장음표시 사용
31쪽
illis propria et congruens, quae aeque calore repandici amplificari, ac frigore densari et constringi, et possit et gaudeat. ' . . Calor natura sua mobilis, usque molem quamlibet subiit, laxat, extenuat, et ossicit ut moveri
Frigus contra, natura sua immobile, perpetuo id unum agere Videtur, ut molem quam subit, constringat, denset et gravitatem indat. A calore factus est sol, item reliquae Stellae Omnes,
Frigore constituta terra, et quaecunque illi inditae sini facultates et SpecieS. Moles corporea, Sive materia, nulla prorsus agendi seseque generandi facultate Praedita, assidue a calore i ii summam tenuitatem et pene in non-ens agitur ; a frigore autem cogitur atque densatur Semper: itaque mundi magnitudo nec augeri, nec minui uspiam potest. Contra calori frigorique, non tantum contrariae agendi operandique vires, sed etiam sa- cultas appetitusque tributa, sese assidue tum multiplicandi atque generandi, tum se amplificandi ac quaquaversus effundendi, molemque totam occupandi; quin etiam se mutue oppugnandi et expellendi invicemque se sibi substituendi.
Calor et frigus mutuo se oppugnantes coelum et terram generavere, Omniaque entia generant, et vel conservant vel immutant,
32쪽
Calor unicuique rei tenuitatem, candorem et mobilitatem suam indit, et denique in mobiles vapores resolvit, quin in ipsum ignem, qui ejusdem cum
sole et universo Caelo eSt naturae.
Contra dubitandum non est quin ipsa quoque terra frigore potissimum eam rigiditatem et gravitatem atque duritiam nacta sit, ut nullam unquam in partem inclinetur, propriaeque sedi perpetuo im, . mobilis inhaereat, speciei visibilis non expers, at lucis, ideoque nigra. Calor motum tempore, natura et dignitate ante-
cedit; motus caloris est operatio; nullusque novus calor a motu rebus inditur, sed praei nexistens excitatur.
Materiae dispositiones non mollitie et duritio, sed tantum expqnsionis constrictionisque diversitato cxpendendae sunt. Lentor, mollities, viscositas, stuor, vapor insignes sunt immutationes crassitiei ad tenuitatem progredientis. Omnia a Deo creata, constituta autem, aut calore, aut frigore, atque varia consistentia et dispositione praedita, et in diversas species distributa, continentur spatio. Spatium locus est a contentorum eorporum mole diversus; aut repletum videtur, aut inane. Omnia temporis decursu, aut calore, aut frigore, mutantur : motus enim et mutationes tempore solo
33쪽
digdoscuntur. Tempus ergo numerus quidam eSt, si vo duratio qua sit motus quisque.
Sicut prima mundi corpora, coelum et terra, illud a summo integroque calore, liaec a Summo integroque frigore, constituta , ita 'Singula entia quae planetae vocantur et animalia, non e terra a sole, sedc propriis seminibus et a seipSis generantur. Nec, ut alia, unum agere, nec unum Sentire Palive, nec operari videntur unum; ut eorum, nec generatio,
nec ingenium facile inspici possit. Plantarum porro atque animalium constitutionem noscimus, et quum partes corporis inspicimus, et multo mygis quum inquirimus qualis sit anima quae utrisque inest. Anima enim id est quod corpus universum gubernat atque in animali sentit. Quod si spiritus e semine eductus, rebus e semine consectis inexistens, reliquis in animalibus animae
substantia visus est; nequaquam tamen propterea otiam in hominibus, humanaeque animae substantia existimandus est. Humanam animam prorsus divinam et ab ipso Creatore immissam, non Sacrae tan-
34쪽
