M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

166 PSEUDOLUS. v. 1o6

s I ΜΟ. Bene atque amice dicis: nam nunc haud meus es. PSEUDOLUS.

Vin' etiam dicam, quod vos magis miremini P

Priusquam istam Pugnam Pugnabo, ego etiam prius Dabo aliam pugnam claram et conmemorabilem.

Quam pugnam p

Hem, ab hoc lenone vicino tuo Per sycophantiam atque per doctos dolos Tibicinam illam, tuus quam gnatus dePerit, Ea circumducam lepide lenonem.

Quid est P

Essectum hoc hodie reddam utrumque ad ve

Siquidem istaec opera, ut praedicas, perfeceris, Virtute regi Agathocli antecesseris. Sed si non faxis, Eumquid caussae est, illico Quin te in pistrinum condam P

a Diuiti rod by Cooste

172쪽

PSEUDOLUS.

Non Unum quidem Diem modo, verum hercle in omnis, quantum est. sed si effecero, Dabin' mi argentum, quod dem lenoni illico Tua voluntate PCALLIPHO.

Jus bonum orat Pseudolus: Dabo, inque.

At enim scin' quid mihi in mentem venit Quid si hice inter se consenserunt, CalliPho, Aut de conpacto faciunt consutis dolis,

Qui me argento circumvortant PPSEUDOLUS. Quis me audacior Sit, si istuc facinus audeam facere P immo sic, Simo Si sumus Conpecti, sive consilium umquam inivimus De istac re, aut si de ea re umquam inter nos Convenimus: Quasi in libro quom scribuntur calamo literae, Stilis me totum usque ulmeis conscribito. . SIMO. Indice ludos nunc iam , quando lubet. Ps EUDOLUS.

Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi, Ne quo te ad aliud occiapes negotium.

173쪽

168 PSEUDOLUS. v. I 38

CALLIPHO. Quin rus uti irem, jam heri constitueram. PSEUDOLUS. At nunc disturba, quas statuisti, machinas. CALLIPHO. Nunc non abire certum 'st istac gratia. Lubido est ludos tuos spectare, Pseudole. Et si hunc videbo non dare argentum tibi,

Quod dixit: potius quam id non fiat, ego dabo.

Νamque edepol, si non dabis, Clamore magno et multum flagitabere. Agite, amolimini hinc vos intro nunc λam, . Ac meis vicissim date locum fallaciis.sIMO. Fiat, geratur mos tibi. Ps EUDOLUS. Sed te volo . Domi usque adesSe.s I ΜΟ. Quin tibi hanc operam dico CALLIPHO.

At ego ad forum ibo: Jam hic adero.

sIMO. Actutum redi. Ps EUDOLUS. Suspicio est mihi nunc vos suspicarier, 'Me idcirco haec tanta facinora promittere,

174쪽

V. III

Qui vos oblectem, hanc Fabulam dum transigam, Neque sim facturus, quod facturum diXeram. Non demutabo. atque etiam certum, quod sciam, Quo sim facturus pacto, nihil etiam scio; Nisi quia futurum 'st. nam qui in Scenam PIO-Venit Novo modo, novom aliquid afferre addecet. Si id facere nequeat, det locum illi, qui queat. Concedere aliquantisper hinc mi intro libet, Dum concenturio in corde sycophantiaS. Tibicen vos interea hic delectaverit.

ACTUS II.

PSEUDOLUS.

ΡΑΟΗ Iuppiter, ut mihi, quidquid ago , lem

pide omnia prospereque eveniunt lNeque quod dubitem, neque quod timeam, me in pectore conditum 'st consilium. Nam ea stultitia est, facinus magnum timido cordi credere. nam Omnes Res Perinde sunt, ut agas , ut eas magnifacias. nam ego in meo Pectore Prius ita paravi copias duplicis, triplicis dolos, Perfidias: ut ubicumque cum hostibus congrediar, majorum meum

175쪽

Fretus virtute dicam, mea industria et malitia, fraudulentia, Facile ut vincam, facile ut spoliem mctos Per duellis meis perfidiis.

Nunc inimicum ego hunc communem, meUm atque VoStIUm omnium

Ballionem, exballistabo lepide. date oPeram modo. hoc ego oppidum Admoenire, ut hoc die capiatur , volo: atque ad hoc meas legiones Adducam. si hoc expugno, facilem ego hanCrem meis civibus faciam. Post ad oppidum hoc vetus continuo mecum eXercitum Protinus obducam: Inde me et simul Participes omnis meos praeda onerabo , atque opplebo: Metum et fugam perduellibus meis injiciam, me

esse Ut sciant natiam, QUO εum genere gnatus. magna me facinora decet essicere,

Quae post mihi clara, et diu clueant. sed uno quem Video , quis hic est, Qui oculis meis obviam ignorabilis objicitur Plibet scire Quid hic velit, cum machaera: et huic, quam rem agat, hinc dabo insidias.

