장음표시 사용
241쪽
tuerat. bonis amissis. Repertas autem puellas adfanum Veneris abducere vult. quibus senex ille Attiacus opem fert, ignarus adesSe Iliam suam. Supere nit adole cens, lenonem in jus rapit. Senex filiam cognoscit de crepundiis inditis in vidulum, quem servus senis illius de mari extraxerat captum reti. Tum pro pera contingunt omnibus omnia. Uxorem ducit Puellam amatam adolescens: lenoni pecunia reddiatur e et fiscatori conciliatur libertas.
242쪽
v I gentes omnis, mariaque et terras movet, .
Rus sum civis civitate coelitum. Ita sum, Ut videtis, splendens stella candida, Signum quod semper tempore exoritur suo, Hic atque in coelo. nomen Arcturo est mihi. Noctu sum in coelo clarus, atque inter Deos: Inter mortalis ambulo interdius. Et alia signa de coelo ad terram accidunt.
Qui est imperator Divom atque hominum JuP-piter , Is nos per gentis alium alia disparat, Hominum qui facta, mores, Pietatem et fidem Noscamus; ut quemque adjuvet opulentia: Qui falsas lites falsis testimoniis Petunt; quique in jure abjurant Pecuniam: Eorum referimus nomina exscribta ad Iovem. Cotidie ille scit, quis hic quaerat malum.
Qui hic litem adipisci Postulant Periurio, Mali res falsas qui inpetrant ad judicem: Iterum ille eam rem judicatam judicat,
Majore multa multat, quam litem auferunt. Bonos in aliis tabulis exscribtos habet. Atque hoc scelesti in animum inducunt suum, Jovem se Placare Posse donis, hostiis:
243쪽
Et operam et sumtum Perdunt: id eo fit, quia Nihil ei acceptum 'st a Pessuris supplici. Facilius, si qui pius est , a Diis supplicans ,
Quam qui scelestu 'st, inveniet veniam sibi. Idcirco moneo Vos ego haec, qui estis boni, Quique aetatem agitis cum Pietate et cum fide, Betinete porro; Post factum ut laetemini. Nunc, huc qua caussa Veni, argumentum eloquar. Primumdum huic esse nomen urbi Diphilus Cyrenas voluit. illic habitat Daemones In agro atque Villa ProXUma PTOPter mare, Senex, qui huc Athenis exsul venit, haud malus. Neque is adeo propter malitiam patria caret: Sed, dum alios servat, se inpedivit interim :Rem bene paratam comitate perdidit. Huic filiola virgo Periit Parvola, Eam de Praedone Vir mercatur PeSSUmUS, Is eam huc Cyrenas leno adveXit virginem.
Adulescens quidam civis hujus Atticus Eam vidit ire e ludo fidicinio domum. Amare occepit: ad lenonem devenit, Minis triginta sibi puellam destinat, Datque arrhabonem, et jurejurando alligat. Is leno, Ut se aequom 'st, flocci non fecit fidem: Neque, quod juratus adulescenti dixerat. Et erat hospes, Par illius, Siculus, seneKScelestus, Agrigentinus, urbis proditor: Is illius laudare infit formam virginis, Et aliarum itidem , quae ejus erant mulierculae. Infit lenoni suadere, ut secum simul
244쪽
Eat in Siciliam: ibi esse homines Voluptarios Dicit: potesse ibi fieri eum divitem:
Ibi esse quaestum minumum meretricibus. Persuadet. naVis clanculum conducitur.
Quidquid erat, noctu in navem conportat domo Leno : adulescenti, qui Puellam ab eo emerat, Ait sese Veneri Velle votum solvere. Id hic est fanum Veneris, et eo ad prandium Vocavit adulescentem hunc. ipse hinc illico Conscendit navem, avehit meretriculas. Adulescenti alii narrant, ut res gesta sit: Lenonem abivisse. ad portum adulescens venit: Illorum navis longe in altum abscesserat. Ego, quoniam Video Virginem asportarier, Tetuli ei auxilium et lenoni exitium simul: Increpui hibernum, et fluctus movi maritimos.
Nam Arcturus signum sum omnium acerrumum: Vehemens sum exoriens: quom occido, vehementior.
Nunc ambo in saxo, leno atque hospes, simul Sedent ejecti: navis confracta est ibus. Illa autem virgo, atque altera itidem ancillula, De navi timidae desiluerunt in scapham. Nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt, Ad villam illius, exsul ubi habitat seneri, Quolus deturbavit ventus tectum et tegulas. Et servos illic est ejus, qui egreditur foras. Adulescens huc jam adveniet, quem videbitis, Qui illam mercatu 'st de lenone virginem. Valete, ut hostes vostri dissidant sibi.
245쪽
PRO Dii inmortalest tempestatem quo jusmodi
Neptunus nobis nocte hac misit proxumal DeteXit ventus villam. quid verbis opu 'st pNon ventus fuit, verum Alcumena Euripidi: Ita omnis de tecto deturbavit tegulas, Illustrioris fecit, fenestrasque indidit.
