장음표시 사용
11쪽
AD LECTOREM. Vaut experientia nobis dictavit. Auctores, per quo Saul prosecimus, aut a quibus aliquid antea cognitum vel traditum est, imprimis cum experientiae re Sponderet, opportune et perhonorifice nominavimus; non quod inanem gloriolam ex eruditionis ostentatione, ut moris est, captare Voluerimus, sed, ut quisque continuo intelligeret, quaecunque a nobis aut praecipiuntur aut probantur, non nOStra tantum sententia ac fide inniti, verum ab aliis etiam praestantissimis viris iamdiu praecognita plerumque esse, aut Si nova, quinam ea nuper testata fecerint atque animadverterint. Turpe enim et ingenuo honestoque homine indignum putavimus eorum insistere vestigiis, qui, ut omnia scire et observasse per se ipsi videantur, quidquid scribunt, e proprio quasi penu desumtum esserunt, nullius unquam, a quo acceperint, mentionem
lacientes; propterea quod , si, quantum aliis debent, grati testificentur, vix aliquid de suo sibi relinqu1
sentiant. Itaque neminem merito honore, Contra
quam vulgo seri consuevit, privavimus, aequissimum rati, neque recenti Ores sua laude in his, ut ait C. CELSUS, quae repererunt vel recte secuti sunt, fraudare; et contra quae apud antiquiores posita inveniuntur, reddere auctoribus suis fideliter et sine invidia. Exemplis subinde res illustravimus tam nostris, quam alienis, nec praetermissae interdum sunt Observationes quorumdam prope singulares, et quandoque rarissimae, indicatis semper earum scriptoribus, ut, quos penes fides Sit, non ignorares. Νec, quia rarius quaedam eveniunt et a paucissimis no-t3ta sunt, praetereunda ea esse existimavimus. Quis enim Omnia unus aut videre potuit, aut comperisse sibi persuadeat in tanta naturalium rerum immenSi-
12쪽
VI AD LECTOREM.tate et medicinae amplitudine Z Αnnotationibus vero,
quas crebras et interdum non breves ad calcem quarumdam para graphorum adieci, ea comprehenSR Sunt, quae aut VeritateS minus notas aut leviter dumtaxat in textu indicatas confirmare, aut opinionum Commenta diluere, aut quaestiones Controversiasque, quibus ars implicatur, enodare ac desinire apta visa Sunt. Demum, ne quidquam commodo discentium deficeret, illud etiam curavimus, ut insigniores de quovis peculiari morbo tractatus, quos consulere ad ampliorem eruditionem possent, identidem et passim commemorati non laterent. Pauca haec erant, die quibus te monitum, antequam legeres, Volebam.
13쪽
IN C. B. TICINENSI ARCHIGYMNASIO
quum tradendae Practicae medicinae munus Publice aumicatus fuit. Si qua est inter ingenuas bonasque disciplinas, quae
nostra hac forentissima aetate, in hac summa omnium paene litterarum luce, de cognitionum amplitudine, rerum inventarum praestantia, et praeclaris doctissimorum hominum monumentis gloriari supra ceteras possit, ea profecto videtur esse modicina. Discussis namque veteris ignorantiae tenebris, diligentius humani corporis labricam rimata, cuiuscumque vel minimae partis texturam, neXum, ordinem, munuS detexit, ac paene sub oculis posuit, ad dissiciliora quaeque aditum patefecit, in secretiora penetravit, Uno verbo nihil paene intactum, in quo posteri desudaren L
14쪽
VIII BUBSERII nihil incompertum reliquit. Et ut omnia in unum
contraham, tot obscura, tot olim ignota mirifice enucleavit, ut Veriorem perfectioremque, quam aliaS Unquam, humani corporis physiologiam nos modo habere, exploratissimum sit. Multa praeterea OX mechanicis, staticis, hydrostaticis et Opticis mutuata, Sua pomoeria quaquaversum dilatavit; chemiam et rem herbariam in sua iura traduxit, universamque naturaescientiam diuturna observatione innumerisque periclitationibus ita locupletavit, ut si physicam a medicina sanitati quodammodo restitutam dixeris, nihil verius, nihil gloriosius, nihil dignius de ea affirmare possis. Quae ita quum sint, mirari satis non queo post tot
