Hieronymi Aleandri iunioris I.C. Refutatio coniecturae anonymi scriptoris de suburbicarijs regionibus, & dioecesi episcopi Romani

발행: 1619년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류:

191쪽

ri a De Regionibuae Suburbicari'

sitae: ita Occidens appellabatur specialis Romani Pontificis Dioecesis, a potiori nimirum parte, licet extra ipsum quoque Occidentem longe lateque porrigeretur. Sane si ad antiquiora tempora cogitationem intendimus, quum tres illae Patriata hales sedes, Romana, Alexandrina, Antiochena Ecclesias per orbem terrarum omnes inter se partitae cssent . perspicuum fit, in peculiari Romana Dioecesi regiones, de prouincias fuisse, quae sub duabus iis non erant. Sed(vi diximus neutiquam hodie facile est, certis eas limitibus designare.

Porro quam vana sit tua illa opinio de Ecclesiis Suburbicariarum regionum, ex ipsis etiam Episcopo rum designationibus palam sit. Si plures tribuendi sunt Metropolitae in Suburbicaria a te excogitata Dioecesi, quatuor,opinor, illi saltem concedes singulos regionibus singulis praepositos. Spoletinum dedisti Piceno Suburbicatio: haud aequum est, suos ut Me tropolitas utrique Latio inuideas, &Tusciae Suburbicariae, quas tu solum prouincias Romanae Dioecesi tribuebas, nec plures intra centesimum milliarium numerabas Emergant itaque & tres isti ex tua figulina. Quam exinde reliquam facies Romanam Prouinciam an dices, sex in ea fuisse Episcopos,qui urbem perpetuo incolunt, quique Cardinales vocantur Fuerint enimvero, fuerit & alius quispiam in continentibus Vrbis. At quum te non fugiat, solitos eo tempore ordinari

Episcopdsa suis viri, inque Metropolitis, qui fieri po-

192쪽

Dissertatio secunda. I S

tuit, ut a Romanis Archiepiscopis tot emanarent Episcoporum ordinationes non magno temporis spacio in tam exigua prouincias Calculum pone in ipsa Nicaeni Concilis tempora, reperies sane, si Anastasium Bibliothecarium consulas, Intercurrentibus tantummodo ducentis duodeviginti annis , hoc est ab anno Christi so . ad s13. ordinatos a Romanis Pontificibus mille, eoque amplius Episcopos. Inde elicies quam magna fuerit Romana Prouincia, quae utique prouincia pars Dioeces eos erat. Non equidem ignoro, fas fuisse uniuerse Ecclesiae Coryphaeo , & in alienis prouin- designare, sed non id eo tempore moris erat. Quod rure optimo immutatum est postea, ut eo melius consulatur Ecclesiae unitati adeo nobis a Chri-eiis Episcopos

sto Domino commendatae; quum referri hoc pacto Episcopi omnes videantur ad Petri Cathedram (vt veris bis utar D. Cypriani atque ad Ectaesiam principalem,unde unitas Sacerdotalis exorta est. Ordinabant igitur Romani Patriarchae & suae prouinciae Episcopos,& suae Dioeceseos Metropolitas, aut eorum electiones approbantes ordinandos aliis mandabant, si locorum interualla id exigere ut. Ac quoniam nulli re vera erant Suburbica rh M tropolitae, in longinquiores oras pedem inferamus. Tradit Hieronymus Rubeus ex antiquis monumenti Ecclesiae Rauennatis, anno a Christo nato 3. Roma contendisse Ravennates cum decreto electionis

noui Episcopi in Ioamus locum nuper desun ti, ve

193쪽

rum abnuisse Sixtum Pontificem electioni calcu- Ium addere, ac diuino monitu Petrum Chrysologum ordinasse. Subtraxere se quodam tempore ab huiu modi ordinatione Metropolitani Rauennates, sed rediere tandem sedente Leone secundo. Rem enarrathisce verbis Anastasius Bibliothecarius: Huiis temporibus percurrente diuali iussione clementissimi Principis restituta est Ecclesia Rauennas Iub ordinatione sedis Aponolicae, mi defuncto Archiepiscopo, qui electus fuerit , iuxta antia