PLEUSIDIPPUS. DAEMONES.. SCE PARNIO.. PLEUSIDIPPUS.
Em vos a vostris abduxi negotii S, Neque id processit, qua vos duXi gratia,
Neque quivi lenonem ad Portum Prehendere. Sed mea desidia spem deserere nolui: Eo vos, amici, detinui diutius. Nunc huc ad Veneris fanum venio visere; Ubi rem divinam se facturum dixerat. sCE PARNIO. Si sapiam, hoc, quod me mactat, concinnem
246쪽
PLEUSIDIPPUS. Prope me hinc nescio quis loquitur. . DAEMONES.
sCΕΡARNI o. Quasi me tuum esse serVom dicas, Daemones pDAEMONES.Luto usu 'st multo , multam terram confode :Villam integundam intellego totam mihi: Nam nunc Perlucet ea, quam cribrum, crebrius. PLEUSIDIPPUS. Pater salveto , amboque adeo. DAEMONE s. Salvos sies.sCE PARNI O.
Sed utrum tu mas an femina es, qui illum p
PLEUSIDIPPUS. Vir sum equidem. DAEΜΟNES. Quaere vir PorTO Patrem. Filiolam ego unam habui, eam unam Perdidi. Virile secus numquam ullum habui. PLEUSIDIPPUs.
247쪽
An quo furatum moX venias, vestigas loca PPLEUSIDIPPUS. Peculiosum esse docet Servom et Probum, Quem hero Praesente Praetereat oratio;
Aut qui inclementer dicat homini libero.
Et inpudicum et inpudentem hominem addecet, Molestum ultro advenire ad alienam domum, Quoi debeatur nihil.
Tace, SceParnio. Quid opus , adulescens, est PPLEUSIDIPPUS. Igil infortunium, Qui praesestinet. Ubi herus assit, Praeloqui. Sed nisi molestum 'st, paucis Percontarieae
Quin tu in paludem is, eXsicasque arundines, Oui pertegamus villam, dum sudum 'sty
248쪽
Dic, quod te rogo. Ecquem tu hic hominem Crispum , incanum vi-doris , Malum, Pesurum, PalPatorem p
Hic dico in fanum Veneris qui mulierculas Duas secum adduXit: quique adornaret sibi, Ut rem divinam faciat aut hodie aut heri.
DAEMONES. Non hercle, adulescens, jam hos dies conplusculos Quemquam istic vidi sacruficare: neque Potest Clam me esse, si qui SaCruficant. SemPer Petunt Aquam hinc, aut ignem, aut vascula, aut cultrum , aut Veru,
Aut aulam eXtarem, aut aliquid : quid verbis ΟPii 'st PVeneri Paravi vasa et Puteum, non mihi. Nunc intervallum jam hos dies multos fuit.
PLEUSIDIPPUS. Ut verba praehibes, me Periisse Praedicas. DAEMONES.Μea quidem hercle cau4sa salvos sis licet.
249쪽
SCE PARNIO. Heus tui qui fana ventris caussa circumis, Jubere meliu 'st Prandium ornari domi: Fortasse tu huc vocatus es ad prandium. Ille, mai vocavit, nullus Venit. PLEUSIDIPPUS. Admodum SCE PARNIO.
Nullum 'st periclum te hinc ire inpransum do
Cererem te melius quam Venerem sectarier, Amore haec curat, tritico curat Ceres. PLEUSIDIPPUS.
Deludificavit me illo homo indignis modis.
Pro Dii inmortales, quid illuc est, Sceparnio, Hominum secundum litus PSCE PARNIO. Ut mea est OPinio, Propter viam illi sunt vocati ad prandium. DAEΜΟNES.
Quia post coenam, credo, laverunt heri, Confracta navis in mari est illis.
At hercle nobis villa in terra et tegulae.
250쪽
PLEUSIDIPPUS. Ubi sunt ii homines, obsecro PD AENIONES. Hac ad dexteram, Viden' secundum litus PPLEUSIDIPPUS. Video, sequimini. Utinam sit is, quem ego quaero, vir sacerrumUSi Valete. fCE PARNIO. Si non moneas, nosmet meminimUs. Sed, o Ρalaemon, sancte NePtiani comes,
Quique hercule illi socius esse diceris, Quod facinus video l
Mulierculas Video sedentis in scapha solas duas. Ut amictantur miserae t euge euge, Perbene, Ab saxo avortit fluctus ad litus scaPham. Neque gubernator umquam potuit melius. Non vidisse undas me majoris cctnSeo. Salvae sunt, si illos fluctus devitaverint. Nunc, nunc periculum 'sti ejecit alteram, At in vado 'sti jam facile enabit. eugepael Viden', alteram illam ut fluctus ejecit foras l