labores, post tot egregia sacta, eam tamen medicinae partem, quae in cognoscendis curandisque morbis tota Versatur, quaeque vulgo practica dicitur, solam lurpissime iacuisse dissidiis atque altercationibus laceratam, incertoque adeo nutantem pede, ut Vix quidquam habeat, quod ei maiores illi nostri, etiamsi plane ubique locorum despecti abiectique invidere ullo modo debeant. Quod artis infortunium animo
pervolventi mihi, variasque eius causas investiganti, tandem venit in mentem, non in eius dissicilem tantum ObScuramque naturam, non in humanae tantum machinae fragilem fluxamque constructionem, aut in nova morborum genera, aut in corruptos saeculi mores, sed potissimum in medicos ipsos culpam esse transserondam. Hi enim posthabita Hippocratica methodo, nimio studio, nimia indagandi sciendique cupiditate, nimio quis credat 3 veritatis amore illecti,
per invia deviaque vagantes a recto tramite qu3m diutissimo aberrarunt; dumque omnem operam Cu- Tamque omnem in augenda persciendaque medicina impenderent, plurimisque inventis eam reverR ex Ornarent, usum interea exercitationemque vel penitus
15쪽
ORΛTIO. IX neglexerunt, Vel tantum primoribus labris delibarunt. Videtis modo, auditores, quo evasura sit mea hae Coratio: causas nimirum expendet non quidem omne S, praecipuas tamen, quibus illa tam lente ad absolutionem persectionemque processerit. Quod Onus, ad Olescentes optimi, vestra imprimis causa Suscepi, Scilicet ut in addiscenda salutari arte alienis edocti erroribus ea Caveatis, quae vos deflexos tranSVerSOSque agere possunt, non Sine magno vestrum et rei publicae detrimento. Qua de re quum initio mecum cogitarem, refugiebam equidem tanti Operis magnitudinem, veritus, ne id inihi contingeret, quod sophistae cuidam apud Annibalem do disciplina militari
temere disserenti contigisse legimus, si horno exterus, et quum a ceteris rebris tenuissime instructus, tum in hoc genere vere nullus, coram eruditissimis
viris, clarissirnisque medicinae professoribus de hac ipsa ad dicendum aggrederer. At iam semel altum
ingresso, quaecunque procella me exceptura Sit, audacter velis remisque contendendum est. Id Solum, antequam ulterius provehar, a vobis etiam aifae etiam
peto, ut, quum quidquid spei superest, in vestra humanitate situm videatur, tenuitatem meam VeStra gratia et silentio sustineatis, ut his veluti Secundis ventis amatus ad portum, quem mihi proposui, facilius
Quamdiu medendi ars inter labellas, quae in salutarium numinum delubris appendebantur, consistere non erubuit, historiamque tum noxarum, tum Buxiliorum per repetita pericula ad Hippocratis exemplum PS Sidue Sectata est, mirum in modum non ita longo temporis tractu incrementum accepit, posuitque si r- missima standamenta, quibus deinceps et utilissima esset, et apud omnes in summa veneratione haberetur. Simul ac vero molesto observationum taedio
16쪽
assecti homines, vel philosophorum decepti illecebri
subtiliores de rerum natura cogitationes, quasi Sin iis trunca et debilis esset, eidem immiscere coeperunt tunc speciosiori quidem, grandiorique veluti passu in cedere visa est, sed ad morbos internoscendos lagandosque non 3ptior, non instructior, non expeditior ne Vocate, qu3eSO, in mentem, ut multa alia missa faciam, incredibilem illam, et summopere deplor3ndam animi caecitatem, qua medici a Neronis temporibus usque ad sanguinis circuitum ab Harvolo luculentius descriptum tam longum annorum intervallum inaniter perdiderunt. Nostis, ut opinor, interminabiles eorum quaestiunculas, dimicationes et praelia acerrima de elementis, de quatuor ρrimis quutilalibus, de mystibus, do facultatibus causisque Occultis, de calido innato, de hui nido radicali, de putredine aliisque sexcentis ineptiis, quibus se totos dederunt. ΝΟ - Stis praeterea, quantum studii serviliter adhibuerint in explicandis, interpretandis propugnandisque fere solius Galeni sententiis, perpetuo, quod stultissimum fuit, in magistri verba iurantes, et ab eo nec latum Unguem per tot saecula discedere ausi, aut aliquid aggredi, aut docere quod eius praeceptis opinionibusque non responderet; quasi piaculum esset ipsam naturam audire, propriamque rationem atque eXperientiam consulere. Quod quum ego mente revolvo, nullo
