caulinis non nisi maiori volumine discrepant. Fissidentium folia perichaeti alia eadem duplicatura quam caulina gaudent, in cuius gremio genita Ita ad huc tenera fouentur. Plerumque tamen a caeteris forma. habitu, ali lique minoris momenti discriminibus distinguuntur. In toto fere mynorum, Necherarum, Leshiarum genere Hypus compre so tamen aliisque nonnulIis exceptis) caulinis angustiora, Iongiora, auctioraque inuentu tur, et in Iongam plerumque cuspidem producuntur; quae culi is in Fontinali capillacea adeo est acuta regi laque, ut Dillenius illam styli nomine designauerit. Contra in caeteris Fontinalibus ex: gr: in fluam Osd, calyX e foliis Ouatiς, concauis, caulinis multo obtusioribus Iatioribusque constat. In Barbula rigida erecta sunt, cum alia reflectantur. in Titumia Megapolita usi ad basim usque serrata apparent, quod in

57쪽

In eaulinis non deprehenditur; contra in Hypno arbuscula Η alopaeuroides mar. gine integerrima reperiuntur, cum caulina sub apicem argute ferrata sint. Nech ra Oicina ea longissime subulata habet. in Hermigia ciliata processibus cistari-hus longis, argenteis, fluctantibus sub apicem cinguntur. In Grimmia apocarpa B, barbula agraria, Hypno ripario, Nec era deradroide H) exfasciculata sunt, contra caulinorum tenorem. Quin et sibimet ipsis saepe sunt dissimilia. In Nee e-rsi, disiclis et undulata exteriora insima ab interioribus supremis adeo diuersa sunt,

ut inde quasi duplex perichaetium oriatur. Haec etenim longissima, linearia, cruIiorum instar capsulam cingunt et superant; illa vero multo breuiora, ovato. Ianceolata, imbricata a caulinorum figura non multum recedunt. In Dicrano sagellari exteriora duo breuiora ductuum fasciculo destituuntur ; duo media longiora eo gaudent, intimum iterum breuius neruo tenuissimo instructum est. Necherae hypnoidis tandem perichaetialia externa neruo furcato donata sunt, at intima sunt

eneruia.

De numero perichaatialium soliorum, nihil certi statui potest; summopere ebenim diuersus est pro diuersis speciebus ac generibus. Quae in rosulam disponuntur, numerum senarium raro excedunt. At eorum quae imhricatim disposita sunt, aut gemmam aemulantur copia plerumque multo maior. In Hypms, Nec erisque nonnullis, usque ad triginta numeraui. Obseruandum tandem, folia perichaeti alia, praesertim in Hypnurum genere, aliquid habere scarrosi quod caulinis prorsus deest.

Floris foeminei eo rolla iam diu Bolanicis sub nomina ea lyptrae innotuit. Il- COROLLAIud est nempe capsula E tegumentum, mitrae vel cuculli formam referens, quod eius apici insidet, eum adhu teneram ab ingruente calore noxioue humore tutatur, et plerumque ab ea non ante secedit, quam fructus maturitatem adeptus fuerit. Illam in fore foemineo iam sub impraegnationis tempus uraesentem esse, obseruatio nibus constat; sed eius connexio cum genitali foemineo, nimirum apice cum stylopistilli, et basi cum eius vaginula tunc temporis adeo arecta est, ut ab eo vel vitro rum maXime augentium ope, vix distingui possit. Eam igitur describemus, non ut in hoc primitivo statu in uestigatori hus vitro armatis sese aegre ostendit, sed qualem capsula inaturescente in altum eleuatam, oculi vel hebetissimi deprehendere possunt. Omnes muscos calyptra praeditos esse, nullum hodie dubium est. Antea ambigebatur. Pater etenim scientiae, Dillenius toti suo Sphagnorum generi, good etiam D a Phasea

