M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

PSEUDOLUS.

BALLIo. Quin sequere ergo intro. SI MI A. Sequor.

's 3 o R E M ego hominem magisque Vorsute

malum Numquam edepol quemquam vidi, quam hic est Simia. Nimisque ego illum hominem metuo et formido male, Ne malus item erga me sit, ut erga illum fuit, Ne in re secunda nunc milii obvortat Cornua, Si occasionem capsit, qui siet malus. Atque edepol equidem nolo: nam illi bene volo. Nunc in metu sum minumo, triplici modo. Primum omnium jam hunc conparem metuo

e deserat me, atque ad hostis transeat. Metuo autem, ne herus redeat etiam dum a foro, Ne capta Praeda capti praedones fuant. Quom haec metuo , metuo, ne ille huc Harpax adveniat, Priusquam hinc hic Harpax abierit cum muliere. Perii herclei nimium tarde egrediuntur foras. lDiuili od by Cooste

212쪽

v. 16 ACTUS IV. SC. IV. sto

, Cor conligatis vasis e Pectat meum, Si non educat mulierem secum simul, Ut eXsulatum eX Pectore aufugiat meo. Victor sum: vici cautos custodes meos.

ΝΕ plora: nescis ut res sit, Phoenicium, Verum haud multo Post LXo scibis accubans. Non ego te ad illum duco dentatum virum Macedoniensem , qui te nunc flentem facit. Quriam esse te vis maXume, ad eum duco te: Calidorum haud multo post faxo ampleXabere.

PSEUDOLUS.

Quid tu intus quaeso desedisti P quam diu

Mihi cor retunsum 'st OPPugnando Pectoreis I ΜΙΑ. Occasionem rePeristi, Verbero ,

Ubi perconteris me insidiis hostilibus :Quin hinc metimur gradibus militariis p

Atque edepol, quamquam nequam homo es,

recte mones.

213쪽

PSEUDOLUS.

V. I

Ι Ι hiel nune demum mihi animus in tuto

est loco, Postquam iste liinc abiit, atque abduxit mulierem. Libet nunc venire Pseudolum , scelerum CaPut, Et abducere a me mulierem fallaciis. Conceptis hercle verbis, satis Certo scio, Ego Perjurare mavellem me millies, Quam mihi illum verba per deridiculum dare. Nunc deridebo hercle hominem, si Convenero. Verum in pistrinum , Credo, ut convenit, fore. Nunc ego Simonem mihi obviam veniat velim, Ut mea laetitia laetus promiscam siet.

Viso, quid rerum meus Ulysses egerit,

Jamne habeat signum ex arce Ballionia. BALLIO. O sortunate, cedo fortunatam manum ,

Simoi

. Quid est p

214쪽

ACTUS IV. S C. VI.

Nihil est quod metuas.

Venitne homo ad te P

Quid est Θ

Quid est igitur boni P

BALLIO'.

Minae viginti sanae ac salvae sunt tibi, Hoctie quas abs te inde est instipulatus Pseudolus.

Volim quidem hercle.

Roga me viginti minas, Si illo hodie illa sit potitus muliere, Sive eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit:

Rogato hercle obsecro: gestio Promittere. omnibus modis tibi esse rem ut Salvam Scias, Atque etiam habeto mulierem dono tibi.

Nullum periclum 'st, quod sciam, stipularier. Ut concepisti verba, Viginti minas

215쪽

ρ io PSEUDOLUS. v. 17

Hoc quidem actum 'st haud male. Sed hominem eonvmistin' p

Quid ait Z quid narrat Θ quaeso, quid dicit tibi '

Nugas theatri, verba quae in Comoediis Solent lenoni dici, quae Pueri sciunt: Malum, et scelestum, et Pedurum aibat esse me.

Pol haud mentitia 'st.

Ergo haud iratus sui: Nam quanti refert te nec recte dicere, Qui nihili faciat, quique infitias non eat p

Quid est, quod non metuas ab eo p id audire

Quia numquam ab me abducet mulierem lam, nec Potest. Meministine tibi me dudum dicere, Eam venisse militi Macedonio p

216쪽

Hem, illius servos huc ad me argentum adtulit, Et obsignatum symbolum.