quam consuetudinem in Ouitatem Romanam veniat ordinandus. Ac postea de Sergio Pontifice et Hic ordinauit Damianum senaee Ecclesiae Rauennatis, atque Clementem Frisonum. Hic ordinauit Berectualdum Britanniae . Archiepiscopum. Hi sunt ex Metropolitis Romanae Dioeces eos, non quos tu Anonyme somniabas in regionibus Suburbicariis constitutos. Quum Diuus etiam Ambrosus scribebat ad Uercellenses episset. 81. Ordinationem meam Occidentales Episcopi iudicio, Orientales etiam

exemplo probauere, quid intelligit hic , nisi Romani

Pontificis cum sua Synodo assensum Fiunt hoc quoque tempore Episcoporum designationes, comprobationesque eorum, qui electi sunt, adhibito Cardinalium Consilio, quos successisse diximus in locum Synodi conuocari solitae ex Italicis, aliarumque Occidentalium Prouinciarum Episcopis. Ac sane quum Ambrosij electionem comprobalset Damasus, Simplicianum ad eum misit Romanum presbyterum egregiae eruditionis, inspectarac probitatis, qui rudi Eria

194쪽

Disertatio secunda. Ips

scopo in Mediolanensis Ecclesiae regimine moderator adesset ac magister. Qua de re D. Augustinus lib. g. confess cap. 1. Praeter Episcopos Romanae Prouinciae,& Metropolitas Occidentalis Dioeces eos , habebat quoque Romanae sedis Episcopus nonnullos in eadem sua Dioecesi sibi reseruatos, ab aliis vero Metropolitis exemptos. Quemadmodum de Ticinensi legimus, qui nescio quo priuilegio (credo ex quo Longobardorum Reges Ticini sedes fixerunt j a Mediolanensi Episcopo, cui antiquitus suberat, se subduxit.

Turritanam quoque Ecclesiam in insula Sardinia eo-dcm priuilegio munitam antiquitus fuisse, tradit Ana stasius Bibliothecarius in vita Ioannis V.

Illud quoque consideratione dignum videtur, quod

Concilla ex omnibus licet Prouinciis occidentalibus congregata, Occumenica non dicebantur , ob illam

opinor causa iaci, quod ex una tantummodo Dioecesi conflata essent. Cur enim Concilium primum Constantinopolitanum Oecumenici nomen gerit Romanum non item eodem tempore a Damasio ob eandem causam celebratum, quum tamen & multo esset numerosius,&ab ipso firmitas,atque auctoritas Constantinopolitano accesserit E Res profecto, qua de agebatur, ad uniuersam pertinebat Ecclesiam. Romam praeterea conuocati fuerant ex uniuerso orbe Episcopi ut

deesset nihil, quominus generale Concilium dici posset. Verum quia permisit Pontifex Orientalibus nocest plurium Diceceseon Episcopis, uti Constantinia' v -

195쪽

i s De regionibus Suburbicariis

polim conuenirent, generalis nomen adhaesit Con-riantinopolitano, non aequb Romano ex unica tantum Dioecesi, nempe occidentali, coacto, quae Dice-cesis & Constantinopolitano interfuisse dici potest, postquam eius Corypheus Romanus Pontifex id confirmauit, tametsi consuetudo esset, ut in Oriente Orientalium esset Concilium , intra Occidentem Occidentalium, quemadmodum aiebat D. Ambrosius in Synodo Aquileiensi. Itaque Sardicense Concilium quamuis coactum in Illyrico, regione nimirum Romanae Dioeces eos, inter Oecumenica el connumeratum, ut liquet ex Socrate lib. 2. cap. I 6. quandoquidem eo conis uenere, & Orientales Episcopi. Quod occidentis Synodus unius Diceceseos censeretur, clarum etiam fit ex ea, quam Romae coegit Agatho Papa ex ris. Episcopis, ut legatos mitteret ad sex tum Concilium Oecumenicum, siquidem praeter Italos interfuerunt Episcopi Galli, Belgae , Britanni, ac Synodica ipsa sic inscribitur: A- , ' momis Assaba

