장음표시 사용
21쪽
a De Regionibuae suburbicari s
censeas, quod de marmoribus, quae maculis commen dantur. Non tuum tamen opus variato marmori, sed leproso magis corpori conferendum est. Ac mire quadrant in illud haec D. Augustini verba ex lib. h. quaest. Evang. Leprosi non absurde intelligi possunt, qui scientiam ve- .rae Pi non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. non
enim abscondunt imperitiam suam, se pro summa peritia proferunt in lucem, et iactantia permonis ostentant. Nulla porro salsa dos na est . quae non aliqua vera intermifieat vera ergo alsis inordinate permixta in una di putatione, mel narratione hominis, tanquam in unius corporis colore apparentia significant lepram,tanquam veris falsisque colorum fucis humana corpora
variantem, atque maculantem. Arcendus igitur tuus libellus tanquam lepra infectus e limine Domus Dei. quanquam non infructuosum fore existimo,si nos valetudini consulentes, quid in eo sani sit, quid labe inquinatum, conemur facere palam. Ac pene quidem fuit, ut intactam praetermitterem priorem dissertationem. ille enim scopus fuit nostri laboris, ne tu verborum lenocinio, & fucatis argumentis fraudi csses cuipiam init s. quae ad rectam spectant credendi rationem ab Ecclesia Catholica praescriptam. Atqui Catholicorum hominum parui refert, vera ne an falsa proferas de Regionibus Suburbicariis, de iurisdictione, & potestate Praefecti Urbi aliorumve ciuilium Magistratuum. Attamen& gratiam me initurum existimaui ab iis, qui litteras amant, praecipueque Iurisprudentiam, si tua errata hac etiam in parte detegerem , quum viderem praeterea di
22쪽
recta haec omnia ad ea, qua: in posteriore dissertatione sunt discutienda.Commendata Praefecti Urbi dignitate , quousque potestas eius sic protenderit inquiris asserisque,antiqui, tus, hoc est sub Augusto,& Nerone,appellationes ad
eum ex uniuerso Orbe Romano delatas: mox lub Con stantino iuniore,anno Cinis i 3s .coangus a tam huius modi auctoritatem ad regiones centesimo ab urbc lapide comprehensas. Locupletes ad id peruincendum testes adducis Dionem &Suetonium,sed & poetam Papinium, quamuis ignorare non debeas, multa metiri solitos poetas. Verum si quid video I eorum testimonia, si non aduersus te, pro te certe non stant. Dionis verba lib. s1. ex oratione Maecenatis ad Augustum prius proferamus:
m- σακαγ o IZoi, visn, Praefestas etiam quidam Vrbis ex primarijs viris, iliique qui os cia omnia iam ante administrauerint, creandus est; non Tiper absentiam Magistratuum regimen obtineat, ed ut cum ceteris in rebus perpetuo Vrbi praesit,tum i las quoque causas, in quibus ab omnibus,quos dixi, Magistrati , bus prouocare licet, itemque eapitales, ijs exceptis, quas mox dicam, in Urbe, et extra eam ad sexcenta, ol quinquaginta
que stadia iudicet. Appellationes, de quibus sic Mae
23쪽
cenas, mihi quidem non aliae sunt, si recte calculum pono , nisi quas ab Urbanis Magistratibus interponi contigisset. adde, & addidisse placet,qui regionibus praeerat centesimo lapide inclusis. Nam Praefecti Urbi notio ijs
terminis coercebatur l.I. S. . D. de Ac. Prae. v r. neque enim video Maecenatem in ea orationis parte de alijs
verba fecisse, quam de Praetoribus, Addibus,ceteris sv rbanis Magistratibus dicturum: postea de Prouincia
libus, quod & fecit. Cur enim coangustantia illa ver ba ti abs te non sunt animaduersa E an haec referebas ad , quae nuper nominauerat Z quis, . vero credat Maecenatis consilium id fuisse, ut Praefectu.ram Vibicam consequi nemo posset, qui praeter Urba , nos Magistratus non Prouinciales quoque omnes ges
sisset Quod si demus,Maecenatem de Prouincialibus quoaque intellexisse : num ideo constabit, eius ab August
