장음표시 사용
231쪽
ros DE ANTIQUIT. LUSIT. quo postea. Muri cum turribus,alibi integri, alibi vero semidiruti, aquaeductus, pons inta intermedia valle, & quadrato lapide perennis fons, antiquae me ciuitati S admonuerunt. Habeo etiam ex aere Cyprio Vulcani pa uum simulacrum ibi repertum , & elegans aeneum candelabrum. Templum ibi est sancto Blasio dicatum, & super aram lapideam. Mensa cum hac inscriptione. G. COCILICO. FVSCO PATRI EX TEST. COCILICIA PASTOS
Hoc est: Gaio Cocilio Fusco patri ex testamento Cocilicia Pastos . In semicollapsis turri cippus .
Hoc est: Caio Numisio Caij filio Fusco, sextum viro Sentatinia Quinti filia,Fuluianilla xor permittente ordine Merobrigensi.
232쪽
DIxi successisse Merobrigae oppidum san
ctum Iacob uim in excellenti colle, qui maris prospectum aper it, nec a Merobriga distat ducentis integ is passibus . Loco dominabatur Cacem tyrannus Maurus , cum a Christianis receptum Oppidum est . Causam nomini dedit Apostoli Iacobi
marmorea sub terra effigies, eo loci reperta, quae nunc quoque religiose ibi colitur. Factum q. est nomen a Sancti emgie, cognomen autem a regulo, sub cuiuS fuerat potestat . Expugnationem reserunt oppidani ad heroi dem Balagam, cuius quia semis pulta famae sest, non ab re suerit, operae pauxillum imperidere . Viam nobis aperuerit Hieronymus Zarita Caesaraugustanus, vir doctus, & historiae diligens scriptor. Sed quia Ioannem Bata-Zen cum Ioanne Comneno, quem Calotan nem quidam appellant, Manuelis Comneni patre, constandere videtur, ex Nicaeta Choniate Graxo auctore, qui ea tempestate fuit, S ex Baptista Fgnatio rem ipsam petamuS. Graeciae imperator Alexiu S AngeluS cum duas haberet filias adulescentulas ac vidua S, & eas ob adulescentiam & formam, ut ait Niceta, secuncias nuptias desiderare videret, Irenen Alexio Palaeologo, Annam Theodoris
233쪽
Lascari, adulescenti animoso & bellicosissi ino despondit, dotis q. nomine, inquit Egnatius , imperi j titulos genero tribuit. Et quidem Lascaris, depulso & profligato Manuele
MaurΟZOme rubro calceo induto, ab omnibus Orientalibus urbibus imperator consalutatus est , ut testatur Niceta. Ceterum ex
uxore mascula illi proles nulla fuit, semina
Hanc Ioanni Diplobalazio in matrimoniuiunxit, imperiumq. illi per manus tradidit. Ita Egnatius. Sed quem Ioannem Diplobatagium ipse vocat, Ioannem BataZem appellant alij,& quidem Graeci. Inter quOS Nicephorus Calli stus, & Batagem tam LonaraS, quam Niceta septe nominant. Ioannes itaque Batares filium Theodorum Lascarem minorem succes rem reliquit. Qui moriens loannem filium, & filiam Lascaram Michaeli Palaeologo,tutorio nomine commendauit. Verum Palaeologus, inter tecto puero, per liὶmmum scelus, sibi imperium vindicauit. Redeamus modo ad Luri tam in Aragonicis libro quinto capite ultimo. Lascara puella verita, ne &ipsa in tyranni saeuitiam incurreret , Ligurum mercatorum auxilio Genua venit. Nubsitq. in Liguria Vitelino comiti, En temet ij, vel ut vulgo dicitur Viginti mi- iij, peperitq. ex eo filium Ioannem Lascarem,
ω tres filias. Mortuo marito , filium Genua reliquiis ,
234쪽
reliquit, qui patri in Entem et ij ditione sit
cessit. Ipsa filias secum ducens, ad Petrum Aragoniae regem, cuius ingens erat fama socontulit, si sorte dignaretur auxilium ferro, ad recuperandum paternum imperium sibi per tyrannidem ereptum. Suscepit illam rex nobilis honorificentissime, &in Valentiae regno retinuit. Filiarum q. maximam Iolanthe ex Graecia cognominatam, uxorem dedit Petro Baroni Alerbae, regis Iacobi nepoti. Secundam Beatricem ex Graecia vocatam praetermitto,huic operi non necessariam, Ba- laeta quoque ex Graecia, in matrimonio non- diu fuit,peperitq. filiam,cui suum nomen in posuit.Hanc Iolantiis matertera,vbi per aeta tem licuit, nuptui collocandam curauit. Interea cum Ιfabella Petri regis filia nil psisset Dionysiio Lusiitaniae regi, Bata Za ian avidua , propter morum, & Vitae probitatem , Vna etiam venit, fuitq. in Lusitania , quo ad
Constantiam ipsius Dionysij, & I fabellae filia , Ferdinandus Castelis duxit in matrimonium.
