Vincentii Mariae Santoli v. j. doctoris et archipresbyteri Roccae Sancti FelicisDe mephiti et vallibus Anxanti libri tres. Cum observationibus super nonnullis urbibus Hirpinorum, quorum lapides et antiquitatum relliquiae illustrantur

발행: 1783년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

6 tus , bustum Illud lapideum , licet temporis injuria exaesum , mecum trasportandum curavi, ς ne de ipso memoria deperiret, titulum restitutum in lucem edidi. . XXIV. Nonnullos 3c alios reticemus lapides familiares, nihil enim in ipsis notatu quod praecipue dignum sit , invenio . Referam tamen tegulaS quasdam ere taceas sepulcrales inscriptas , quasque in Tabula IV. prout sunt, signatas habes, ipsasque numeribus dispertitas; sic Numero I. mentio sit Henecratis Augusti Liberti;

Numero II. Apnecratis Augusti Liberti ; Numero III Caji Ejonii Maximi; Numero IV. Lucii Balbi, bis ini Tegula eodem nomine Sc praenomine repetito. Numero V.

Ze VI. Tegulam aliam graece inscriptam habes sic MY,κ9Y; quam Ego legerem κμβ- , hoc est Absconditus, 1ive sepultus; vel potius κρυιις h. e. Occultatio sive im, cus sepulcri : Quod si mavis legere cum litera κ , noni aurem κ sed a quidem est in , literia inversis legerem γρα, sive Yρκη, h. e. Vas fictile, quasi ibi vasa fictilia construerentur ; quippe locus ubi tegula fuit reperta, creta ceus est , non longe dissitus a Lacu , ubi tegularum infractarum frusta abundant, ac proinde crederem, Tegulam inani suisse Notam , seu Tesseram ossicinae Tegulariae, sive Vali uni fictilium, ibi existentis . In Numero VII. frustum Vasis fictilis habes, ubi inscriptum. Cneus Antestius Eros . Et in Numero VIII. habes ti alterum , ubiliteris inter se junctis legitur, ut opinor Clehomenes. Quinti. Filius . Praeter quae in principio Tabulae insculpium habes fundum Vasis, cum effgie Viri galeati , tiliteris D A M. RLLI., quas legerem. Damnium Relligiosum, sive Uas illud sacrificulum, seu pateram, quae supponebatur Uictimae ad sanguinem excipiendum , dum ni actabatur ; de quo cecinit Ρcoeta :Supponunt alii cultros , tepidumque cruorem

Suseipiunt pateris si)

72쪽

6 Iam enim patera isthaee damnium quoque dicebatur 13. Praeterea nonnulli Annuli obsignatorii aenei, in Locis istis reperti eduntur , & literis iisdem inversis in eadem tabula habes; quos hic ordine eodem numerico siliguuexponuntur. Sic nstmero IX. Socrates ; N. X. Marcus Ulpius Larcus ; N. XI. Quintus Ofilius Epaphrodites ; . N. XII. Quintus Flori . Chresimius; N. XIIL Vitus . Blassius; N. XIV. explicarem Municipium Populi. R mani; N. XV. Cneus. Tiginius. Quietus; N. XUL Valerius. Apilianus; N. XVII. Marcus. Sicilus. Cajus. Cucerrius : N. XVIII. Cajus. Decius. Fisci. Frumentarius, sive Cajus. Decius. Fabii. Filius. , & N. XIX. IESU. NAZARENO. DEO. , qui quidem omnes penes me,. in

meo Museulo, asservantur. Cur autem in locis istis tot Romanae Familiae ine

luerint , de quibus , sive in Lapidibus , sive in signia

antedictis mentio occurrit: illarum licet nonnullae credi debeant Samniticae; quippe Caesioruni , Spedioruni, Crescentiorum , & Socraticorum eruditissinius Episcoptas de Vita familias , in suo Tesauro Antiquitatum Beneventi

diserte meminit έ; sicut te Ofiliam Campanam famuliam fuisse, ex Livio colligimus s3 ; id factam dicam , sive in Coloniarum diversis deductionibus , sive post factam agrorum inter Cives divisionem , quin imo coniicere eri hoc auderem , post captam per diversas familias. Locorum possessionem , Locia ipsis ex Familiis iisdem , antiqua deleta denominatione, nomen peculiare inditum Sic quam vulgo Terram nobis conterminam dicunt

lama ina , forsan credi potest, qu3d olim dicebatur Villo mania, a Manio Curio Dentato Consule, qui sorsan ipsam cepit, te Villam Maniam dixit, deleto .nomine Formulani , ut prius appellabatur ; Civitas nunc dicta Mons Maranus, credidit Vir non vulgaris eruditionis , quod olim

