Sphaera mundi, seu, Cosmographia demonstratiua, ac facili methodo tradita : in qua totius mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq[ue] astronomorum adinuentis continetur : accessere, I. Breuis introductio ad geographiam. II

발행: 1635년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

toties quot ipsasunt, ut ex demonstra tis constat. Porro reflectentia hac ratione,& ordine costructa Echum efficient,ut ex ipsa constructione patet, polyphonam quidem,sed monosyllabam: quamuis enim secundum possit repetere duas syllabas, & tertium tres, &c. quia tamen primum unam eandemq; cum eo pariter resonent. quod si vel imas Echum polyphonam dissylabam,quae 1cilicet verbum diffyllabum referat; construe dum est ex praeced. Probi. primum reflectens , quod sit dissyllabum, cuius distantia terit fere 46. passuum. secundum vero cuius distantia sit paulo minor quam dupla praeeedentis, & reliqua eadem ratione . si vero velimus Echum trisyllabam, aut tetrasyllλbam, ea cou struemus ex praecedenti Probi. proportionaliter ad

Praedicta . .

Ex quibus patet, si a priori serie reflectentium, auserantur ea, quae numero impari assiciuntur, idest, primum,teruum,m. imparia,ea quae relinquentur effectura esse Echum polyphonam dissyllabam,&c. Porro pro numero reflectentin m erit Echo ant diphona,aut triphona,aut tetraphona, penta phona,&c. Sciedum P terea posse haec reflectentia vario ordine collocari, idest,aut omnia secundum eandem horigontis plaga ferme in directum; aut secundum diuersas plagas,&quasi in gyrum loco sonori circundantia, ante, retro, a dextris,asinistris: quouis enim modo audiemus Echum multiplicem. priori tamen modo, Echo euadet ignaris mirabilioriquod tunc minime agnoscant miltitudinem reflectentium, putetq; esse unum tantum, atque unam tantum Echumvi e saepius miro quodam modo, reflectat . quod si ex diuersis partibus exaudiatur reflexio, manifestiorq evadunt plura reflectentia, & plures Echi; quapropter cognita multiplicis resonantiae causa , ijdem nihil amplius mirantur. Tandem illud non omittam,distantias horum reflectentium non videri seruare eandem inter se proportionem Arithmeticam, ita ut distantia secundi restectentis sit omnino

dupla distantiae primi,& distantia tertij sit sesquialtera distantiae secundi; di distantia quarti, sit sesquitertia distantiae tcxlij. sed videntur semper magis decrescere,&minutiquo longius abeunt, idest,secunda distantia est paulo minor quam dupla primae, & distantia tertia est paulo minor quam sesquialtera secundae; pariter distantia quarta adhuc multo minor est quam ut sit sesquitertia tertiae; & sic deinceps. quod forte inde prouenit, quod vox quo longius propagatur, eo tardius propagatur: tardius autem propagatur eadem de causa qua coeterae admones naturales in progressu debilitantur ; sit enim vox cum quadam. aeris motione violenta , violentae autem motiones solent cito debilitari ac remitti. ob hanc igitur tarditatem minori opus est distam etia,ut possit vox reflexa. primaria iam extincta,reuerti ad sonorum .. E : .. sic

A L IT E R M E C H A 29ΙC E. Construatur reflectens mobile, ac gestabile ex asseribus Tabulatum

enim satis planum ex asseribus, non setcus ac pari u Ecbum resonat j illud deinde a loco sonori adeo longe , atq; in eo situ erigatur, ut inde unam tantati sellabam reflectat. hinc postea eo usq; trafferatur,donec duas syllabas, seu verbum dissyllabum repetat. tertio adhuc ulterius se ponatur. unde trisyllabum verbum. reso-mat; & sic deinceps prout numerosiorem Echum construere placuerit notentur autem Ora egiquita este-Oens mobile reflectebat, unam, duas, tres, &c. syllabas; atq; in ijsdem locis totidem sabilia reflectentiaci Deem legibus quibus superiora construantur: quae si erratum non fuerit erunt eadem eum iis quae superius reperta sunt. nihjl igitur aliud de his dicendum superest,quam quod de illis dictum est.' Datuu in ili'