58쪽

Phasea nostra comple etitur, tegumentum illud denegauit, et in eandem sententῖame aeteri Bolanici, re non satis Perpensa pedibus ierunt . Hedwigius vero calyp-tram huic generi etiam competere et eo tantum fuisse praeter uisam quod intem p stiue obseruatum esset, demonstrauit. Calyptrae forma cylindrico- conica in tota fere muscorum gente solemnis est. Nempe pars inferior cylindrum paulo angustatum et latere saepe fissum, superior vero conum longum erectum vel obliquum, acutissimum et saepe tuba persistente coronatum, repraesentat. Huius formae calyptra cuculli formis dicitur, talis quae in omnibus Phascis, Hypuis, Barbulis, MuitS etc. inuenitur. Species autem aliae dantur, in quibus calyptrae forma a vulgari recedit, et mitram seu conum obtusum sistit, unde mitri urmis Bolanicis audit. Ouin et hic etiam varia discrimina occurrunt.

In Leerffi vulgari B. exstinctorium ), Leerfla fimbriata et Sylachno ampullaceo calyptra campanulae elongatae simili S est. In omnibus Ortho trichi speciebus sormae pyramidali accedit. In Leshia attenuata in spiram leuiter contorquetur et in pibeas contrahitur. Hedwigia aquatica eam conico - acuminatam nobis ostendit. In Xoelretiterἁ hygrometrica Μ tandem, pars inferior obtuse tetragona deprehenditur. Quod ad aperturam seu basis marginem attinet, ille vel omnino integer, ut in

Leest si uulgari et Gymno stomo pennato inuenitur; vel fimbriatus ut in Leerfla fimbriata et Orthotricho ano malo B. striatum v. b. et j ; vel in plures lacinias satis regulares fissus ut in Hemigia ciliata, Fis idente puluinato B , Dicrauo aciem Iapi B et Tricho stomis plerisque; vel latere et basi in lacinias plures irregulariter

scissus ut in Gymno stomo truncato B); vel tandem uno latere usqua ad coni terminalis originem semel tantum fissus, ut in plerisque. Huius autem fissurae margines fructus intumescentis nisu, plus minusue pro variis speciebus diuelluntur et saepe adeo inuicem secedunt, ex: gr: in Pharcis, ut primitiuae cylindricae formae vestigium nullum remaneat. At quaecumque fit calyptrae forma, si latere finditur tunc obliqua euadit et lateraliter discedit, ut in omnibuS IMAnis, nisi forte Hypnunt myurum excipias. Si vero capsulae increscentis aequali pressione a germinis basi latere integro avellitur, tunc ad discessum vSque erecta manet.

Sic Lou retro R. Coch. syhagno sinμlicini se Calyptram denegat. Illam vero praesentem esse analogia suadet, at adeo fugax et exilis est in toto hoc genere, ut non mirum est illam huius obseruatoris acumen effugisse.

59쪽

Calyptrae pars superior rarissime verticaliter erecta absque ulla declinationa inuenitur. Exsmplum tamen praebent Leersae nonnullae. Ut plurimum superiora versus sensi in incuruatur apice vulgo deorsum, rarissime sursum spectante, hocque tantum locum obtinet ubi operculi Cuspis, cuius directionem capsula semper sequitur sursum recureatur, ut in Griminia recuruald, ΚοeIreuterἁ hygrometrica, M , Muio crudo etc. interdum obseruatur. Praeterea in multis speciebus ex: gr: in

Gymnostomo truncato, B Barbula rigida et euidentius adhuc in Κοelreutersi hyagrometricβ, calyptrae apex fetula breui nigricante coronatus, oculis vel inermibus eonseipieitur. Haec setula nihil aliud est, quam tuba pistilIi quae cum calyptra eam lassulciente arecte connexa cum ea simul in altum fertur, illaque dilapsa, in nonnullis speciebus eta: gr: in Phasc0 crispo adhuc obseruari potest. Calyptrae superficies laeuis et glaberrima in plerisque muscis reperitur, tuncque nuda nobis dicitur. In longe paucioribus striatam, pilosam, vel indumento villoso tectam, eam inuenimus. Sic in Tetraphide pellucida Μ et Ortho tricho striato B , inde nomen mutuato striis longitudinalibus exarata videtur. In eodem Orthotricho et congeneribus pilis rectis, rigidis, apice liberis obtegitur. In Polyatricho Dudulato B) huiuscemodi processus, quamuis rariores et tantum sub apice calvptrae obseruantur; cum vero illi processus pili formes verae paraphyses sint, eealyptra post germinis impraegnationem in eius tutelam natae, talis calyptra paraphysiphora dicitur. Tandem plerorumque caeterorum Polytrichortim calyptra exilis, et capsulae protegendae alioquin parum spia, tegumento villoso denso e floris foeminei paraphysibus apici suo agglutinatis et comae instar dependentibus compo-fito gaudet. Hinc illae calyptrae quas pristini Bolanici praeterviderunt, villosam