73쪽

olim dicebatur Mons Marianus: si in Et ego dicerem agente Maria, quae Locum pollidebat, sive quia Loei habitatores pro Mario , eontra Sillam steterint. Habemusti Locum in Territorio Guardiae Lombardorum , quem dicunt La Pietra Anfrania : An si locus ille .fuerit aliquando a gente Afrania posset sus ' Et locus alter in Territorio nobis contermino S. Angeli Lombardorum dieitur

Manlii Picus , ic inter montes Picus quidem est ; dicerem illum a Gente Manlia possessum. Porro , in finitima Lucania , Villam habemus Luculliaetam , quae vulgo dieitur Lo Culiano; sorsan a Lucullo ita dictam; habemus & Civitatem Murum , ita distam vel quia po1ΠΩsam, aut subactam a Consule P. Decio Mure , 8e in Hi

pinis oppidum Lo Cossano, dicerem dictam a gente Cossu; Oppidum Classianum , vulga Chiusano, a gente Clusia;

Civitatem nunc appellatam Arianum, quae prius dicebatur Equotuticus, ita dictam a gente Arria ; oppidum Lapium , a gente Miliaua , cujus annulum obsignatorium supra retulimus; vicum Vulgo appellatum Dente cano, forsan a Dentato Consule , cujus, in loco illo, cantata fuit victoria; ut caeter praetermittam ; qui quidem in rebus vetustis conjiciendi modus plausibilior mihi videatur, quam super Locorum elimologiis perpetuas texere nenia a ; apud Graecos scilicet , Vel apud Fenicea talem , vel alteram denominationem exquirere, quod etsi aliqua do improbandum non sit; de omnibus tamen sic judicare, operosa, & incerta res est. Quantas & quales inquisitiones non videmus factas ab eruditis cur Civitas sub Μonte Vesuvio dicatur Summa; multa quidem opinarunt,& scripserunt: at si satisfecerint publico , nec ne , eruditus judicet Vetrani, qui eos cum Flacco ridet sa) . Et sane dum ex rebus simplicibus conjiciendi modus exib

tur s

74쪽

tur, abstinendum omnino est ab opinationibus , etsi eiuditionibus resertis , atque abundantibas : Et profecto , Summam conjicerem Ego dictam, quasi Terminum , sive Fl-nem inter agrum Nolanum, & Neapolitanum , juxta divisionem a u.' Fabio Labeone factam , ex S C. Anno V.C. DLXX. i); ea ductens potissimum ratioue, quia fines ducebantur inter caetera , ex summis Montium jugis , ut loquitur Flaccus relatus a Sigonios a): Ideoque ipsam crederem dictam Summam , & mons ejus Mons Summanus ,

sive mons terminalis sa); Licet non negaverim nonnullorum Locorum denominationes, necessario expetendas , vel ex effectibus naturalibus Locorum ipsorum praecipuis , vel εκ factis historicis , quorum eventus Majores nostri, indita denominatione, memoriae posterum apposite commendarunt , quod per spuuum quidem est.

. XXU. Et ulterius progredientes; jam diximus f. a. Libri I. . duas vias ducere ad Mefitini , Appiam scilicet,& Domitiani quas delineatas habes Tab. II. N. XI. XIL:

Viarum istarum omnes Rerum Romanarum Scriptores, nee non antiqui. Fe recentes Geographi meminerunt: extatque

Itinerarium Antonini, in quibus continuationes, milliaria de loco ad locum descributitur : Novissime vero Vir Cl. Canonicus Prat illi accuratam de Uia Appia edidit descripti nem, licet nonnulla, animadversione digna, Ielualdus in ejuS opere carpserit, quod caeteroquin omnibus Scriptor l-bus rerum antiquarum nece 1sario evenire debere fatendum

est: At quidquid Iesualdus edixerit , certe Pratillus , omni qua potuit industria , de Via Appia serna ocinatus est: Hane describens a Quinto decimo Urbe A clano ab Ipso credita), p r Castra Fontis Rosae, & Iei ualui, pr

Pe Frequentum, ducentem ad Romuleam, solam Itinerariorum 1equitur auctoritatem , nec ullum prae oculis habuit

75쪽

buit lapidem , sive aliud monumentum ad rem firmamdam : Tres ego lapides edam de Via Appia signanter

statuentes , nuper repertos, quique penes me affervantur.3. XXVI. In Civitate Frequenti nonnullae adhuc extant Inscriptiones, & signanter in parietibus antiquae E clesiae S. Marciani; ipsaeque partim anfractae , & putim in illius parietibus cunsepultae , quarum literae quaedam contemplandae ViX exibentur , .non au .em legenda; uua tantum eXcepta quae haec habet .... BOUIUS. N.