D cet cyta n , Agatho Episcopus heri usseruorum Dei cum iniuersis Synodis subiacentibus Concilio Doctolicae sedis. Aperteque in eadem profertur. esse plures ex iis Metropolitis, Ac Episcopis O Maerta in corων, ' Ao sceptis, , i dia 5 ά - , m B G 'tar, in medio gentium Longobardorum , UT Sclauorum, nec non Francorum, Gotthorum , cirdiflusos esse

eosdem

tu cuiautiat, Diuitiam by Cooste

196쪽

Dissertatio secunda'.

eosdem Episcopos e in timet a. x

per Septentrionales atque Occiduas regiones. Quae quum re doctissimus Bignonius obseruasset, nescire se aiebat, an luculentius testimonium afferri posset ad indicandam Patriarchalem Romani Pontificis Dioecesim. Legationes quinetiam sunt perpendendae,quae a Romanis Pontificibus ad Concilia, ad Imperatores,ad Reges dirigebantur. Etenim Episcopos suae Dicece- os ad eam rem deligebant. Vnde etiam clarum fiet, Suburbicariis regionibus neutiquam fuisse Dioecesimillam coaristatam. Vincentius Capuensis, & Marcellusaeque ex Campania Episcopus legati sunt a Liberio ad Concilium Aquileiense: Amilius Beneuentanus ab Innocentio ad Arcadium Imperatorem .Faustinus Episcopus Potentinus in P; caeno a Zosimo ad Carthaginiense Concilium: Ennodius Ticinensis ab Hormida ad Anastasium Augustum: Germanus Capuanus ab eodem ad Iustinum. E Sicilia Pascha sinus Lilybei Episcopus a Leone ad Concilium Chalcedonense: Peregrinus Messanensis ab Hormi lda ad Anastasium Imperatorem. E Sardinia Lucifer Calaritanus a Liberio ad Constantium Imperatorem. Ex Hispania Hosius Cordubensis a Sylvethro ad Concilium Nicaenum, mox a Iulio ad Sardicente. Neque enim dubium, quia fuerit Hosius Pontificis legatus, quemadmodum aperte testatur Gelatius CyEscenus, & non semel Hincmarus Remensis Archiepiscopus. Ex Graecia quoque lulianum Coeniem legatione tunctum pi o Leonc ri P

197쪽

De Regionibuae Suburbicariis

docent acta Concilii Chalcedonensis: qui etiam Iulianus iussissest a Pontifice Constantinopoli considere, ut contineret in ossicio Archimandritas illos eorumque MonachoS. Haec poteras, Anonyme,aliaque indagare, quae digitum quodammodo intendunt ad veritatis fontem, - vnde liquidam haurire potes de Romana Dioecesi sententiam, non turbidas illas, inanesque coniecturas Praefecturae Urbanae innixas. Et prosecto si solum ipsum Nicaenum Canonem, in quo tot IUS controuersiae cardo vertitur , non lippis oculis inspicere libuis set, prolixae disputationi parcendum tibi fuerat. Vis enim ipsa argumentationis, quae inde elicitur , commonefacere te poterat, ampliorem fuisse Romano quam Alexandrino Patriarchae Dioecesim Procedit enim argumentatio a maiori ad minus, perinde ac si dixissent Nicaeni Patres, quoniam videmus Romani Episcopi potectatem in uniuersa sua Dioecesii, quamuis amplissima fit sertam tectam ei e ; aequum videtur , ut Alexandrino Episcopo cui minor Dioecesis ex veteri more contigit, idem ius seruetur. Etenim qui se habducere a potestate Episcopi Alexandrini nitebantur , ordinationesque eo inuito facere,qui reprimi poterant Romani Episcopi exemplo,si illius Dioecesis ea fuisset, quam tu fingis annon dixissent illi, mirum non esse, si tantillam Dioecesim Romanus Episcopus solus administra,ret ac propterea parum aequam videri veterem conssctudinem, quae tam latam Dioecesim Alexandrino

198쪽

Dissertatio secunda.

