Institutionum medicinae practicae

발행: 1826년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

g. I. A verbo nempe resco aut erumpo, ducia est vox quasi si rescentia aut eruptio. Proprie ad papulas sive pustulas, quae ad cutim erumpunt, et SN- 'ra eam elevantur, aut eam inaequalem quodammodo red.ssunt, denotandas a medicis adhibetur. Minus vero proprie t laxiore significatu a viris etiam summae auctoritatis ' Qxtenditur ad eas cutis maculas, quae colorem eius dumtaxat permutant deturpantque, et planae Omnino sunt, nec Qam attollunt nec asperam iaciunt. Itaque, ne Vitio, quaeso, tertatur nobis, si utroque sensu et latiore modo Vocabu-um istud sumimus, eoque comprehendimus quamcunque 'ruptionem, quae in exteriore corporis cutisque sacie pro- tiliat, sive elata et prominens sit, sive plana et tactui in iensibilis, sive exigua et minuta, sive amplior et volumi iOSa, siVe rara, sive frequens, si e unica, sive multiplex, lummodo eius generis fuerint, quae, quoniam sebrilem ali- luam acceSSionem plerumque subsequuntur, aut sebremitus minus sociam habent aut concitant, febriles dici pos-

32쪽

CAP. I. DE MORBIS

Distincti in Primaria

et Secundaria.

sint, quaeque olim a plerIsque febrium numero include

g. II. De his igitur dum ad dicendiam aggredior, in memo

riam revocanda primum est pernecessaria et perutilis di stinctio, qua exanthemata in primaria sive, ut aiunt, essentiatia, et in secundaria sive non essentialia tribuuntur. Αt de secundariis sive non essentialibus, utpote quae ad febres aliosque morbos uti symptomata aut epigenomena aut accidentia verius spectare alias diximus, satis atque Opportune a nobis alibi iam actum est; ad hunc vero locum primaria sive essenta alta non inepte, ni valde sallimur, reservavimus, cuiusmodi sunt cariolae, morbiali, Purpura scarlulina, exanthemata urIscata, interdum miliaria et peliculae, saepissime erysipelas aliique id genus morbi. Quia vero exanthematicos hosce morbos febris, quod mi nime inficiamur, modo antecedit tantum, modo et comitatur, modo solummodo Subsequitur, ut deinceps Ostendam,

idcirco febriles appellari eos utique decuit, non Vero febres. Causam autem, cur a febribus proprie dictis cum plerisque

veterum et recentium nos Ologorum eos Se iunxerimus, pluries indicavimus alibi, sed praecipue tum, cum febraum dicι- Siones et differentiae expositae f),sunt, apertius pleniusque aperuimus. Λtque illud imprimis animadversum ibi fuit, interdum febrem nec antecedere nec comitari, quod in Variolis benignissimis μ), in erysipelate ' , in exanthemate urtica to, in peticulis, in miliaribus ') non rarum est, et praeterea, quando febris antecessit, plerumque evenire, ut

33쪽

RXANTHEMATICIS FEBRILIBUS.

ea, exanthemate ad cutim penitus protruso, desinat aut certe plurimum minuatur, dum interim exanthema sive morbus princeps permanet, suumque curriculum nihilominus, prout eius natura fert, prosequitur, donec eo, quo siniri consuevit, perveniat. Id maxime perspicuum est in erysipelate simplici et benigno, in variolis discretis et mitissimis, in quibus scilicet labris, quae antecesserat et deinde post eruptionem desierat, non revertitur nisi nova eruptione sutura, aut quae iam facta est, ad suppurationem

tendente.

2) Caes. MARESCOΤ. Tract. de pariOL P. 19. 20. Is, quem aetate iam gravem, sed facilem, humanum et ab omni eruditione paratissimum adolescens audivi, quatuor casus, in quibus febris ab suit, unum ex MARCELLO DONATO, alterum ex ΡHILIPPO INGRASSIΛ et binos ex propria experientia adducit.

33 MEZA Con . med. Aractic. Fusc. L. cv. XVII. 4) DuPRE DE LISLE Disseri. sur la in Dor. milAD. des fenam. en couche P. T. et 18., qui testatur miliaria alba puerperarum saepe sine febre erumpere, et serme sine febre etiam miliaria rubra benigna. Quod et nos pluries vidimus. Sed de his suo loco plura.

g. III. . Accedit quod labris, quandocunque cum hisce morbis Postrema ra- coniungitur, nullum certum ordinem nullumque perpetuum t/O, V G C OV typum observat, ut ad aliquod genus peculiare ea redigi plerumque possit; nam modo continuae continentis, modo remittentis, modo anomalae et vagae, modo intermittentis periodicae speciem et morem induit; hocque postremum frequentissime cernitur in peticulis et exanthematis miliari bus, in quibus inter initia tertianam intermittentem mentiri persaepe visa est. Quas ob res proxime quidem post se brium recensionem, sed Seorsum ab iis morbos hosce natura, incessu et phaenomenis non parum dissimiles petractare

aequius satiusque censuimuS.