D. D. M stera in Platea Civitatii ejusdem, & ipsa quoque cotilua, tantumque legitur

Has apposite Ego etetuli, quia prima, ut praesertur, Μagistrum Augustalem meminit Bavium , ipsumque Viam sternentem ; εc altera Architectum aedificiorum forsan , vel etiam viarum; relicta sepulcrali inscriptione, quaetere dextro habetur Portae caledralis ejusdem , quia nihil in ipsa novum, aut ad rem faciens , de qua disserimus inveni : Nec inscriptiones relatas a Prat illo in Civitate

Tantem, invenire potui etsi de illis diligenter inquinvis. sena si P illi. de Via A. Cap. 4.

76쪽

6ssim : Porro in parietibus 'antedictae , clesiae Divi Mariaciani nonnulli observantur lapidea numeris tantummodo distinisti, ceris Viarum distantias portendentes , & ad Viam Appiam , sive etiam Domitiam spectantes , ut inferius dicemus: At insignem insequentem Lapidem , mihi comunicatum a R. D. Carmelo Pastu i , Canonico Primi certo Caledralis ejusdem ,'item ipse in ejus domo vidi, semel , atque iterum legi , atque in lucem edere operae praetium existimavi. . .

Et priusquam de subjecto scriptiohis , illustratio

vis ejus dicam ; ipsa es ita in suis interpunctionibus 4egerem : Chuso Trebiua. i. Filius, . Gai. NUOS., Iuridicι. Iuri dicundo. Signum. sive Simulacrum Novum. In . Templo. Anubi. Fecit . Cum Pecunia . Mumcrata . Quae . Fuit. Sibi . Adfignata sive AdjuSicata . Danee . Quaesore. In'. Uvatione. Posuit Titulum .. Ipsam eruc tiores melius legant: Dum Ego de subiecto. illustrat sonis ejus dicam. Insigne , Lapis ille, 'Familiae. Trebiorum est Monumentum ; quippe ex quo rescimus ' Cajum Iureconsultum praeclarissimunt , dictum , in -lapide Iuridicum Iuridicundo , ex Familia Treb orum futile . 'Caji usque adhuc praenomen innotuit 'tantum ; at .Nomen ejus peni

77쪽

tus Ignorabatur , M Familia fr): Floruit Cajus Pii Antonini , sive Hadriani temporiabus, ut scribit Cujacius sa); Sub Hadriano, O Marco. nempe Aurelio , ut ait Vinnius s3ὶ; Hadriano , atque Antonino Pio juniore, ex Cyrilli sententia sεὶ . Autumavit Cujaeius, cijum suilla ex Familia Cassiorum : nisi his quoque, Verba sunt Crijacii, ex Cassorum familia fuit sue);

Sed cur ita judicaverit caussam adducit nuram . De Trebiorum igitur familia fuisse Cajum , ex relato lapide conjici potest. Cur autem Tribonianus , Caji commenta- Tia memorans , ipsum dicat Cajum nostrum so) ; ob benevolentiae Agnificationςm, ait Vinnius ) quia eo auctore praecipue usus sit, inquit Cujacius 8). At Ego opinarem , Tribonianum , licet natione graecum, auctore Procopio, si ) oriundum forsan fuisse ab Urbe , ti a gente Trebia, a qua dictus fuit Trebonianus; pari modo , quo a Claudia gente Claudianua ab AElianus ti c. si o). Tribonianus igitur, ut generis sui originem a Cajo Trebio indigitaret, Cclum nostrum, peeuliari affectionia vocabulo dicit : Caeterum an gena Romanorum Trebia , oriunda fuerit a Trebio Compsano cive , quem Livius meminit si r) , pro certo statuere non audeo ; licet non improbabiliter id autumari possit.

78쪽

XXVII. Sed e diverticulo ut in viam vere rede mus; jam diximus Canonicum Pratilli nubium antiquum lapidem edidille , dei cribentem Viam Appiam a Quinto de ei mo ad Romuleam, quam Vulgo nunc dicunt Bisaeeia: Ego Cippum nobilissinium edam , qui Penes me asserva, tur, nuper repertum in Territorio Patriae meae. in ideo ubi dieitur Cosa Diana , qui parum distat a Mephitico Lacu ad orientem ; ibique non longe Via Neapolitana , seu Domitia jungitur cum Via Beneventana, seu Appia, quam vulgo nunc dicunt la Stradar Cippus autem, prout praeseraur videre est.

