장음표시 사용
211쪽
Isa De Regionibuae Suburbicari s
tributam , quum singulis pactoribu, ( ut scribit etiani epist. ss.)portio gregis sit ad ripta, quam regat unusquisique et gubernet, rationem sui ad ius Domino redditurus.,t voces illae in 'sidum unanimem Episcoporum consensionem denotant, dum tamen suum quisque gradum tueatur, ac nemini fas sit, Ecclesiam seiunctim habere ab uniuersali Ecclesia:Vniuersali vero Ecclesiae suum tanquam fontem esse, suam radicem, videlicet Romanam sedem, apertissim e indicat ille idem CD prianus epist. s. quippe illam vocat Ecclesiae Catholicae radicem , O matricem. Necesse igitur est . quaelibet Ecclesia ad hanc reuocetur. atque illud est quod aiebat Irenaeus lib. 3. contra haeres. (non enim piget integerrimi & vetustissimi Patris aureum dictum pluries repetere Ad hanc Ecclesiam (de Romana loquitur propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem conuenire Ecclesiam, hoc est , eos qui sunt ubique fideles , in qua perier ab his, qui sunt undique, conseruata est ea, quae ab Apostolis est , traditio. Id tribus exemplis conatur Cyprianus ob oculos ponere, sic enim loquitur libro de Unitate: Episcopatus unus ect cuius a singulis pars ten tur. Ecclesia quoque una est quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur et quomodo Solis multi ra- dij , sed lumen unum et et rami arboris multi , led robur euenum tenaci radice fundatum e et quum de fonte uno riui plurimi destiunt, numerositas licet dissua videatur exundaniis copiae largitate , unitas tamen seruatur in Origine. uelle radium is is eorreri , diuisionem lucis initas non capito
212쪽
rapit eas arbore frange ramum facius germinare non poterit et a fonte pracide riuum ,pracfus arescet, etc. E tribus hisce exemplis mire congruit secundo loco positum. Vt enim contuemur in arbore caudicem ipsum irobur vocat Cyprianus, velut etiam Arnobius de Pinu loquens matris Deum ) quae potior est arboris
pars,& prouenientes e summo caudice ramos quo dam maiores, ex iis minores alios, ex minoribus f ircu los, qui omnes unam efficiunt arborem , in eoque
consentiunt, ut velut in solidum frondes, floresque ac poma producant: ita Episcopatus inus (vt idem Cyprianus aiebat epist. set. Episcoporum multorum concordi numerositate difffusus potiorem sui partem, vetuearboris stipitem , Romanam sedem agnoscit. Huic proximi sunt Patriarchae, tanquam grandiores qui dam rami: iis minores sequuntur Archiepiscopi seu Metropolitae rex ipsis vero veluti ramusculi pendendEpiscopi, laborantque hi omnes in solidum ut Christi gregem sua umbra foueant, suis pomis alant. Et quemadmodum in arbore non surculi dedignantur ramis inniti, non rami ipsi praegrandibus ramis, non, hi stipiti; ita quo suus in Ecclesia ordo seruetur, necesse est ut qui tantummodo Episcopi sunt, superioreSagnoscant Metropolitas, Metropolitae subsint Patriarchis, Patriarchae tanquam ad omnium matricem referantur ad Petri cathedram verba sunt Cypriani epist. atque ad Ecclefiam principalem , unde unitas Saccrdotalis exorta esi. Sicuti vero efficere inaffore non
213쪽
potes, ut truncus ipse siue caudex inter ramos, aut surculos computetur, ita non potest Romanus Episcopus, a quo reguntur ceteri, in ordinem redigi, quod tu censebas Anonyme. Quod vero arboris sti pes radici inhaeret, quae radix quamquam sub terra latens totius arboris caput dici potest: id quoque in Ecclesia agnoscere est, quae caput suum , ac fundamentum non obiectum oculis habet Christum Do minum. Ac sane quum arborem inlpicimus, ex iis partibus, quae visu usurpantur, apposite dicimus, Caudicem ipsum fundamentum esse totius arboris pari quoque modo in visibili Ecclesia visibile caput censeri Romanum Pontificem , non absurde praedicamus. Neque non propterea vere & proprie caput, & fundamentum Ecclesiae Christum ipsum fatemur esse. Sed bonitatem eius agnoscimus, quod non dedignatus sit honorificae huius appellationis participem illum facere, cui vices suas commisit. Quemadmodum & Petrae nomen ipsi Apostolorum principi indidit. Qua de re elegantia sunt adeo magni Basilij verba in homilia de Patientia, ut temperare mihi non possim,quin ea huc transferam: Elieteoc eram, , G LMγ is, e rur on
214쪽
beatus pronuntiatus fuerat, dixerat itique,' es Filius Dei excelsi, se vicissim laudatus audiuerat e Tu es Petra. licet enim Petra esset, non erat Petra quemadmodum Christuc.it Petrus, Petra erat. Siquidem Christus Petra est immobilis , Petrus vero propter Petrum. largitur namque Iesus Aas dignitates, nec iis tamen spoliatur , sed eadem, qua dat, adhuc retinet. Lux est: Vos, inquit, essitis lux mundi. Sacem dos est , et facit Sacerdotes. Ouis est : Ecce , ait, mitto vos sicut oves in medio luporum. Petra est, ac Petram facit. quae
