장음표시 사용
41쪽
aa De Regionisuae Subundieariis
quae Uicario Italiae suberant. Illas vero insulas non inter Italicas regiones, sed inter Prouincias extra Italiam fuisse connumeratas, ignorare non potes. Non me tamen fugit, Italiae insulas esse aliquando appellataS. ac propterea non inepte comprehendi poterant sub finitimarum Vrbi Prouinciarum appellatione, quemadmodum factum videmus in veteri inscriptiolae in aedibus Ducis ab Altaenis, quam tu etiam laudas:
veluti Sicilia Suburbana infula dicta alicubi reperitur. Caeterum in l. unica Cod. Theod. si per obreptio. administrationes quatuor Vicariorum Praefecti Praetorio Italiae scui ea constitutio inscripta est j recensentur
ijs verbis e sinceritas tua idipsum per omnem J TA L I A M , tum etiam per URBIC ARI AS, AFRI C A N A S SI E regiones, ac per omne J LLDRIC V M prolata huius oraculi avectoritate firmabit. at in i s. Cod. Tn. de extraor. muner. Sicilia quoque speciatim nominatur post Urbicarias regiones exemplo F
cae debent fundi patrimoniales ,-emphytheutici per 3taham constituti ab extraordinarijs muneribus excusari : non
autem (sic videtur legendum ) per Faliam tantum , sed etiam per Urbicarias regiones, et Siciliam patrimonialium, et emphytheuticorum fundorum vires seruandas esse perste-
42쪽
ximus, nisi quis loco illius vocis Siciliam reponendum contendat ricum, ut hic etiam quatuor Dioeceses Vicariorum Praefecti Praetorio Italiae exprimantur: quod tamen neque est necesse, neque ego de facili ad miserim.Praeterea, quae Prouinciae nominantur ab Impp. Honorio ,& Theodosio in l. . C. Theod. de indulg. debit quum aiunt: campaniae , Tuscia, Piceno, Samnio , pulia, Calabria , hed et Brutibs, et Lucaniae , ex omni prastationis modo, quem antiqua solemnitas detinebat, quatuor partes iubemus auferri, &c. eaedem(ni me defi- . cit ratio) Vrbicariae regiones ab ijsdem postea appellantur in l. i . C. eod. μιod de annonarbs functionibus per Urbicarias regiones clementia nostra concellit, etiam in largitionalibus titulis , et emphyleuticis reipubuca praedijs custodiri mandamus. Quod si hosce aliosque locos pertenderis, quibus Regiones Urbicariae nominantur, aud dubito, quin eo solidior visura tibi sit nostra sen
43쪽
De Regionibuae SuburbicassCAPUT TERTIUM. URBICARIAE REGIONES NON
ante Constantini tempora. Urbanis, Urbicus, Urbicarius idem. Cur regiones Vrbicariae, non Vrbanae dicerentur. Suburbicariae intra centesimum lapidem. Tusciam annonariamideri inter Vrbicarias. De Rationalibus , O Procuratoribus rei priuatae loci, sitia expensi. Possessionei qua
ari- N tertio capite illorum tu errorem notas, qui Vrbicarias regiones a Suburbi- carijs fecere diuersias. at putas De .magis aberrare qui ultra , quam qui citra veritatis tramitem declinet dilorum est quidem aliqua in parte error: sed tuus non minor.qui Vrbicarias cum Suburbicar ijs prorsus confundis. Diximus, Urbicarias regiones eas intelligi, quae sub dispositione erant Vicarij Urbici. Nam cum Italia specialiter appellaretur, quae pars Vicario Italiae tributa fuit, quo tandem nomine censenda erat VicarqVrbis dioecesis, nisi regionum Vrbicariarum E cuius rei praeter ea, quae proximo capite demonstrauimus, illud etiam non leue est argumentum, quod appella
tio haec Cilicariarum regionum nunquam usurpata re
peritur ante Constantini Magni tempora, hoc est ance quatuor Praefectos Praetorio , eorumque Vica
44쪽
rios constitutos. Habebant quidem & vetustiores Praefecti Praetorio suos Vicarios,seu qui eoru vice cognosse Cebant,l. i. s. q. D. de legat. 3.at nullae ijs assignatae erant peculiares prouinciae. Quin aio tibi nisi fraudi mihi es memoria) nec posIesiiuum illud Vrbicarium ante ipsum Constantinianum aeuum in usu fuisse. Quae ad Urbem, urbano ive Magistratus spectabant, Urbana
dicebantur, & Vrbica: Urbicaria nunquam, tametsi eadem sit huic voci origo,eadem vis, quae superioribus. Ideo ex Urbanitate, quae minus aptabatur, tam Vrbicariam derivarunt quam Vrbicum, &Vrbanum. Iuuenalis Satira 3.