M. FOLVIUS. M. F. D A C.

Quatuor Romanarum perillustri uin Familiarum , in Cippo mentio occurrit , Liciniae , Fulviae, Somproniaeti Papiriae . . 'Et gentem Liciniam plebejam sui ise , sed claram , oc Consularem; rerum Romanarum Seriptores nos edocent: ipsamque diversis cognominibus distin tam , nempe Sura, crassa , Luculla , Macra , Murena , Nerva , Stolone si). Gentem Fulviam a Tusculo oriundam, plebejam quidem , sed muItia auctam honorib a Cicero restatur set) : In tres familias cognominibus dis retas , ipsa divisa est ;Nam Paetini , 6c Nobiliores primam ; Centumali secun-I di dam;

79쪽

da a ; le tertiam obtinent Flacci , de quibus mentio lulapide fit. Sempronia-gens fuit Patricia, postea ad plebem tr ducta; Plebeja facta. Ex diversia cognominibus, diversas quoque familias agnoscimus Atratinam nempe, Busant, Longam , Sopham , Tuditanam , & Graccam , de qua hie

. Gens Papisia altera fuit Patricia , licet minorum gentium , ut Cicero ad Paetum loquitur sa quos nempe post Romulam in Senatum . Tarquinius Priscus adialegerat s3Jὶ , quae Papisia dicebatur cuius . cognomi ua Mugillanum, Crassum, Cursorem , O Icassonem idem Cicero ibidem meminit Altera quit Plebeia, 4e ex ejusdem Ciceronis judicio coiitomnen*, icujus cognomina se imus fuisse Turdum, ὀe Carbonem , de qua in proposito Cippo inscriptio legitur.

Graecorum historium, inter Romanarumrerum scriptores, vix est qui reticeat : hic tantummodo ad Cippum relatum pertiuentia attingam. Ee Tiberius quidem Graecus

Filius Tiberii, Viri Cohsularu , 6e Corneli .l, Scipionis Africani Filiae, Tribunus fuit Patri bos infensus, ob faedus NumantInuta dii lutum '; is cum legem ta ciniam renovandam populo retulisset, adversus Voluntatem Senatus ,εc ordinis Equestri , ne quis e X Agro pablico pIusquam decem jugera possideret , quod Plebiscito sancitum fuit ;seipsum , Cajum Graccum , fratrem germanum , bc Appium Claudium, socerum suum , Triumviros agri dividuiadi eligeridos curavit, totamque Italiam pro caussa divisionis hujusmodi , integra aestate peragrarunt 53 . At Tiberio a Publio Nasica interempto , conjurantibus fetiam ut Publio Saturea, de Rubrio Collegis, sive Rufo , ut

80쪽

in capite Cip p, fit mentio, ut mox di emus.. At silaniam Publius Licinius ibi non ' appellatur Triumvir , & de Appio Claudio reticetur omnino ; de Lapidis genuina antiquitate , haud perperant dubitabam:

merum. enim vero', cum de istorum Triumviratu , ex

Horo, liquido constet Seditiones a Triumviris Fuluio. Flacco, Cato Gracico , O Chy, Carbone ide agro disitan ocreatis excitata n, quos Triumviros vere fuisse Plutarcus meminit idcirco autumareny , Appio Claudio vita functo , gravis enim tunc erat annis , - quippe qui

jampridem Consul fuerat cum Cajo Metello , ὀe tam Triumuir fuit creatus , Princeps erat Senatus sue) ; MCrasso ad Consulatum evecto 6) ; Marcum Fulvium virum Confikarem ), te Papiriunx Carbonem , olim qui Plebis fuerat Tribunus. 8ὶ , ipsis subliitutos ; utrosque Patribus insenses' , qai pro, Plebe M pro Leta Sempro

uia , ad scelera usque contendebant : Hi enim Scipio. nem Africanum, Publii Amilli Filium, quι Patrum tuebatur partes, propinato per Semproniam , uxorem ejus, Veneno , enecarunt sy); finitimos Italiae populos ad defectionem concitarunt, ipsosque tandem, Fulvio edicente,

Civitate donarunt fro) . 'Cans igitur Sempronius Graccus, Fratre Tiberio

SEARCH

MENU NAVIGATION