coloseon. Ecbo submisy, ac taciturna

H Actenus NN. Echum sonorum,atq; aperte respondentem insequentes,quantumuis sylvestrem, & fugientem,nihilominus tamen de praehendimus,atq; in conspectum vestrum adduximus. quod Glaeua , si vobis ut prae vobis fertis ) iucundum , gratumq; contigit spectaculum, iucundius multo gratiusque accidere necesse est, Echum alteram pene taciturnam, ac omnino non ut prior, rudibus in antris, concauisque specubus abditam,sed mirum; in inuigatis ac concauis speculis mire latitantem, tandem inuentam, captamque,atq; e suis laetebris in publicum euocatam,hodie pro libito conspieere.. Hanc igitur nunc post priorem adieram, veluti in triumptam vobis spectantibus traducemus. Primus Hector Ausonius Uenetijs, & postea Ioan.Baptista Porta secretorum naturae particeps, & vςluti canis sagax,quamuis latentem indicauit tamen,

unde nos eam non magno labore,sed magna cum voluptate caepimus. Sed ut rem aperiamus,dicimus hanc submissam Echum esse reflexionem vocis primae adeo tenuis ac submissς,ut in ea audiatur vox tantum reflexa,noo autem primaria: neq; fieri nisi restectens sit speculum satis magnam concauum ac tersum, unumque ex tribus quae ustoria appellantur,videlicetisphaericum, parabolicum,ellipticum: Neq; praeterea audiri ab ullo,praeterquam ab um Ruditore, & quidem auscultante . quae ut succedant necesse est ut audiens alteram puncto illi apponat, in quem haec specula reflexum lumen congregant, seu in quo comburunt; lonorum autem seu loquens,quod hic illuminantis corporis vices gerit,multum a speculo distare debet, veruin singillatim nonnulla sunt explicanda Prospeculo igitur Sphaerico haec sun bobseruanda. primo collocetur speculum in loco satis obscuro ac mgenti, ita ut facies concaua sit erecta ad horizontem. secundo lumine candeta accensae e regione speculi vi tro eitroque delatae, inueniendus est locus unionis radiorum reflexorum,in quo fit combustio ad Solem non me latet locum hunc esse in quarta parte diametri, unde posset aliter inueniri,sestprςstat nunc,eum per candelam sic breuiter inuenire. porro ut haec luminis congregatio appareat, ea corpore quopiam aere opaciori speculoque Oppiasito, atque hac illac commoto excipienda est.. huic igitur loco, Audiens aurem alteram adhibere opportet altera a speculo auersa. melius succedet si socius aurem alterius applicet illi puncto, &c

vhi consultum fuerit candelam non omnino directe contra speculum esse , sed parum extra axem, seu ad lo