concederet

Quae igitur quantaque fuerit Romani Patriarchae Dioecesis, iam patefactum est. Atque ad hanc non solum respicere poterat Praetextatus, quum teste D. Hie ronymo ludens dicebat, Facite me I bu Roma Discopum, et ero protinu3 Christianus , sed ad maximam illam auctoritatem, quam Romano Episcopo esse videbat ultra fines quoque Orbis Romani. Nam ad diuitias quod attinet, haud vereor quin Christiani moris igna rus fuerit Ethnicus homo, quemadmodum & Ammianus, qui luxum Damasi carpere videtur, quum tamen sanctissimi illiu Pontificis abstinentia,& frugalitas perquam nota fuerit : ut in huiusmodi scripto

ribus mendaciorum loquacitatem aeque, ut in Tacito Tereullianus, rure optimo notaret. Verum huiusmodi

Ethnicorum dicteriis nimium quantum fauent secta-rij, quos sic irritat Ecclesiae splendor, ut taurorum oculos purpura; quique impudenti non minus fronte, quam Iudae fuerat, matronarum oblationes improbare non verentur, mallentque diuitias illas in ganeis ab se insumi, quam ab Ecclesia impendi in pauperum alimoniis, in redimendis captiuis, in ornamentis templorum. ideo Satyrici vel siculum libenter usurpant et Dicite Pontifices, in sacris quid facit aurum ut vel Deo ipsi Opt. Max. auream gemmeamque supellectilem improperent, quam in sacris ministeriis,& in sacerdotum indumentis adhiberi praeceperat.

De Ecclesiae splendore di diuitiis egregium,' Inim

199쪽

YS o e Regionibus Suburbicari'

vaticinium cap. oo. fore nimirum aiebat ut post illa. tas aerumnas, & vilip cndia ab ethnicis potestatibus, summam consequeretur dignitatem , in qua scilicet videre nunc est ipsum Eceleliae piaesidem supra Reges atque Imperatores evecturia: maguisque insuper polleret opibus ab ipsorum Principii m liberalitate congestis. Dei verba apud Prophetam ex versione D. Hieronymi illa sunt: Pro eo quod victi derelicta .ra odio habita non erat qui per te transiret , ponam te in superbiam faeculorum gaudium in generationcm cir generationem: suges lac gentium , di mamilla regum lactaberis. E lupembiam saeculorum Chaldascus interpres reddidit gloriam faculi, septuaginta interpretes gaudium siue exultatio

pserant fortasse --ων , ut responderet et saeculorum, quod habet Hebraica lectio. Sed nihil immutare est necesse idem enim valere videtur Quod futurum ait, ut alatur Ecclesia gentium lacte,& Regum uberibus, ad diuitias referendum et . Sic enim reddiderunt septuaginta: υ - δαχNων σέ et .

Dicit illed by Cooste

200쪽

Dissertatio secunda.

RUFni verba iterum expensa, er emendata. Taraenesis ad Anonymum. De Tridentino Contabo. de . Miraculu. De progressu Romana Eccle'. D. Cypriani loca explanata, Virgili, versiculum e Sibyllinis videri sumptum. C hristo petra , Simon petra. Orientales Episcopi membra Romana Ecclesiae, non Occidentales tantum. N portu tam te Anonyme, nauigare pictabas, sed lacera fractaque tuae opinionis veluti naui, extremam a te video tabulam contineri, quam necesse est victis demum brachiis remittas, ut ex ipso naufragio salutem quaeras. Nouo sane exemplo, sed Dei prouidentiae accommodatissimo,qui ventosam homianum sapientiam confringere amat, ut sospitet pereuntes. Frustra inhaeres adhuc Russini verbis, &cum Baronio luctaris,quod scriptorem illum vacillantis fidei ingenitaeq; obscuritatis arguat. Ac demus tibi, non la, bascere in eo loco Rusfini nde,dum Romanam Dioec sim Suburbicarias Ecclesias appellavit. nam verba illa rectissimh Batonium fuisse interpretatum (quanquam iis non acquieuerit supra euicimus: reliquorum sano Drborum contextus aut mendosus est, aut illum falsim

Z iij

SEARCH

MENU NAVIGATION