consilium probatum unde quaque fuisse, ac rcceptum Suspicari magis licet, neutras a Magistratibus ad Prae fectum Vrbi delatas eo tempore appellationes: hoc est. neque Urbanas, neque Prouinciales. De Augusto haec scribit Suetonius cap. 33, oppessationes quotannis Vrbano.rum quidem ut atorum Praetori delegabat Urbano .at Trouincialium Consularibus viris, quos singulos cuiusque Prouinciae
negoti s praepositisset. Cum primum incidi in hunc locum, conieci, non Praetori legendum esse, sed Traefecto. id postea reperi & ab alijs animaduersum. Appellabatur igitur Imperator a Magistratibus, tam Prouincialibus,
24쪽
quam Urbanis risque causas tantum Urban as Praefecto delegabat, cuius nimirum curae Urbs erat comi sta: Prouinciales alijs. At dices , promit cuas fuisse appellatio nes tam ad Praefectum, quam ad Augustum: ab ipso autem Augusto cohonestatum fuisse Praefectum stiarum delegationibus causarum. Verum id forsitan esse potuit, sed mallem demonstrationibus uteremur, quam:
divinationibus, Quum idem Suetonius de Caligula. sic ait cap. 16. Matis ratibus liberam iuri,ictionem, dis me Di appellatione concessii: si Praefectum Vrbi fas tum fuisset a Magistratibus appellare, cur non & ab istiusmodi appellationibus iurisdictionem illorum exemisset Caligula, qui liberam concedere voluit 3 Locum tu allegas eius dem scriptoris ex Neronis vita cap. 1 . ubi cautum ess, scrib it, ut omnes appellationes a iudicibus ad Senatum fierent.
Non de Magiatratibus hic Tranquillus capiendus es , sed de priuatis iudicibus, a quibus tam Senat Us, quam . Princeps appellabatur, ea tamen disserentia adhibita, .ut qui ad Principem prouocabant , si succumberent, poena quadam mulctarentur. quod & ad prouocationes ad Senatum factas extendit Nero, teste Cornelio Tacito lib. i . Auxitque patrum honorem tuendo ut qui a priuatis iudicibus ad Senatum prouocassent, eiusdem pecunia periculum facerent , cuius hi, qui Imperatorem appellauere. Nam ante vacuum id plutumque poena fuerat. Itaque, quod alteri deest ex his scriptoribus, supplendum est ex altero. Cq-terum, tua illa ad Suetonium interpretatio, ad Senatum
ac proinde Senatus praesulem Praseeium Crin , quae &
25쪽
A ristidis loco a te allato aptatur, non usquequaque vera censenda est. liquet enim , discussas plures causas in Senatu, non a solo Praefecto cognitas. Acquum M. Aurelius s Capitolino teste Senatum multis cognitionibus, et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit: sana parum eius censebitur sciat entia, qui de Praefecto Urbis hic intelligi dicet. Illud quoque de eodem Imperatore scriptoridem tradit Senatum appellationibus a Consule factis iudicem dedit. poterat quidem Imperator & Piaefectum dare iudicem ; sed maluit Senatum ipsum, ne Consulem dehonestasse videretur , appellationes delebans minori Magistratui. vide l. i. D. de appellat. Quum ait Vlpianu appellari a Senatu non poste Principem, l. i. D. A quib appell. non lic. censes ne eodem priuilegio munitum futue Praefectum Vrbi atqui nuspiam (ni fallor id
reperies. de Praefectis enim Praetorio tantum traditum est, eorum auctoritatem adeo esse auctam ut appellari ab ijs non posset, i. i. s. h. de ossi c. Praef. prael. illi e te- nim soli vice sacra cognoscere vere dicebantur l. 16. C. Theod. de appelli reliqui Magistratus, quibus nihilo minus indultum erat, ut vice sacra iudicarent, censebantur potius imaginem Psincipalis disceptationis accepisset,l. Is . C. Theod. eod. statutum quidem fuit olim a Constantio, ne ullus clarissimus a Praefecti Urbi sententia prouocandi usurparet licentius facultatem: sed remelius perpensa id retractauit, ac vetus ius reduxit. vide s. 13. eod. tit C. Theod.