Quid postea p

Qui inter me atque illum militem convenerat: Is secum abduxit mulierem haud multo prius.

Bonan' fide istuc dicis '

Unde ea sit mihi p

Vide modo , ne illic sit contechnatus qUidPiam.

Epistola atque imago me certum facit. Quin jam quiuem illam in Sicyonem ex urbe

Bene hercle factum. quid ego cesso Pseudolum Facere, ut det nomen ad molarum coloniam pSed quis hic homo est chlamydatus P

Non edepol scio, Nisi ut observemus quo eat, aut quam Iem gerat. . O a

217쪽

HARPAX. SIMO. BALLIO.

1VIA LUs et nequam 'st homo, qui nihili im-Perium heri Sui servos facit. nihili est autem, Suum Qui ossicium facere inmemor est, nisi adeo mo

Nam qui liberos esse illico se arbitrantur, Ex conspectu heri si sui se abdiderunt, Luxuriantur , lustrantur , comedunt quod Habent, ii nomen diu servitutis serunt: Nec boni ingeni quidquam in his inest, nisi ut lim Probis se artibus teneant. cum his mihi nec lo-

CUS , nec Sermo

Convenit, neque his umquam nobilis fui. Ego, ut mihi imperatum est, ctsi abest, hic adesse herum Arbitror. nunc ego illum metuo, quom hic non adest; Ne, quom assiet, metuam. ei rei operam dabo. Nam me in taberna usque adhuC sineret Syrus, Quoi dedi symbolum: in si, ut jusserat: Leno ubi esset domi, me aibat arcessere. Verum ubi is non venit, nec vocat, Venio hUC

218쪽

v. 18

ACTUS IV. S C. V II.

Ut sciam, quid rei siet: ne illic homo me tu

dificetur.

Neque quidquam est melius, quam ut hoc Pul-tCm, atque aliquem Evocerti huc intus. leno argentum hoc volo a me accipiat, Atque amittat mulierem nunc mecum simul. B A L L I O. Heus tu p .

Qui dum P

Praeda haec mea est: scortum quaerit, habet argentiam. Jam admordere hunc mihi lubet. sIMO. Iamne illum comesurus es pBALLIO. Dum recens est,

Dum datur, dum calet, devorari decet: nam Boni viri me pauperant, inprobi alunt, Augent rem meam mali; populi strenui. Damno mihi, inprobi usui sunt.

Malum lQuod tibi Dii dabunt, qui sic scelestus.

219쪽

sti 1 PSEUDOLUS. v. 3I

Μe nunc conmoror, quom has foris non serio, Ut sciam, sitne Ballio domi.

Venus mihi haec Bona dat, quom hos huc adigit lucrifugas, damni Cupidos, qui se suamque aetatem bene cUrant; Edunt, bibunt, scortantur. illi sunt alio ingenio atque tu, Qui neque tibi bene esse patere, et illis, quia bus est, invides.

Heust ubi estis vos p

Heust ubi estis vos p

Heusi adulescens, quid istic debetur tibi pBene ego ab hoc praedatus ibo : novi; bona

Ecquis hoc aperit P

Heus ehlamydate, quid istic debetur tibi p

Aedium dominum lcnonem Ballionem quaerito.

Quisquis es , adulescens , operam fac conpendi

quaerere.

220쪽

v. 43 ACTUS IV. SC. VII.

Quid jam p

Quia te is ipsus coram Praesens Praesentem videt. Η Λ R P A X. Tun' is es p

Chlamydate, cave sis tibi a curio infortunio, Atque in hunc intende digitum: hic leno est.

At hic est vir ProbUS. Sed tu, bone vir, flagitare saepe clamore in foro, Quom libella nusquam est, nisi quid leno hic subvenit tibi.

Quin tu mecum fabularo p

Fabulor. quid vis tibi pΗΛRPAX. Argentum accipias. BALLIO.Jamdudum, si des, Porreri manum. HARPAX. Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.

Hoc tibi herus me jussit ferre Polymachaer Placides, Quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.

SEARCH

MENU NAVIGATION