Urbani qualem fugitiuus surra Catulli.
Idem Satira C. Vrbicus exodio risium mouet intellinae. Fulgentius lib. 1. mytholog. Beatinio augur dicere solitus erat, diuersarum Hilium honoressomnialiter peragi Urbicario mimologo. Cur igitur id vocabuli commenti sunt quia quum nomen tribuendum esset regionibus , quae Vicario Vrbis subi j ciebantur, insueto, no-uoque opus fuit vocabulo, ne si aut Vrbicae, aut Vrbana regiones dictae fuissent, deceptae aures usitatis apsellationibus, significari putassent quatuordecim ip-a in Vrbe regiones, nam quae cis Rubiconem erant, non prouinciae, sed regiones dici consueuerant. quin usq; adeo Italiae Iu ignotum Prouinciarum nomen,
ut prouincibi opponeretur Italia et ais aliud ius Fali-
45쪽
cum esset, aliud iis Prouinciale. Ex Vrbicariarum nomine appellatio quoque mana uit Suburbicariarum Regionum, quae propius Vrbem sitae erant, ac tantum- non sub ipsa Vrbe. Eae& Subumbana dici poterant, veluti dicuntur in l. 3. C. Theod. de accusat. neq; enim erroris suspicio oriri hinc poterat, quemadmodum ex Urbicar ijs, si quis eas Urbanas aut Vrbicas nuncupasset. Erant Suburbicariae intra centesimum ab Urbe lapidem, quod aperte elicitur ex d. l. i3. qua iubentur iudices ex iis regionibus referre de causis Senatorum capitalibus ad Praefecturam Sedis Vrbanae: d ceteris ad Praefectum Prittorio. nimirum quia propria Vrbani Praefecti administratio centesiimo lapide comprehendebatur , uti diximus.
Nam quemadmodum eandem ut docuimus 3 significationem habent Urbanus, Vrbicus, & Urbicarius: ita ide in esse fatendum est Suburbanum. Suburbicum, Suburbicarium. Quapropter haud verebor asserere, Suburbicarias regiones , ubi de administratione Praefecti Vrbi agitur, eas esse, quae centesimo lapide concluderentur. At non semper ubi regio aliqua Suburbi, caria nominatur eam coarctare necesse est intra limitescentesimi miliars j. Itaq; assirmare non dubitem , Piceni Suburbicat ij. Tusciae item Suburbicariae partem ultra eos fines fuisse protensam. Id enim nomen duabus ijs regionibus inditum, ut quum yropius ipsam Vrbem cssent, ab Annona rijs Piceno, & Tuscia distinguerentur. Campania, & Valeria cum ex parte inter
46쪽
Suburbicarias essent, vi cap. quinto ostendem VS, nun quam tamen eam appellationem speciatim sortitae sunt: nulla enim erat Campania Annonaria , nulla valeria, a quibus discerni Suburbicarias opus estet. Hinc apparet, qua ratione differant Suburbicariae ab Vrbicarijs. Interdum enim eaedem erant, diuersae interdum. Siquidem Suburbicariae continebantur Urbica rijs , ut & ipsae dici possent Urbicariae at non contra Urbicariae omnes erant Suburbicariae, veluti omnis quidem arrogatio adoptio est, at non omnis adoptio dicenda est arrogatio. Sic Praesidis nomen ut ait
Macer generale est, quo omnes Prouinciatum Rectores significantur, ipsi etiam Proconsules, non tamen fas est Praesides omnes Proconsulum nomine appellare. Sub Praefecto Urbis Suburbicariae tantum regiones sunt: sub Vicarijs & Suburbicarit ipla, & praeterea Vrbicariq, quae utique ultra centcsimum lapidem excurrebant.