modo assequi possum, qui sieri potuerit, ut omnes ii,
qui per adeo magnum temporis spatium medicinne Sede voverunt, more pecudum alter alterum Sub Seque
rentur, et tamdiu in re perspicua dilucidaque turpiter caecutirent. Quod si eorum plerique, quum ingenio
plurimum valerent, excusso servitutis iugo, resciisque ineptissimis contentionibus, quibus artem difficiliorem obscurioremque iaciebant, se ad eam solidioribus observationibus experimentisque allustrandam conver-
17쪽
Ad haec, quominus ea progrederetur, impeditientum quoddam aliud accessit, illorum nimirum ulpa, qui sub Paracelsi Helinontiique vexillis miliantes chemiam imprimis excolendam Su Sceperunt. i enim cum Galenicam sectam prope iam collabenem penitus delere conarentur, novae condendae dO- trinae novaeque medendi rationi Studuerunt, manes ocum barbararum sono S invehentes, ac inaudito lo- mendi genere rerum causas essectu Sque explicantes.
Ab his Sylviana et Tachoniana de actao et allati
Orofluxit hypothesis, qua morbi Omnes ex eorum alterutro proficisci dicebantur. Quicunque igitur duo ita noverat, quod commodissimum profecto erat, ΠΟ-perat etiam facillime morborum originem, imo ipsa instrumenta, quibus ii profligandi tollendique essent, quin modo id unum memoria tenerent, acida aliati- is, allatica acidia esse oppugnanda. In his sere omneS, quos Saeculi proxime exacti sinis initium quo Aubsequentis protulit, unanimi Conquieverunt Consensu. At quot somnia, quot non labellas hi confinxerunt Certo vix ullibi plus deliriorum reperias. Paracelsus, ut neminem fugit, usu remedii cuiusdam arcani annos Νestoreos sibi aliisque promisit. Helmontius li-Iuorem ex immortali cedro Libani se elicere iactavit
admirandae adeo virtutis, ut quisquis eo uteretur, sordibus quibusque detersis, instauratisque veteribus Euccis in saecula viveret. Biathlori vero tanta fuit 1emeritas, ut lapide suo ad summum linguae apiceml admoto quoscunque licet conclamatissimos morbos selposse fugare non dubitarit. Νec defuit inter eos im-lpudentissimus Artophius, qui suo electro vitales deiiuvenilibus corporibus spiritus in se trahere, sicque vivida florida quo se frui dixit iuventa. Sed magni
18쪽
hi promissores, hi invictissimi athletae, quid tandem tanto dignum tulerunt hiatu Z Nihil profectoi Annos
enim vix ipsi vixerunt, quos ceteri vivunt mortaleS, nec firma Semper, nec integra valetudine. Quin imo Hel montius ille, quem modo memoravimus, ille Hel- montius, qui liquorem ex immortali cedro Libani possidebat, pleuritide correptus, neglecta Sanguini Smissione, ne praeiudicatae de causa morborum emi- ciente opinioni deesset, sibi potius defuit, contrariae
que Sententiae ac naturae ante tempus ConceSSit.
Nec prosperiori in medicina iacienda sunt usi sortuna reliqui chemiae antesignani, si pauco S ex Sani orthus excipias, qui, licet huius artis studiosissimi,
prudentissime tamen caverunt, ne commuDihUS SO-ciorum deliramentis abrepti in eosdem scopulo S Syrtesque easdem impingerent. Quid igitur, quaeso, Paracelsi Hel montiique discipuli, dum pro rationibus
dendi indicant vias, quid, inquam, in medicinae practi-Cae Commodum Bugmentumque praestiterunt 8 Quam autem practica medicina ex eorum studiis sibi non secit accessionem, videamus modo, an aliunde eam ConSecuta sit auspicatius.