34쪽

I 'ebris naturae instru

Videtur ergo in his febris esse motus quidam plus mi-men tim, viso nus necessariu , quem excitat peculiare illud holerogeneum, a Noxio SE ID quod, ut nervis et cordi arteriisque intolerabile, a cunctis 6 Uς sederiti humoribus et extrorsum ad cutim protrudi debet,

eoque motu natura utitur, quando naturalis sanguinis circui tus per se satis non valeat, ad quandam veluti criticam ex- Natio febri cretionem moliendam, cuius tamen essectum moliminis certa

et constanti iere lege in ipsa tantum Cute termInetur, quaecunque demum sit huius singularis constantisque phaenomeni causa. Quod si omne illud noxium, quod naturam irritabat, ea labrili commotione secretum in cute Univer Sum Consederit, nec malignae admodum indolis sit, sacile intelligitur, febrim desinere oportere. Contra, Si pars eius tantummodo secesserit, et natura adhuc irritari pergat, aut Venenata et perniciosa heterogenei illius principii vis totum Sanguinem insecerit, aut eius plurimum sibi assimilarit, illud necessaerio consequitur, ut febris etiam post pustularum erustionem assidua persistat, aut in Ordinate et per circuitus redeat remittatque, aut, prout Virus evolvitur, extricatur irritatque, a cessiones suas subinde repetat intermittentium in star, et partitis vicibus illud expellat, nec aute decedat, quam tota humorum massa omnino repurgata suerit, sicuti luculentius apparebit deinceps, ubi de singulis eiusmodi eruptio nibus sermo habebitur.

Cum vero maHgnum et benignum persaepe ad diversum morborum plerorumque ingenium aut characterem signi sicandum usurpari soleat, idque in exanthematicis quoque disserentiam non levis momenti faciat, praetermitti haud potest altera exanthematum opportunissima divisio in b nigna et maligna. Maligna ea videntur SAVI AGESIO '), quae sub exiguis primum pulsus, caloris et urinae mutationibus quodammodo latenter decipiunt, deinde repente et praeter expectationem multo graviora sibi adsciscunt symptomata,

35쪽

quam quae ex pulsuum magnitudine ac vi metui ullo modo poterant. Sed haec, ut libere dicam quod sentio, aliorum Omnino morborum, qui maligni dicuntur, communia Sunt. Distinguit porro idem doctissimus auctor a malignis ea, in quibus pulsus et urina et calor sanis similes deprehenduntur, ita ut aegri vix febricitare videantur, dum viribus tamen maxime languenti Haec non maligna, sed II horia Pestilentiu- vocare illi placuit. Ex maia nis denique vel Ib hodiauis δεμ conficit tertium genus pestiaentialium, quae nimirum epide mice grassantur, atque ita perniciosa sunt, ut maiorem partem enecent aegrotantium. Monet praeterea, malignum disserre a graci morbo, quod hic sympto mala habet: vehementiora et per causas mechanicas, perspicuas intelligibilesque lacile explicanda; dum contra malignus symptomata Pro seri, quae a causis occultis, Veneficis, putridis, gangraei Osis et colliquantibus proficiscantur.

Nihil tamen, ut ego quidem arbitror, vetat, quominUS Quid sentiari- eruptiones, quas in malignas et II ho des SAU VAGESIUS distinxit, uno mulsenariam nomine complectamur. Id enim stinctionibus. a compluribus aliis sactum est. Quid vero nobis mali numsit, quidque apud plerosque hodie obtineat, patefacere nou praetermisimus, cum de febribus dissereremus, eas malignas esse dicendas rati, quae insidiose, &ubdiae et sub specie be-

Irahunt Exemplis tum etiam illustrare rem tentaVimus,

ne quis a sticata benignitatis specie se salii sineret. Atque haec quidem de malignitatis indiciis generatim intelligi de

bent, et speciatim ad subres proprie dictas videntur spectaxe. Et quamquam ipsa in morbos etiam exant Lematicos cadere possint et soleant, sic ut eorum malignitatem modo exposi-