Tunc quoque Bata Za spectatae virtuti S matrona, nouam nuptam comitata est, tamquam moderatrix eius adolescentiae. Quae cum partu edi di siet Aison sum postea regem, non diu superstite marito, regis fili j cu Batara nutricationem sedulo curabat. Sed subducto a materna cura infante auiae cosilio , quae ad suam
potestatoin traii.iserre illum maluit, Regina
235쪽
111 DE ANTIQUIT. Lus IT. mater & recenti viduitate maesta,& praecipue nutriendi filij sblatio destituta , insuper alendae familia: impar , quod peranguste admodum q. tenuiter,nec pro regia dignitate, sumptus suppeditaretur, ex dolore m9rbum Incurrit , decessitq. in oppido sancto Facundo. Et cum eius suppellex,mundus .muliebris ad satisfaciendum alumnis minime sunt ceret, testamento a Dionysio patre, atque I labella matre petiit, ut quod illi deerat, ipsi supplerent. BataZa aute, cum se inuidiosam ex praeterita potentia indies persentiret,re cum suis communicata,nauem adornari praecepit, beneq. tam ex suis copiis, quam sororum auxilio instructam coscendens per mediterraneumare exiit, ac circumitis Gadibus, & sacro Promontorio, ad flexum, ubi oppidum Sinis est, excensionem secit. Conuenerunt ad illam Christiani multi,&ex sacra spathophororum militia equites non pauci, qui vicina loca tenebant, atque ad non spernendaS copia S aucti, Cacem regulum op do exuerunt. Extructoq. templo Bata Za bonam ligni sanctae crucis partem , quam a Lascara matre Constantinopoli delatam acceperat, in quadam templi pila conclusit. Quae diu ignorata latuit, donec miraculo suit prodita. Ob hoc solenne ibi est, dominicis , ac celebrioribus diebus, cum post sacrifici j Euangelium populum sacerdos alloquitur, etiam adhortari, Ut prem
236쪽
LIBER QFARTV s. a I 3 centur Deum pro Balaeta Lascara, Graeciae Imperatoris nepte. Relicto in potestate Christianorum oppido venerabili S matrona Con imbrigam se contulit, adhuc illa tempestate urbem regiam. Vbi facultates opes'. suas iis, qui sibi inseruierant distribuen S, pauperum nequaquam immemor, Ecclesiam cathedra te in donariis multis ac praediiS locupletavit. iSepulta ibi est in lapideo, nec operoso monumento inscriptione simplici.
HEIC SITA EST BAT AZA IMPERATORIS GRAECIAE NEPTIS. DE C E T O B O G .
CEtobriga, quae Ptolemaeo Cetobrix appellatur in ora & ostio sitiatis Salaci ensis quondam stetit, urbis tenue vestigium modo est, arenis obrutae, nisi qua irrumpentis maris violentia, sub aqua nonnumquam, nO . numquam vero a tumulo in tumulum in arenas radentibuS Ventis, deteguntur qdificia . Causia nominis a Cetis,& Briga orta est. Briga siquidem vetere Hispanoru lingua urbem significat, ut Arabriga, Coninabriga, Ceto briga, Lacobriga,& mulis alis. Prima vero compositi nomini S pars, a cetis est facta.Cete magnos pisces, yt thynnos, omissis mari-
237쪽
sr DE ANTIQUIT. LUSIT. Condiunt, ac vendunt, cetarios appellari notum est,iacus autem in quibus saliuntur celariae & cetaria dicuntur, viide Horatius et Plures adnabunt thunni, ct cetaria crescent. Quoniam vero in urbe hac, de qua nobis sermo est, celebris erat piscatio,& salsura talium piscium, sicut etiam nunc Cecimbrigae, quod oppidum e regione est in extimo sero Barbar ij promontor ij littore, Cetobriga VO-cata ciuitas est. Durant adhuc in Cetobrigensi littore ipsa cetaria, signino opere anti' quitus fabricata. In medio obrutae areni S ciuitatis fanum peruetus est,quod instauratum Virgini Christi matri sacrauit Christiana religio. Ad cuius ingressum, supra portam,arietis caput visitur contortis cornibus, 'factum ex marmore, & quidem elegantissime.Neque dissentaneum est fanum id,atque simulacrum Iouis Ammonis olim fuisse, contra frequenteS arenarum turbines , ab ethnicis ibi culti. Statua quoque marmorea stolata illinc Neocetobrigam delata est , absque tamen capite. Inscriptio quoque haec in quadrato iaspidis albi lapide, in parthenone virginum lan eti Dominici institutum profitentium Neocetobrigae extat.