176쪽

V. I

I I 1 loci sunt, atque hae regiones, quae mihi, ab hero sunt demonstratae: Ut ego oculis rationem capio, quam mihi ita dixit herus meus milOS, Septimas esse aedis a porta, ubi ille habitat leno,

quoi jussit

Symbolum me ferre, et hoc argentum. nimis velim , certum qui

Mihi faciat, Ballio leno ubi hic habitat.

St. tace, taee, Meus hic est homo, ni omnes Dii atque homines deserunt. novo consilio Nunc mihi opus est: nova res subito mihi haec' objecta est: ΗOc Praevortar principio: illa omnia missa hac beo , quae ante agere OCCePi. Jam pol ego hunc stratioticum nuntium adve- , nientem Probe Percutiam. HARPAX. ostium Pultabo , atque intus ovocabo aliquem

Quisquis os, conpendium ego te facere Pultandi volo;

177쪽

1γα PSEUDOLUS. v. 12 Nam ego Precator et patronus foribus Processi

Tune es BalliopPSEUDOLUS. Immo vero ego ejus sum Subballio. HARPAX.

Quid istuc verbi est P

PSEUDOLUS. Condus Promus sum, PIOCUrator Peni. HARPAX. Quasi te dicas atriensem. PSEUDOLUS. Immo atriensi ego impero. HARPAX. Quid tu, servosne es, an liber pvs EUDOLUS. Nunc quidem etiam SerVio. HARPAX. Ita videre, et non videre dignus qui liber sim. PSEUDOLUS. Non soles respicere te, quom dicas injuste alteri PHARPAX. Hunc hominem malum esse ΟPortet. PSEUDOLUS..Dii me servant atque amant. Nam haec mihi incus est: procudam ego hodie hinc multos dolos. Η A R P A X.

Quid illic secum solus loquitur p

178쪽

PSEUDOLUS.

Quid ais tu, adulescens p

Quid est p

vs EUDOLUS. Esne tu , an non es, ab illo milite Macedonio, Servos ejus, qui hinc a nobis est mercatus mu-

. lierem pQui argenti hero meo Lenoni quindecim dederat minas,

Quinque debet p

Sum. sed ubi tu me novisti gentium, Aut vidisti, aut conlocutus p nam equidem Athenas antidhac Num am adveni, neque te vidi ante hunc diem

umquam oculis meis. Ps EUDOLUS.

Qitia videre inde esse: nam olim quom abiit, argento haec dies Praestituta 'st, quoad referret nobis; neque dum

retulit. HARPAX Immo adest. Ps EUDOLUS.

Turi' adtulisti p

Quid dubitas daro P

179쪽

PSEUDOLUS.

v. 31

Tibi ego dem P

PSEUDOLUS.

Mihi hercle vero, qui res rationesqUe heri Ballionis curo, aceePto, eXPenso, et quoi debet

Siquidem hercle otiam supremi Promtes thesauros IoViS, . Tibi libellam argenti numquam credam.

Vae tibii tu inventus vero, meam qui furcilles fidem luvasi mihi non sexcenta tanta soli soleant credieri

Potest,' ut alii ita arbitrentur, et ego ut ne credam tibi. PSEUDOLUS. Quasi tu dicas, me te velle argento circumdu

Immo vero quasi tu dicas, quasique ego autem id suspicer.

Sed quid est tibi nomen P

iDiuiti so by Cooste i

180쪽

PSEUDOLUS. Servos est huic lenoni Syrus, Eum esse me dicam. Syrus sum. HARPAX.

Syrus p

PSEUDOLUS. Id est nomen mihi. . II ARPAX. Verba multa facimus: herus si tuus domi est, quin ProvOCAS:

Ut id agam, quod missus huc sum Θ quidquid est

nomen tibi. a Ps EUDOLUS. Si intus esset, evocarem. Verum si dare vis mihi , Mage erit solutum, quam si ipsi dederis. HARPAX.

At enim sciti' quid est ZReddere hoc, non perdere, herus me misit. nunc Certo scio

Hoc, febrim tibi esse, quia non licet hoc inji

Ego , nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini. Ps EUDOLUS. At illic nunc negotiosti 'st: rlas agitur apud Jum

dicem. HARPAX. Dii bono vortant. at ego quando eum esse Cey

sebo domi, Rediero. tu epistolam hanc a me accipe, atquo illi dato.

SEARCH

MENU NAVIGATION