36쪽

CAPUT I. DE MORBIS

Moenia pro- lam et communem indicent, sunt tamen quaedam alia exan-P bcmς ψ thematum veluti propria et peculiaria, quibus praesentibusi norum aut absentibus exanthematicos morbos hens nos aut malia MVthcm gnos cum plerisque scriptoribus habendos appellandosque ducimus, malignitatis vocabulo a communi illa significatione Notae Arae- aliquantulum deflexo. Inter haec autem primum locum sibi ζωμμς fς vindicat sebris, quae exanthematum eruptionem antecedit. Haec in benignis vel omnino desicit, vel, si ulla est, non admodum magna est, vel, quaecunque demum fuerit, stallinac eruptio lacta est, minuitur et mitescit quam maxime, quin imo ex toto desistentibus symptomatibus, quae prius terrebant, cessat desinitque. Contra in malignis, qualiscunque ea antea extiterit, nequaquam post eruptionem, ut in illis assolet, cum suis symptomatibus mitescit simiturve, sed ultra progreditur instatque; quin etiam, si prius mitis et moderata fuit, gravius plerumque excandescit, et perniciosa symptomata, uti delirium, anxietates, tremores, rigores, Spasmos, convulsiones, virium vitalium desectionem atque alia eiusmodi sibi adiungit. I) Vol. I. S. Lm. et in not. ibi adiectis.

bi etiam ma

Quod vero de virium subito lapsu aut desectu, utpote malignitatis pathognomonico signo universim traditur, id

etsi, ubi se exhibet, maximam considerationem mereatur, non tamen in omnibus malignis exanthematicis morbis perpetuo Occurrit; nam saepissime hos perniciosissimos et brevi letha les demiratus sum in aegrotis, qui viribus animalibus ita valebant, ut sine ullo labore e lecto surgerent, Starent, incederent, alvum stantes deiicerent, atque ut sani in lecto sacile in utrumque latus sese revolverent. IIinc Vix ullum constantius et certius in exanthematicis morbis malignae ac perniciosae naturae indicium notavimus, quam sebris ab

exanthematum eruptione continuationem aut Vehementiorem

excandescentiam. Hac igitur nota maligna exanthemata a benignis praecipue internoscenda Volumus, nec valde repugna-

37쪽

ΕXANTHEMATICIS FEBRILIBUS.

mus, Si malignorum nomine Omnes etiam ii ex morbis exanthematicis intelligantur, qui graves et periculosi a SA UVAGESIO dicuntur, quique ab aliis maligni ratione symptomatum Vulgo appellantur; nam hic malignitatem non stricte, sed laxius et quodammodo ultra consuetudinem usurpari Ut liceat, Veniam petimus et postulamus. Sed praeter benigna

ac maligna exanthemata est quoddam tertium genus, quod neque omnino benignorum notas, nec malignorum omnes habet, sic ut ambigatur vehementer, an ad primum, an ad alterum spectet. ΙΙOc mediam sive mediae naturae, quod Exanthema- inter utrumque medium Sit, VOCamus. De P tu ut bt si ri yrici ρι niti Vero, cum hac voce epidemica perniciosiora et lethali Ora a Igna media. SAUVAGESIO aliisque comprehendantur, nihil attinet commentari. Illud solummodo animadvertam, etiam sporadicis, /ι Utita

quando summum malignitatis et perniciei gradum attingunt, d eo inferia denominationem convenire posse, quemadmodum a quibus- dum. iam adhibitam noverim, cum ad pestis quodammodo seritatem velocitatemque exitii propius accedunt.

Tertia demum partitio exanthematum est in re uiarsa Exanthesma-

neris illa dicuntur, quae febri breviori et consueto tempore et irreguL- perduranti ordinata succedunt, et solitis propriisque sym- μ' pio malis stipata sua stadia percurrunt; alterius Vero, quae non prodeunt erumpuntque nisi tardissime, videlicet post sebrem longiorem, anomalam et ultra consuetos limites durationis ad plures dies aut etiam hebdomadas protractam, insolitis symptomatibus comitata. Irregulares huiusmodi sive anomali exanthematum incessus cernuntur in quibusdam praesertim constitutionibus epidemicis; quamquam non prorsus absint quandoque a sporadicis, ut clinicorum Ob servata testantur. Frequentius id accidit morbillis, variolis et morbo miliari, interdum etiam purpurae scarlatinae nonnullisque aliis exanthematum speciebus. Hactenus de praecipuis exanthematum disserentiis. Restat, ut aliquid dicam

38쪽

8 CAP. I. DE MORBIS

de communibus eorum praenotionibus. Sunt enim quaedam communia Symplomata, ex quibus, antequam ad cutim se prO- dant, ipsa praevideri et praenosci possunt praeter ilia Singulorum propria, quae in cuiusque historia tradentur. Multa a MORTO NO ) enumerantur, quae in variolis, morbillis et

purpura scarlatina ita crebro occurrunt, ut pro pathognomonicis horum assectuum signis reputanda ei videantur. Talia sunt pulsus debitis et rarus, reviralia admodum cita et anhelosa, bpochondriorum VPressio et angustia, tirina Pallida et tenuis, oel saltem rubedine non multum Iincla aut consentis saliaraia, affectus cerebri comasOSusceI Oigiliae perlinaces, subsullus tendinum frequent S, ΠΟΠ- nunquam Utismi manifesti et deliria prorsus efferata, ςra- patiora palpebriarum debilis as, oculorum rubedo, Punctura dolorisca ac Iacrymae inoo Iuniariae, adeo ut aeger Ocu SH Fculter admodum aperiat oel lumen a viciat, in gutture dolor ulcerosus, raucedo clamosa, tu is Per Petuo moleSία, immanis ac ferina. Verum haec neque una et simul, neque omnia semper convenire credas, neque omnibus aequeexanthematicis morbis familiaria esse, ut communia vere dici

possint, quin interdum desiciant. Quod probe animadvertendum Velim. I) OPer. T. 2. excrcis. 3. cv. 3.