illam tunicam, qua Oh ducuntur pro iis habentes, nobis Destitae nominantur. Hio autem obseruare liceat, illud calyptrae tegumentum eo magis Polytrichis necessarium esse, quod in locis asperis, ventis imbribusque frequentius pulsatis vulgo habitant, fructumque primo vere, nempe tempestate omnium inconstantissima educant. Color calyptrae initio viridis est; ubi autem a vaginula soluta capsulam libere eircum vestit, color ille in luteolum, fuscum aut rubellum vertitur. Haec discrimi-xia vero non tanti sunt momenti, quam ut iis describendis diutius immorari de-

Magnitudo calyptrae pro diuersis speciebus ad modum diuersa. Capsulae quae pedunculo breuissimo instructae, intra perichaetium tamquam in Propugnaculo con-

60쪽

ditae latent, calypira plerumque utuntur minima. Hinc in Phascis plurimis, Ponti- sialibus omnibus, Heawigia ciliata, si immin nys carya B , NecherisqMe non paucis exilissima inuenitur. Eiuscemocli etiam in Polytrichis quamuis longissime pε-dunculatis obseruatur , quia villorum ex ea dependentium denso velamine capsula satis defenditur. At in muscis omnibus e κ: gr: Hyynir, Tortulis, Mniis, Les iis, quorum capsula grandiori pedunculo insidens longe supra perichaetium attollitur et indumento villoso non gaudet, caJyptrae magnitudo insignis est. Adeo natura alumnorum suorum saluti et incremento materna solicitudine consuluit Pauca de ipsa calyptraE structura nobis dicenda supersunt. Illa e membranis

duabus tenuissimis constat, quarum exterior ab HedWigio pro tubae cuticulae exterioris prolongatione habetur, interior autem e X Operculi apice quo cum arcte coinhaeret, continuari videtur. Inter duas illaS membranas vascula innumera e germinis hasi orta superiora versus, itinere modo recto, modo flexuoso, modo spirali ut in Leshia altentiata, excurrunt et lateralibus anastomosibus rete elegantissimum formant, cuius areolae apicem versus decrescentes Oblongae plerumque, rarius rotundae obseruantur. PisTrL- Μuscorum foeminea genitalia iisdem partibus constant quam proceriorum

LV stirpium pistilla, nempe oriario, sigis et jsigmate. His adde Daginulam cui ouarii

hasis inseritur et quae muscis peculiaris esse videtur. Ouarium seu fructus rudimentum, haec omnium maximi momenti pars, quippa quae futurae prolis spem contineat et in cuius gratiam aliae partes exstructae sint, eiusdem figurae in omnibus muscis inuenitur nempe corpus oblongum, basi angustatum, Calyptraeque tamquam fasciis inuolutum refert. Huic superimponitur Stylus, forma cylindricae columnae gaudens, ductulis plerumque binis in Ouarium usque descendentibus percursae, primum obtuso acumine clausae, instantibus vero nuptiis, apice dehiscentis qui in tubae modum ampliatus Stigma repraesentat. Cum autem in aliis stirpibus Stigma processibus succulentis villorum aut verrucarum forma plerumque instructum sit, ad masculum sparma ei immissum retinendum Et madefaciendum, ne siccitate corrugatum vi sua defraudetur, in muscis vero talibus careat, horum vices si lamenta succulenta genitalibus circumposita supraque memorata gerere videntur. Hae sunt muscorum pistilli partes. Stirpis autem trunco pistillum nequaquam immediate adhaeret, sed hasis illius angustata

quae post foecundationem in pedunculum extenditur, instar pali corpusculo saepius

SEARCH

MENU NAVIGATION