272쪽

tus, ut reflexio ad al terum latus, non autem omnino contra medium speculim fiat: hae enim ratione caput auscultantis minus aduentanti voci erit impedimeto. tertio locus loquentis vel sonori, sit vel ubi fuerat candela, vel saltem in eadem rectitudine ad speculum; atque in ea distantia, ut vox ipsius submissa speculo incidens, ac reflexa, audiri possit ab auscaltante. quibus adhibitis vox tantum reflexa percip1tur. cuius ratio hst, quia sicut hoc speculum vi figurae ac tersitiei, in illud punctum lumen sic congregat, ut ibi adeo intendatur ut comburat; vocem pariter ad illud idem punctum reuerberat, & vnit, ut ex hac unione vox paulo quam . Primaria sonantior euadat,ac propterea ab auscultate secreto audiri possit. vocales enim lineae casdem cum luminosis reflexionis patiuntur. huius experientiae fidelem testem habeo D. Caesarem Carauagium , virum non minus ingenio, quam manu industrium. In speculo vero parabolico,eodem artificio inveniemus. punctum ausculiationis, necnon distantiam in ' illud obloquentis dixi, punctum auscultat. quoniam ex cauo parabolico omnes lineas paralellae incidentes reflectuntur ad unicum punctum, non autem ad lineam, ut in Sphaerico; ex ororatio, & Vitell.de Speculo ustorio, &ali 1s, quapropter hinc Paulo perfectior, caeteris paribus, reddetur Echo, quam illinc. dummodo sonorum ab eo ita distet,ut lineat incidentes assumi possint ad sensum proparalellis. - 1n speculo tandem elliptico perfectissima Echo reddetur. verum hie suppono doctrinam peracuti opu- seuli de speculo ustorio, edi ti a D. Franc. Gheuara, ubi P. Christophorus Gruembergerius nostrae Societ. ex data distantia puncti combustionis in luminis, nunc vero sonori,& audientis docet elliptici speculi constructionem ) caeterum maiori hic opus est industria, cum necesse sit sonorum, & audientem esse in duobus determinatis axis speculis punctis, quae Apollonius Pergaeus lib.3. pr. 48. appellat puncta ex comparationas cta: posito enim sonoro in remotiori, omnes lineae reuerberantur ad alberum speculo propinquum, non soeus ac in parabolico,ut ex allegata Apoll. prop. constat. Vtrumq; igitur punctum ope candellae,ut prius, in ueniemus,nam lumen prope speculum in quopiam plano exceptum, ac maxime in letum indicabit alterum videlicet auscultantis. locus vero candellae erit alter obloquentis. Erit autem haec omnium perfectissima Ecuo, cum propter concursum ad unicum punctum, tum propter aequalitatem linearum, qua fit ut omnes lineae fimul ad unum, & idem auscultationis punctum concurrant: etiam ex A poli. lib. 3. prop. 32. Ο-Ies lineae rectae ex punctis a comparatione factis ad superficiem ellipticam inclinauu ipsi axa sunt aequales

peculum igitur ellipticum caeteris antecellet. . 'T

P X quibus etia' manifestum est , qua ratione horum speculorum beneficio, secreto ae submisse ad amia neum satis distandum loqui valeamus. i: n l Atque haec sinu quae superiori aestate, rura relaxationis causa incolentes, non ex aliorum libris, std ab e perimentis, vobis cie hoc vocis miraculo, ut ait Plato geometricauimus. - V. Aborum Sententiae . CAEtertim quod alipdixerint Echum resonare ex locis tantum concauis, cauernosis, &anfractu sis, ex spei uncis, S antrU,ex muris saltem fenestratis: item in nimia distantia ultimas tantum syllabas consedivari, easque tantum audiri, quod aeris motqs debilitatus minus perfecte potest sequentem aerem formare, ac mouere. vel quod alia dicant vltima tantum exaudiri, quia licet fiat reflexio totius vocis, priores tamen vocis partes ab ultimis a tergo urgentibus turbentur.tandem quod cum Arist.ait vecem reflectUicuti pilam, intelligendum esse sicuti circulum. isthaec inquam omnia, qua ratione veritati congruant , iudicio eorum, quia nobis superlus demonstrata perceperint committimus. nos enim minime amamus contentiosas differ lationes, sed humanioribus, placidisque Musis perpetuo oblectamur, di construendo libentius, quam doestruendo operam damuS.

Gratiarum Amo.

V Erum enimuero N. N.&si ea, quae hactenus de Echo disseruimus iucunditate, atque admirabilitate sint plena; admirandum tamen adhuc magis unum prestabitis vos ipsi, Echum videlicet, quae nemine loquente, sed silentibus omnibus, non semel, nec his tantum, sed pe petuo resonet. vos nimirum Ornatissimi Viri, grato, ac continuo silentio nos dicentes prosequuti estis , ratissima auditione dignati estis, quod silentium , quae auditio in nobis perpetuam gratiarum actionis Ecnum efficiet. quodque ad huc magis mirandum est, nos ijdem, & corpora Sonora, & grates hasce Reflectentia erimus. quin imo exoptamus, instar Echus in vocem, si fas sit, transformari, quae vestras laudes, vestrasque grates perpetuo resonarς possit

SEARCH

MENU NAVIGATION