Superest Statij locus ex lib. i. Siluarum,ubi Rutilium
26쪽
Gallieum Praefectum Vrbi sic alloquitur: Inoisinum qua sepe tuum fora turbida questu,
Confugiunt , legesis urbe sique ubicunque togata, Eua tua longinquis implorant iura querelis. Togatarum (inquis) ibicumque urbium appellatione omnes omnino,quae sub Orbe Romano fuere, Statius intellexit. V ereor, ut quemquam sis reperturus, qui tuae isti explicationi applaudat. perinde est enim, ac si quis diceret, togatam Galliam ideo sic dictam, quia sub imperio Romano eratiquum tamen & reliqua Gallia cis Alpes, & postmodum Transalpina Romanis itidem parerent) gentemque togatam apud principem poetam, populos intelligi,quicunque in Romanorum ditione essent, quantumuis peregrinis legibus viverent, peregrino habitu veterentur. De toga,quq proprium erat gestamen ciuium Romanorum , res est: protrita. Non te clam esse potest, eius indu menti usum peregrinis fuisse interdictu . Hinc Claudius Imperator,ut auctor est Tranquillus cap. is Peregrinitatis
reum,orta inter aduocatos leui contentione, togatum ne an pali liatum dicere causam oporteret,quasi aequitatem integram o en
tans,mutare habitum saepius, et prout accuseretur,defendereturque iussit. hinc apud Plinium legimus lib. . epist. H. caruisse iure togae, quibus aqua, & igni interdictum erat. Nimirum quia hi veluti etiam deportati,ciuitatem amitis tebant, r. Instit. de cap dimin. Ideoque obsides, qui conditionis erant peregrinae, si togae usum a Principe impetrassent, tanquam ciues habebantur, ut heredes institui ut testamenta condere possent i 3 a. de iure fisci. ac A. iiij
27쪽
si qua urbs ciuitate Romana donabatur, eius statim ciues togam sumebant. quod de Carthagine usu venisse, tradit Tertullianus , quum scilicet colonia deducta cfh magnae in et efiigus Carthaginis , ut loquitur Plinius lib. . cap. . qua de re Plutarchus in Gracchis. verba Tertullianili b de Pallio ea sunt: ubi moenia Statilius Taurus imposuit,
solemnia Sentius Saturninus enarrauit, quum concordia iuuat,
toga oblata est. Proh quantum circummeauiti a Pelasgis ad Lodos , a Ladu ad Romanos , ut ab humeris sublimiori populi Carthaginienses completaeretur. Quid ni igitur sint
Papinio Vrbes togata , quae iure utebantur ciuitatis Romanae Quarum ciues ina plorasse dicuntur iura atque auctoritate in Praesecti Urbi, quum fortasse a Pro Dincialibus Magistratibus male habebantur. quod non temere licebat. Ideo Plinius iunior, quum Bythiniae praeesset, Christianitatis reos, qui ciues Romani erant, adnotauit in Urbem remittendos, ut ipsemet testatur lib. io. epist. s . ac vocem illam, Ciuis Romanus sum, multis saepe opem attulisse,& salutem etiam inter barbaros, aiebat Cicero in Verrem. Videri itaque potest ex Papini j verbis, Praefecto Vrbi curam incubuisse tue-di ciues Romanos, ubicunque terrarum essent. Inclinat tamen animus, ut suspicer, eum licentia quadam poetica (Statiana potius, quae caeteris poeticis persaepe audacior togatas urbes dixisse, quae Magistratus togatos haberent, Metropoles nimirum Provinciarum, quae populi Romani erant. Etenim facta Prouinciarum diuisio
ne inter populum,& Augustum, Magistratibus, quos Augustinus
28쪽
Augustus suis Prouincijs praefecit datum est, ut induerent et quemadmodum scribit Dio l. s3. Porro auctaPraefecti Urbis auctoritate .concessas eidem constat (quo primum tempore non liquet appellationes a Magistratibus Prouinciarum populi Romani. Quapropter, quod apud Vopiscum in Floriano ex qui-ibus da priuatis epistolis profertur: Praefecturae Urbana appellatio uniuerse decreta sede iterum,redierunt adPrae eelu nVrbis appellationes omnium potestatum omnium dignita tum, coarctadum es ad eos, quos diximus, Magistratus,
i qui populi prouincias regebant. Siquide haec ibidem recitat Vopiscus ex epistola Senatus ad CuriamCarthaginiensem: omnis prouocatio Praefecti Crbis erit, quae tamen a Proconsulibus, re ab ordinarijs iudicibus emer it. Proconsulum nomen gerebant, qui in populi prouincias mittebantur. itaque Suetonius de prouinciarum diuisione ab Augusto facta sic loquitur cap. I. Trouincias validiores, sti quas annuis Magistratuum imperijs regi nec fa cile , nec tutum erat , ipsis cepit: ceteras Troconsulibus Forti topermisit. Quae Prouinciae. Principe Senatui populoque reddebantur, mutatis Magistratibus Proconsules recipiebant, Dio. lib.s . etdetr V --τ Κt crorum, Dc-
Motima, eo tempore C prum , di Galliam Narbonensem populo reddidit , quod suis armis minime indigerent. atq, hocpacto Proconsules in hasce quoque Prouincias mitι i coeperunt. Exaduerso, quae a populo ad Caesarem transibant, po
29쪽
ro De Regionis e Suburbicari,ae
testates Proconsulares amittebant.Tacitus primo Annal. Achaiam-Macedoniam onera deprecantes leuari
in praesens Proconsulari imperio, tradique Caesari placuit.
