M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

46 PSEUDOLUS.

Fuit occasio, si vellet, jampridem argentum ut

Quid, si non habui P

Amabas p invenires mutuom, Ad Danistam devenires, adderes fenusculum :Subripuisses Patri. PSEUDOLUS. Subriperet hic patri, audacissume PNon Periclum 'st, ne quid recte monstres.

BALLIO. Non lenonium 'st. CALIDORUS.

Egon' patri subripere Possim quidquam, tam

Caulo seni ΘAtque adeo, si facere Possem, Pietas Prohibet. BALLIO. Audio. Pietatem ergo istam ampleXator noctu, Pro Phoenicio. Sod quoniam pietatem amori video te Praevor

teres

omnes tibi patres sunt Θ nullu 'st tibi, quem ro- γ ges mutuom Argentum p

Quin nomen quoque jam interiit Mutuom.

152쪽

Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt saturi, Poti, Qui suum repetunt, alienum reddunt nato ne

mini ,

Ab alienis cautiores sunt, ne Credant alteri. CALIDORUS. Nimis miser sum, nummum riusquam IePerire argenti queo: Ita miser et amore Pereo, et inoPia argentaria.

Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die. Iam hercle vel ducentae fieri Possunt praesentes

minae. CALIDORU s.

Periit an non tum LeX me Pordit quina vicenaria 'Metuunt credere omnes. - BALLIO. Eadem 'st mihi lex, metuo credere. Ps EUDOLUS.

Credere autem p eho, an Poenitet te, quanto hic fuerit usui p

Non est justus quisquam amator, nisi qui perpetuat data, Datque usque. quando nihil sit, simul amare desinat.

153쪽

' PSEUDOLUS.

V. 71348 CALIDORUS.

Nihilne to mei miseret PBALLIO. Inanis cedis: dicta non sonant. Atque ogo te vivom salvomque Vellem. PSEUDOLUS.

Eho, an jam mortuu 'st P

Ut ut est: mihi quidem profecto cum istis dictis

mortuu 'St. Illico vixit amator, ubi lenoni placet. Semper tu ad me Cum argentata accedito querimonia. Nam istoc, quod nunc lamentare, non esSe a gentum tibi, Apud novercam querere. PSEUDOLUS.

Eho, an umqUam tu hujus nupsisti patri P

Dii melius faciant. PSEUDOLUS. Fac hoc, quod te rogamus, Ballio, Mea fide, si isti formidas credere. ego in hoCtriduo Aut terra aut mari alicundo evolvam id argentum tibi.

Tibi ego credan '

PSEUDOLUS. Cur Non pDiuiti geo by Gooste

154쪽

Quia pol, qua opera sic credam tibi, Una opera alligem fugitivam canem agninis luctibus. CALIDORUS.

Siccine mihi abs te bene merenti male resertur gratia p

Quid nunc uis p

CALIDORUS. Ut opperiare hos sex dies saltem modo , Ne illam vendas, neu me Perdas hominem amari

Euge, homo lepidissumC.

BALLIO.

Immo vin' etiam te faciam ex laeto laetantem magis p

Quid jam e

Quia enim non venalem jam habeo Phoenicium. CALIDORUS.

Non habes '

BALLIo. Non hercle Vero.

155쪽

PSEUDOLUS.

CALIDORUS. Pseudole, arcesse hostias, Victimas, Ianios; ut ego huic sacruficem summo

Jovir Nam hic mihi nunc est multo Potior Iuppiter, quam Iuppiter.

BALLIO. Nolo victimas: agninis me extis placari volo. CALIDORU s. Propera, quid stas P arcesse agnos. audin', quid

ait Iuppiter p

PSEUDOLUS. Iam hic ero: verum extra Portam Metiam currendum 'st Prius. CALIDORUS.

Quid eo p

Ps EUDOLUS. Lanios inde arcessam duos cum tintinnabulis. Eadem duo greges virgarum inde ulmearum ad geros

Ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi. In malam crucem istic ibit Iuppiter lenonius.

B A L. L I O. Ex tua re non est, ut ego emoriar. PSEUDOLUS.

Qui dum p

Ego dicam tibi: Quia edepol dum ego vivos ViVam, numquam eris frugi bonae.

156쪽

Qui dum p

Sic, quia

Si ego emortuus sim, Athenis te sit nemo ΠC- quiΟT. CALIDORUS. Dic mihi, obsecro hercle, verum serio, hoc quod te rogo. Non habes venalem amicam tu meam Phoeni-ῖ- cium pHALLIO.

Non edepol habeo Profecto: nam jampridem Vendidi.

CALIDORUS.

, Quomodo P

li, BALLIO. Sine ornamentis, cum intestinis omnibus: CALIDORUS. Meam tu amicam vendidisti PBALLIO.

Valde, viginti minis.

CALIDORUS.

Viginti minis P

BALLIO. Utrum vis, vel quater quinta minIS,

Militi Μacedonio. et jam quindecim habeo minas.

157쪽

PSEUDOLUS.

V. II 3 CALIDORUS.

Quid ego ex te audio P

BALLIO. Amicam tuam esse factam argenteam. CALIDORUS.

Cur id ausus sacere p

Libuit, mea fuit.

CALIDORUS.

Ehol Pseudole, I, gladium asser.

PSEUDOLUS.

Quid opus gladio p

CALIDORUS. Qui hunc occidam, atque me. Ps EUDOLUS.

Quin tu te occidis potius P nam hunc fames jam

occiderit. CALIDORUS.

Quid ais, quantum terra tegit, hominum Per-Jurissume pJuravistin' te illam nulli venditurum, nisi mihi PE ALLIO. Fateor. CALIDORUS.' Nempe conceptis verbis. i BALLIO.

158쪽

v. 121

BALLIO. At argentum intro condidi. Ego scelestus nunc argentum Promere POSSUm domo :Tu, qui pius es istoc genere gnatUS, nummum non habes. CALIDORUS. Pseudole, assiste altrinsecus, atque Onera hummaledictis. PSEUDOLUS. Licet. Numquam ad Praetorem aeque Cursim Curram, ut emittar manu. CALIDORUS. Ingere mala multa. PSEUDOLUS.

Jam ego te disseram dictis meis. Inpudice.

Quippini p

159쪽

PSEUDOLUS.

v. IugBALLIo. Certe. CALIDORU s. Furcifer. BALLIO. Factum OPtume. CALIDORUS. Sociofraude. BALLIO. Sunt mea haec ista. PSEUDOLUS. Parricida. BALLIo. Perge tu. PSEUDOLUS.

Sacrilege.

BALLIO. Fateor. CALIDORUS.. Pedure. BALLIO. Vetera vaticinamini. CALIDORUS.

Legirupa.

BALLIO.

160쪽

v. 13I ACTUS L SC II L aues

CALIDORUS. Fura BALLIO. Babae. PSEUDOLUS.

Fugitive.

BALLIo. Planissume. PSEUDOLUS. Fraudulente. CALIDORUS. Upure leno. Ps EUDOLUS. Coenum BALLIO. Cantores probos lCALIDORUS. Verberavisti patrem atque matrem. BALLIO.

Atque occidi quoque, Potius quam cibum praehiberem. num Peccavi

quidpiam p

Numquid aliud etiam voltis dicere p

SEARCH

MENU NAVIGATION