Post hos alius et quidem illustrior nobiliorque
medicorum ordo occurrit, qui se physico-mathematicos superbe appellant. Eius primores novam theo- reticen, quam me Chanicam diXere, concinnarunt, quantitatis, configuratiotiis motusque legibus accommodatam, e3inque ad mathematicam certitudinem modis Omnibus elevare studuerunt, ac si universa medicina ad id earum abstractarum contemplationem, ad machinamentorum rationem et motum facta esset atque
instituta. Hi quippe ratiocinationes tum e philosophiae, tum o matheseos sinu petitas adhibebant ad cauSAS Secundae atque adversae valetudinis, ad mor-
19쪽
OB ΛΤ ID. XIII.orum et medicaminum vires explicandas demonstraniasque; nec aliter humani corporis actiones iunctio-aesque quum Integras turn labefactatas evolvi posseontendebant, quam per geometrica et mechanica heoremata, ratione a machinis staticis, hydraulicis et neumaticis ubique ducta. Sed, quod eorum pacellictum velim, minime ipsi sensere, nec Democritica Iorpuscula, nec Cartesiana elementa, nec quaecun-pae alia philosophorum recentiorum cogit3ta, ne Cnachinarum exempla, nec abstrncta geometrarum 3rui menta ad imitandum corporis humani ingenium Dpificiumque sufficere, nullamque proportionem haberi posse inter simplex et immutabile machinamentum,
et compositum variationibusque vehementer ObnOFium, inter inanimum et anima praeditum, inter arte confectum et natura conditum, si comparentur invicem conferanturque. Ob rerum enim pugnantium summum discrimen, atque imparem artificis sapientiam eiusmodi comparatio alienissima est, et pluri
terea quae humani corporis structura, quae Consormatio, quae partium connexi O, quaeque generaliore Seius assectiones sint, scire quidem leviter et Supersicie tenus licet; penitius vero et quo peculiari modo ista absolute se habeant, ut in machinis arte tactis perspicimus, cognoscere sortasse non licet. Possunt quoque impellentes partium solidarum vires ac sui-darum per Vasa proiectiones innotescere, sed mech R-nico more desiniri, atque ad constitutas statices ac hydraulicos leges adamussim revocari, ni fallor, non possunt. Conati quidem sunt summi viri accuratissime dimetiri, et initis rationibus enuntiare cordis
momentum, V3Sorum numerum capacitatemque, eorum
singularia lumina, item sanguinis quantitatem, Se Cretionum summam, animalium Spirituum humorumque
20쪽
XIVBUR SERII circumeuntium velocitatem, mutuas horum omnium
relationes et reliqua; sed quanta proh Dii Immortales) sententiarum varietate, quanto inter ipSOS Supputantes certaminet Nonne quum musculorum dum taxat potentias statuere librareque volunt, enormi iudiciorum discrepantia vel inviti fatentur, irritos esse qUOSCUnque eorum Conatus, modumque humanae intelligentiae certis quibusdam sinibus circumscribi, quos ultra progredi nimia sensuum et mentis nostrae hebetudine vetamur 8 Quis unquam liquorum motus incon Spicuos et mensurae impatientes, quis eorum discrimina et vicissitudines in tot diversisque canalibus, quis eorum mixtiones, pugnaS, dissolutiones variosque a naturae Statu recedendi modos mechanice definiverit Z Non inficior tamen, Complures vitae animalisque oeconomiae actiones lanctionesque mechanicis legibus et subiici posse, et ad earum modulos temperari. At possuntne Omne S et totae et universae ad easdem referri 8 An non humano corpori facultates insunt, et vires a mechanicis prorsus distinctae,
diversaque ratione agentes, partim a veteribus obscure adumbratae, partim a novis Simis naturae Scrutatoribus detectae ac descriptae 8 Quae omitia sunt ita veritati consentanea, ut quibUSd3m no Strae aetatis celeberrimis scriptoribus in causa fuerint, cur non solum medicorum, qui mechanicen ubique Ostentant, carpserint communiora theoremIta, Verum etiam multa,
quae iuvenes mathematicis instituti disciplinis docue-T3nt, aetate provecti, maturiorique iudicio cumulati, uti falsa et inania miro docilitatis exemplo repudiarint. Hic vero animus non est mihi mechanicorum dogmata refellere, aut quid emolumenti, quid damni in universam medicinam intulerint, disquirere. Illud tantum nostra interest quam m3Xim , an Praxim medicam, quantum sibi tribuunt arrogantque, perpolive-