sua sunt, largiturseritis suis. Si Apostolorum ante signanus Vetus quoque nomen retinuisset, nihil erat quominus vocari apud Latinos potuisset, Simon Petra, quemadmodum appellabantur apud Romanos Iulius Aquila, Amilius Bucca, Iunius Hasta, Cornelius Merula, Sempronius Musca, Fabius Ouicula, Aruntius Stella, Trebatius Derba, de id genus complures. Verum priore nomine antiquato maluerunt Latini auribus consulere, quod Graecis non perinde fuit nece se, apud quos o H πιι idem est quod c H mea. Igituc Romana edes a Petro instituta, in qua & ad obitum usque sedit, & succetarem reliquit, Petra est in Ecclesiae aedificio sed propagata quodammodo ab ipsia principaliori Petra, qui Christus est, & veluti s ut diximus caudex in arbore radici cohaerens . Sed quem admodum ramusculi, qui prope radicem progermi nant, atque in oblongo caudicis corpore non magis Bb ij
215쪽
Iaec De Regionibuae Suburbicar s
dicuntur ipsius caudicis membra, quam praegrandes rami , aliique in summo cohaerentes, ita Romanus Pontifex, quem Occidentalium Coryphaeum nominat D. Basilius epist. io. non magis sua membra censet
Occidentales Episcopos, eos nimirum , qui in speciali sua Dioeceii sunt, quam Orientales ipsos. Eapropter hoc se nomine appellare videmus ipso et Episcopos Orientales in Synodali Epistola primi Concili j Constantinopolitani ad Damasum Pontificem
gentes , nos quoque veluti membra propria per Deo amantissimi Imperatoris litteras accersistis. Et Innocentius primus epis . a. s. Ecclesiam Hierosolymitanam sui gregis membrum appellat. Ut enim attrahit caudex ab radice alimentum, quod in ramos, caeterasque arboris partes transfundit, ita Romana, hoc est Petri,sedes haurita Christo potestatem, quam caeteris Episcopis commun cat: hac enim ratione unitas in Ecclesia conualescit. B. Optatus lib. I. contra Parm. Dono vnitatis Leatus Petrus di praeferri omnibus meruit, Ur claues Calorum communicandas caeteris plus accepit. Non ergo ultra
limites suostendit Romanus Pontifex, quum in quibusvis Dioecesibus potestatem suam exercet, ubi opus
216쪽
est, idque bono Ecclesiae conducere perspicit. Nec quod tu A nonyme obficere es ausus,obiecit quisquam C estino Pontifici, quum scribebat ad Episcopos Galliae et sit concellis sibi contentus unussusque limitibus,
non Hilario, quum procurandum monebat, ne quisquam frater in alterius prorupturus iniuriam transcendat terminos venerandis patribus constitutos. Non Leoni, quum aiebat in Epistola ad Anatolium et manentibus terminis, quos constituerunt patres, nemo in ius tendat alienum. Quum idem Leo Pulcheriae Augustat hisce ver bis usus est: Constantinopolitanae vero praesub Ecclesii (quia amplius quam assequutus es concupiscit quid illi lati aciet, si tantae Cebis magnificentia, T clariiudo non susscit expectauit ne Augusta, ut tu aliquando exorireris, qui Pontifici obtruderes Lucani hemistichium, est,si Roma parum qaod proximo capite fecisti Iam
vero huiusce petulantiae tandem te pudeat, nec tametsi sub persona lateas, fas tibi esse credas, conuieta veluti ex plaustro iacere in sanctissimos Christi Martyres. aliosque quos caelesti Curiae adscriptos veneratur Ecclesia. horum enim solicitudo, dum Romanam sedem tenerent, per uniuersum Christianum orbem pro temdebatur, non ut ambitioni obsequerentur, quae a sanctissimis Pontificibus longe aberat, sed quia norant uniuersiam sibi dispensationem creditam esse, atque ad reatum suum tendere, si non ubique terrarum se vigiles praestitissent. Haec ut verissima sunt, sic mavim*velim, Anonyme, diuina ut praeeunte gratia animum
217쪽
r 8 De Region. Suburb. Dissert. II.
tibi penetrent, qui sanis consiliis acquiescas: etenim ac ne disseras supercilium deponere; ad Romanam, hoc est ad Catholicam redire Ecclesiam , quae te expansis ulnis moratur. Quid diutius salutem tuam negligis, pro qua ego vel sanguinem lubens paciscatὶ
vere loquor, ex animo loquor; ne tu me tu spiceris malevolentia suffusum aduersus tuas disceptationes scripsisse. qui enim possim, quum nulla te ratione cognitum habeam edocet me Christiana Charitas, ut omnium, quacumque ex gente situs,salutem exoptem, ac(si qua liceti procurem . velim tamen scias (si tu non falso Gallum te prosteris: plures esse nobilissimos viros, &doctissimos cum Pari si is, tum aliis in urbibus Gallicis non vulgaris beneuolentiae vinculo mihi adi rictos. vi hoc etiam nomine vehementer cupiam, a pulsum te videre ex errorum pelago in veritatis ac falcitis portum. Vbi Deo faciente id egeris, me meaque haec scripta, sat scio, amabis: nec oderis si quas in iis deprehendisti punctiunculas : ut medicorum ferramenta nemo odit, quae in morbi curatione expertus est.Utar vero tecum pro corollario D. Hieronymi verbis,quibus Rufinum tuum alloquutus olim est: Sit inter not 1 es by Cooste
218쪽
Regis Christianissimi. LV novici XIII. Franciae & Nauar, Regis
Christianissimi authoritate concessum est SEBASTIANO CRA Moisu Bibliopolae Parisiensi Iurato, typis mandare, & venalem habere librum qui inscribitur, H I E Lo N T M I AI EANDVI Juniorix J. C. Refutatio coniectura Anonymi scriptoris de Suburbicariis regionibus, euc. Alusque cuiuscumque conditionis interdictum est intra decennium, ut patet in diplomate Regio dato Turoni M. Iun .ici .