tum litterae nos docent, sed etiam rationibus nostrae montis modum virium non excedentibus, intelligero licet. Nam quaedam seorsum a reliquis animalibus operari, patique et appetere homines Videntur, quae sublimiori omnino substantiae, quam qualis spiritus e semine eductus videri potest, tribuenda sint. Λnima a Deo in singulos homines immissa, ct corporis universi forma, et incorporea immortalisque
Animal non apparet similare ens, sicut lapides metallaque, Sed e plurimis compositum rebus; nec vero ex iis modo quae manifesta Sunt, e CarnOSO, nervoso et Osseo genere; sed ex alia quadam substantia, quae, quod pertenuis nerVOSique generis est,
Anima illa, o semine educta, nec una univerSi animalis corporis, non vero diversae illius portiones; diversarum hujus partium forma eSt. Quum in externis, tum in internis corporis partihus animal sentit . Sensus autem hic dilatatione et constrictione, id est, motu animae sit. Sentiens anima spiritus est nervoso generi in- existens. Nervosum genus ita constructum est universum, ut quae in singulis ejus portionibus percipienda essent, et revora in iis percipiuntur, optimo percipi possent omnia. Princeps spiritus portiori usque veluti universitas in cerubri ventriculis locanda. Disiliroes by Gorale
35쪽
Spiritus portiones omnes moventur arbitrio universitatis, et ab ipsa omnino universitate.
Albae exsanguesque animalis partes prius quam sanguineae ei formantur; et illae e masculino seminuoque semine, hae ex semineo sanguine ab uteri calore immutato constituuntur.
Spiritus nervoso generi indendus, carnosum huic circumponendum , huic Porro . venae arteriaeque intertexendae, eae sanguine replendae, P tremo OP nibus osseum genus subjiciendum. Spiritus venarum si bris inexistens sanguinem in illas attrahit omnes, et in res agit e quibus, ut ipse, ita ut carnosum et nervosum et OSSeum genus resicitur laveturque. Sanguis ad cor delatus et ibi magis concoctus, et in easdem res in quas in venis agi visus est, in arteriis quoque actus, eosdem praeStat usus; et Praeterea spiritus universitatem in cerebri ventriculiginhabitantem reficiti Infantilem ob vigorem animal augetur; non aeque
36쪽
dum augatur; senilem ob languorem imminuitur. Eadem tamen partium Singularium, itaque etiam animalis universi remanet forma. Quae constituta Sunt animalia, Optimo sunt constituta omnia ; quae autem materiae necessitate eveniunt, ob melius aliquid videntur facta.
Plantis, sicut animalibus, anima inest; haud innata quidem, sed a partium distinctarum compoSi- stione generata; nec toti plantae substantiae inhaerens sed tegumento si brisque propria. Anima plantarum paulo crassior quam quae animalibus inest. Terra et calor causae sunt et conditiones constitutionis, incrementi ac conservationis Plantarum.
37쪽
Animal ox anima et corpore constat ita inter se copulatis, ut distincta esse pergant. Quantum pertinet ad animam e semine eductam, Spiritus corpori, ut proprio organo, inclusu S est. In homine peculiariter, spiritus paSSiones operationesque ρ periendae sunt: id est, id quo rerum, quae in Spiritum agunt, speciem, naturam et motu S percipit, - id quod sentire dicitur; lum id, quo earum, quae spiritui innotuere, ignota elementa percipit, - id quod intelligere dicitur; postremo, id quo ab iis quae sentit sit intelligit cupiditatibus odiisve, et aliis hujusmodi ans octibus, ad bonas pravasVe commovetur actioneS. Praesentes modo et vigentes, caloris rhodo et frigoris, vires percipit Spiritus. Iterum porro quae in Spiritum agunt, naturam ejus oppugnantes dispositionemque immutantes, atque ad novos cum agenteS motus, Sur Sus est nobis. IS ulique aut illarum actio,
aut spinitus passio, aut illarum harumque perceptio