Nullo iam negotio , Anonyme, argumenta diluentur, quae ad tuam sententiam roborandam obieceras. Primum enim, quod Tuscia Suburbicaria nominetur , Urbicaria a Cato, & Theodosio inter Auctores limitum, haud mirum est, quum inter Urbicariast ut diximus) numerarentur Suburbicariae, quas gene ris quoque nomine appellare licebat. Verum si quis au tumet mendum subesset, rescribendum s apud illos auctores, Tusciam Suburbicariam. ius ego sententiam prom. Vis auribus excipiam. Planum fecit doctissimus Rigal-
47쪽
a I De Regionibis Suburbicari s
tius, quot, quantisque errati scaterent ij libri de Agrorum conditionibus, & limitibus, quae fortasse
necdum sublata sunt omnia. Diu est, quum suspicari mihi contingebat, Tu serim Annonariam, quam appellat Symmachus Hetrurias longinquas lib. Io. epist. q. Regionibus Urbicarijs accensendam esse. quo casu certissima foret emendatio,quam nuper Ingesumus.
quandoquidem in Notitia Imperrum Tuscia simpliciter. nullaque distinctione apposita Vicario Vrbis adscribitur: ut uniuersa Tuscia tam scilicet annonaria, quam Suburbicaria denotari videatur. Notitiae verba ita habent : sub dis ositione viri flestabilis Vicarb Vrbis Romae
Prouinciae in ascriptae. Consulares Companiae , Tuscia , crobriae: Piceni auburbicarbe Siciliae, &c. & ubi viginti duo Consulares recensentur: Per Italias octo. Venetiae, O Histriae: AEmiliae: Liguriae: Flaminiae, Piceni annonaris: Tusciae Vmbria: viceni Suburbicarh: Campaniae: Siciliae. Quod si uniuersae Tusciae cum Vmbria unus erat Consularis sub dispositione Vicarij Vrbis, dubitationi locus non remanet, quin ea regio appellari bicaria posset: quae in annonariam, &Subulbicariam diuidcba iuratq; hoc pacto restituendus omnino locus ille foret apud Auctores limitum. Nostra vero suspicio eo probabilior apparet, quod in catalogo Episcopo rum, qui Synodo Sardicensi subscripserunt, Italiae Urbes recensentur Rauenna, Mediolanum,Brixia, V ero-Da, Aquileia: Luca vero non Italiae, sed Tusciae Vrbs nuncupatur. Nec te fugit esse Luca in ea Tusciae parte,
48쪽
quq annonaria dicebatur. Itas uniuersa Tuscia Urbicaria erat. eius duae partes,altera (ut diximus Subu bicaria, altera annonaria appellabatur. Negotium tamen facessit inscriptio Nouellae Maioriani de adiit,terjjs, sic concepta: Rogatiano Consulari Tusciae Suburbicariae. ergo Tusciae Suburbicariae suus erat Consularis. Nolim suspicari vocem illam Suburbicariae ab aliquo additam: crediderim potius, Maioriani tempore datum viris Tusciae suum Consularem: crebras enim in Ita.liae regionibus, earumque Magistratibus mutationes. obseruare licet Ad secundum argumentum quod attinet, perspicere potes, quae supra diximus de l. i . Cod. Theod. de indulg. debit. cuius verbis innui magis arbitramur legem T. eodem tit. quam duodecimam , ut tu reris, quanquam ad d. l. id referri, & haec ipsa videatur, qua sexto post annorum dein Impp. Honorius & Theodosius maiore debitorum indulgentia donarunt Campaniam urbicariam, Tusciam & Picenum Suburbicarias regiones, quae omnes (vt prius docuimus appellari Vibicariae possunt