L. I ULI V S. L. ET . T. LIB. VALENS. ANNO R. X X V . H. S. E. S. Τ. T ICO PIRUS. FRATRI.
238쪽
LIBER Qv ARTV s. a Is Hoc est: Lucius Iulius Lucij & Titi libertus, Valens annorum viginti quinque hic situs est. Sit tibi terra leuis Copirus fratri. Antiquitus Cetobriga ab Occidente Eborensem episcopatum terminabat, ex Bambae optimi regis diuisione, qui finium cathedralium ecclesiaru terminatione episcoporum
lites voluit dirimere. Episcopatus , inquit ille, Eborensis habeat a Cetobriga usque ad Petram, & a Rutella usque Paratam. Nostris quoque temporibus, Eborensis dioece- sis finis, Cetobriga vetus est. Corrumpi cPpit nomen in Cetobram, quam postea, multo corruptius vulgus ineruditu Troiam fecit. DE N EO ET OBRIGA. 3 Ost dirutam Cetobrigam, mutata mi
I nia est, ad alteram sinus oram Septentrionem versus, ab hinc annoS circiter quadringentos quinquaginta , conuenientibus
eo loci piscatoribus; tantaq. & ibi & Cecim-brigae, sitae, uti dixi, in extimo sere Barbarii promontorij litore, nobilium piscium captura est , cum mare piscosissimum sit , ut etiaex intima Hispania plenis vijs confluant mercatoreS . Accedit ingens candidissimi salis
copia, propter falinarum toto sinu multitudinem . Cuius gratia, externarum quoque nauium magnus semper numerus aut CXit,
239쪽
diis DE ANTIQUIT. Lus Iriaut ingreditur. Commercio itaque tam inuectionum, quam revectionum, factum insigne oppidum est, opulenti sitivumq. adeo ut magnarum urbium nequaquam inuideat claritati. Vocata quoque Cetobriga posterior haec colonia est, retento prisco nomino, dc vulgo Cetobra. Ιndies autem pergente corruptione, Cetobata . Florianus campensis in commentit ijs suis originibus, a Cetobala corrupto nomine, coetum Tubalis qonfinxit, originem l . oppidi usque a Tubale fabulatur. Ego Neocetobrigam loleo nominare distinetionis gratia,liberum cui q. est alterutro uti, siue em n Cetobrigam, siue Neocetobrigam dixerit, erudite loquetur.
Icta ora est, ab exitu Anae usque ad Sa- lactensem sinum. Quem priuS quas .
transgrediamur , redire ad continente imis oportet, per ciuitates, non quidem omne S. Neque enim omnes recensere propositum
mihi est, sed eas, quae vel a veteribuS audioribu S nominatae sunt, vel quae inscriptionum vetustarum beneficio , aut maxime insigni quopiam facto, nomina sibi suo merito prodiderunt. Id q. semel hoc loco praefatum esse me, candidi lectores meminerint . Ceterum
Pacem Iuliam, siue Augustam descripturus modo
240쪽
LIBER QUARTUS. 2IT modo eram , nisi satis superq. id fecissem, in bene longa ad Vasarum epistola, pro Pacensi colonia & in libello ad Franciscum Nonium,&alijs non paucis scriptorum meorum loci S. Si quidem ostendi eam esse, quae vulgo flexa
dicatur, corrupto a Mauri S nomine, sit tam vero in Celticis Lusitaniae populis , iuxta Strabonem, vel in consanio Celticorum,d urdetanorum q. iuxta Ptolemaeum Coloniam
fu i sse, & secundum Lusitaniae conuentum, &quo pacto ab ea pontificatus dignitas tranS- lata Badio am sit prolixe etiam exposui . Ante uniuersalem Hispaniae cladem, floruit in hac urbe Apringius Episcopus scriptor eruditus, clinus in Apocalypsin interpretationem veteribus omnibus praefert IsidoruS.Floruit etiam Ilidorus Pacensis cognominatu S, cuius opuscula horrido parumq. culto sermone, ea l. imperfecta, & mendis senticosis.simis scatentia circumseruntur. Floruere quoque iuueniSSisenanduS martyrio Cordubae coronatus, & Tyberinus preSbiter . Extant ibi complura Romanorum monumenta, ex quibus aliquot adscribam, quae per muroSipsius ciuitatis dispersa visuntur. Ad portam Maurensem, versuS nouam. C. IVLIVS. C. F 11 VIR BIS PRA . . . .