38쪽
Sit. Oportet. In Super Summa in rerum Sensu voluptate, aut molestia discitur spiritus : aut voluptas, aut dolor spiritum comitatur sentientem. Tactus, guStu S, Odoratu S, visus, auditus diversae sunt facultates, ac propriis Singulae vocibus appellandae ;- attamen omnes, auditu excepto, facultates Sunt tactus. Percipere, sive sentire, nillil aliud est quam contingere aut contingi. Unus Sonus, id ust, oer commotus ad spiritum non desertur, eumque non contis git, sed impellit. Τactu vivas agentium naturarum vires sentit spiritus, dispositionem, levitatem, asperitatem, gravitatem, conspisSationem Omnium earum rerum quae spiritui cedunt aut resistunt. Lingua ciborum percipit naturam omniaque sa- Porum genera, humiditatem et siccitatem, dulce et
amarum. Olfactu novimus res eas quae amplificant
sese et effundunt, aerem, cal0rem, atque dispositionem virium quae rebus odorabilibus insunt. Oculis colorum genus et lucis ingenium, actio-κnem et passionem percipimus. Lu X autem quaevis et ubivis facta, non a sole modo, Sed a Se ipsa quibusvis in rebus facta, e quovis sui ipsius puncto quaquaversus Sese effundit et coloribus, quos attingit, coloratur omnibus. Una luce con Specta, rerum omnium colores imaginesque Spectari pOSSunt. Corneae portio quae pupillae SuperpOSita est, Oculoquei existentes humores luci pervii sunt omnes.
39쪽
Au litus externo aure commoto sit. Soni omnino omnes aeris motus sunt, horumque percepti , sonorum est auditus. Animalium itidem V es aeris sunt motus, earumque disserentiae omnes secundum diversam exspirati aeris tenuitatem, arteriarumque per quas exspiratur di Spositionem, magnitudinem, et expirantis animae voluntatem viresque, sunt. Voluti oculi rerum coloratarum motus, man Siones, numeros, figuraS, Si tus et magnitudines intuentur; ita auros sonorum stercipiunt quantitates et distantias.
lles porro Omnes Propterea percipiet spiritus, quod ipse ab Omnibus patitur commoveturque, Oarum similitudines percipit et dissimilitudines. Quae cnim idem in ipsum agunt, et a quibus idem ipso patitur, ut unum ea omnia atque ut idem percipit; ut diversa autem, quae diversa agunt, et a quibu Spatitur divorsa. Quae similia in multis sentit spiritus, ab iis seorsum quae in iisdem diversa percipit,
in unum en colligit connectitque, et unum eSSe ea. Omnia stabuit; et quae diversa, aut ente in uno sen-
40쪽
tit, ut diversa sentit diversaque statuit; et quod in similibus cntibus inesse aut evenisse Sentit, Communi illorum naturae tribuit ea omnia. Quae vis intellectvr VOCatur, Sive ratio.
Spiritus, quae sentit, imaginatur, meminit et reminiscitur. Conditiones occultas . rerum, Conditionem intuens manifestam, spiritus existimare, inducere vel deducere, poteSt. Doctrinarum omnium, et ipsius geometria' principia, a sonsu petenda, Vel Proximn corum, qua SenSu percopia sunt, similitudine : ex iis pondent
Conclusiones physicae mathematicis eo praestatat, quod hae a signo omnes, illae a propriis causis propriisque manant principiis. Cognitio diversa videtur quod diversa compara -
tur similitudine. Nihilominus sentiens substantia imaginanti et ratiocinanti eadem ; non propria enim vi, sed sensus ope intelligit ratio. Substantia, quae sentit, in homine ratiocinatur;
animalia reliqua ratiocinationis non Proi Sus expertia sunt. Substantia, quae ratiocinatur in homine, non una simplexque, sed anima a Deo creata, et Spiritu osemine educto composita; et facultas ignotas rerum conditioncs ex earum similitudine, quod in ento rc-nitu S noto conspecta: Sunt, cognoscendi, non eSt