verissimum est, quod asseris in tertio argumento Italiam arcta significatione acceptam a Regionibus vibica rijs separari: quum illam sub vicario Italicia hasce sub Vicario Vibis constitutas fuisse constet . quae tamen causa latuisse te videtur. eam nos supra patefecimusexl. m. Cod. Theod. si per obrept. & l. p. Cod. Theod. de extraor. muner. De Suburbicarijs idem sta-
49쪽
s o De Regionibus Suburbicari s
tui nequit, ut scilicet reliquae omnes ijs exceptis Italicaccederent angustius acceptae . id quod ex ijs, quae diximus, satis liquet. sequenti vero capite verba explicabimus i s. Cod. Theo. de Annona,& tribui. quae obstare videntur. Quartum argumentum nititur ijs Notitiae Imperii verbis: Rationalis rei priuata per Urbem Romam, di Subur bicarias retitones cum parte Faustime. Procurator reipriuatae per Urbem Romam. Procurator rei priuatae per Urbicarias
regiones rerum Iuliani. Hisce locis non opponi inter se regiones ais, sed Magistratus in ijs constitutos. Contrarium mihi videtur : nam si res ipsae opponuntur( quemadmodum & tu fateris 3 res nimirum Faustinae,& res Iuliani: si ossicia, quibus earum cura incumbebat, cur non & regiones, in quibus utraes illae res siue substantiae diuersis locis sitae erant Rebus Faustinae datus est Rationalis: rebus Iuliani Procurator. illas Suburbicariae, ii asce Vrbicariae regiones comprehendebant. Vides etiam duos constitutos fuisse Procuratores: per Urbem Roma alterum,alterii per Urbicarias regioneS. at unicus Rationalis erat rei priuatae per Vrbem Romam, regionesque Suburbicarias. igitur non semper diuersi Magistratus eadem in prouincia constituti reperiuntur. Quin docet nos eadem Imperii Notitia, diuersos Procuratores fuisse in ipsis regionibus Urbi-carijs, alterum rerum Iuliani, alterum rei priuatae per Apuliam, & Calabriam siue Saltus Carminianenses. Duos etiam habebat Africa Rationales. dicebatur al-
50쪽
ter simplici appellatione, Rationalis reipriuatae per A
eam . alter Rationalis reipriuatae fundorum domus diuinae pe . Oricam , & nullum apparet fuisse in Africa Procura torem : nam qui notatur Procurator reipriuatae per Mai .ritaniam Sitifensem, non is in Africa erat anguste su imp ra, quae di Zeugitana, & Carthaginiensis Prouincia nuncupabatur. nes enim semper ubi Rationales erant, erant & Procuratores, aut contra. Recensitos cernimus in eadem Notitia Rationales, per Hispanias, per Gallias, per quinque Prouincias,per Britannias: nullum vero hisce in locis Procuratorem. Sic datos legimus quibusdam locis Procuratores reriim priuat arUm, non item Rationales. Quapropter nullarum esse virium costat tuum argumentum . quum alioqui si vera essent, quae tu explicabas, non tamen nostrae ossicerent sententiae, qua non semel diximus, Suburbicarias regiones Vrbicariarumquoque nomine censeri. Ad regiones annonarias transi s. ac sane perplacet, quod doces .addictas fuisse praestandis alimentis Comitatui Imp. & exercitibus: neque enim tuam tibi gloria inuideo. Quod vero eas statuis in Italia sic speciali ter nuncupata, non video, cur tibi id tuto sit cocedendum. nam&si Aurelius Victor in Maximiano Herculeo parti Italiae ea tributa inuecta scribit, non tamen constat, quae pars Italiae is haec fuerit. Innuere forsan victor voluit, non omnes Italiae fundos, quanquam in
cunctis Italiae regionibus sitos ei praestationi fuisse ob noxios. videntur enim huic rei addictae Possessiones pec, Li tui