Quid appellatione ordinariorum iudicum intelligere Senatus voluerit apud Vopiscum, non liquido constat. video designari hoc nominet rectores Prouinciarum in l. 33. C. de epis c. &cler. in l. 6. C. de modo mult. ini. . de Ossic. Rech. prou. & alibi. at in ea Senatus epistola non omnes, sed illi tantum qui populi Prouincias adminis rarent, innui videntur: puta si Praetores, aut quo nomine praeter Proconsulum insigniti essent. Si quidem extraordinarij quodammodo censeri poterant rectores Prouinciarum Imperial tu,quia non annui Magistratus erant, sed tempus ijs definiebatur arbitrata Principis,quod elicitur ex loco Suetonis nuper laudato,
tis , et Propraetorum nomen tribuit, et diuturnius administrationis tepus quam annuis constinui, prout cilicet ipsi videretur. Apparet igitur,non ab omnibus omnino Prouincia.
libus rectoribus, sed ab ijs omnibus, qui populi Prouincias moderarentur, appellari fas fuisse ad Urbi Praefractum. Atque hasce Prouincias significari a Cassiodoro quis credat,quum in formula Praefecturae Vrbanae sieloquitur: Ditioni tuae non plum Roma commissa est(quamuis in illa contineantur uniuersa) verum etiam intra centesiamum miliarium potestatem te protendere antiqua iura volue-
30쪽
runt: ne tantae ciuitatis iudicem muralis agger includeret,quiim Roma omnia possideret. es tu etiam ex de Patis lege. Prouincijs ab appellatione cognostis. verum id ius appellationum diuersam eo tempore formam acceperat.
Nam post diuisum Imperium prouocationes a Proconsulibus ad Praefectum praetorio. & ad Ouaestorem deferebantur. l. praecipimus 31.C de appellat. quae tamen lex ad Orientale imperium spectare videtur. Sed & ante hanc constitutionem assignatae quaedam Prouinciae fuerant Praefecto Vrbi Constantinopolis aliae Praefecto Vrbi Romae. Eae, per quas interponi appellatio poterat ad Praefectum Constantinopoli tanum, recensentur In L. quum appellatio 13 C. de appellat. Quae vero lex Prouincias designauit sui loquitur Cassiodorus Praefecto Romae, nusquam tutopinor )extat. Sed si antiquiora tempora respiciamus, statuendum propemodum est, solemnem ac propriam Praefecti Urbi administrationem Urbem Romam fuisse, & finitimas regiones ad centesimum usq; lapidem: speciatim ei postea tributum a lege esse, ut & causas cognosceret, quae ex populi Prouincijs in Urbem prouocatione deferrentur. aequum enim visum fuit, ut ad Senatum, eiusve Praesulem (quemadmodum eum nominat Cassiodorus) appellari posset a Magistratibus, quos Senatus ipse constituebat: a togatis Urbibu3,ut appellat Statius, ad togatam dignitatem, ut Vrbis Praefeetiun nominat Cassiodorus. Ac nescio an Ausonius