Omnium vero frequentissimum et prope commune iudicium non sine experientiae suffragio ab ΛLLENIO praedi-Catur ingens pectoris o re lo cum anxietate atque irre quie coniuncta, quae tamen a peripneumonica pectoriS an

gustia et spirandi difficultate non parum dissentiat ). Eam enim hoc potissimum distingui licet, quod non ita constans aequalisque sit in peripneumonia, sed subinde remittat et quasi cesset, licet per intervalla resurgat et sine manifesta causa ingravescat, desinat Vero cum reliquis sere sympto matibus, Si morbus benignus fuerit et purus, tacta exanthematum eruptione. Neque tu illa exspiratus Ore halitus calens

39쪽

EXANTHEMATICIS FEBRILIBUS.

esse percipitur, saltem non ita, ut in peripneumonicis, neque pulsus durus est, ut in inflammationibus esse consuevit, nisi sorte cum inflammatione complicetur malum. Quare videtur valde probabile, pectoris istam oppressionem non aliunde derivandam esse, quam a convulsiva diaphragmatis, pulmonum et musculorum iboracis assectione aut epi- gastrii hypochondriorumque irritatione, quam exarathematicus somes plus minus nervos sibrasque musculares irritando procreat. I SynUs. tinio. mcd. P. L. CV. L S. 219. ed. Venet. 1762.

g. X.

Pulsuum quoque consideratio lucis non parum assun dit. In plerisque enim arteriarum motus ita Varius reperitur, ut non unus idemque diversis temporibus exploratus appareat, sed modo frequens, modo rarior, modo elatus, modo humilis et depressus, modo inaequalis. Ex hac igitur pulsuum Varietate et crebra mutatione ad latentem morbum praenoscendum eruitur maximum adiumentum. Eo etiam spectat utrumque coma, Vigil nempe et somnolentum, utpote quod ab ipso initio in hisce morbis deesse non solet, itemque pervigilium et quaedam insolita et praeter consuetudinem invincibilis impotentia ad Obdormiendum cum mentis aliqua confusione. Neque oblivisci nos oportet nauseae, vomitus et Vomendi conatus, qui plerumque ante exanthematum eruptionem aegros angunt atque ab omni cibo et potu arcent, desituri, quam primum exanthemata prodierint. Quod si dorsi artuumque dolor et sensus qui dam torporis et contusionis fractionisque ad haec accesserint, Vox quodammodo tremat, manusque dum porriguntur et moventur, trepidare videantur, multo clarius exanthema tica morbi natura patefiet.

40쪽

CAP. I. DE MORBIS

g. XI.

Tempora stoe His igitur de morbi genere, disserentiis et signis in

' universum et summatim expositis, pauca dicenda supersunt, quae ad diversa tempora, quibus totum exanthematum Curriculum distinguitur, atque ad eorum causas curationemque respiciunt, non minus, ut arbitror, quam Superiora obser- . Vatu digna. Exordiar ergo a temporibus, quae tria in quOPrimum tem - libet exanthematico morbo constitui et notari solent. Pri-

ὰ μὰγ dis, mum e t illud, quod eruptionem antecedit, et quodammodo ad eam praeparat, habetque varia nomina. Aliis vocatur prima Periodus , aliis tempus separationis, aliis febris eruptionis aut status febrilis, et demum de Variolis si sermo sit vel similibus contagionibus, a BOEMIAAVIO statias contagii , aut secundum nonnullos apparatus simpliciter dici tur. Sed quocunque modo nominetur haec periodus, parvi

reseri, dummodo accipiatur intelligaturque spatium illud, quod a ptimo febris ingressu incipit, et perdurat ad exan

Auerum tem thematum usque eruptionem. Erumpentibus exanthematis P si' exorditur altera periodus, quae nomine eruptionis aut efflorescentiae producitur eo usque, quo exanthema eVanescere aut resolvi conspicitur, succedente certia Reriodo, cui ex-IGNUS icr' siccatio sive desquamalia sive resolutio pro exanthematis VcijsoLὰ An diVersa natUra nomen eSt. In Variolis tertia periodus est

bene quotuor illa, in qua pustulae inflammantur et suppurationem su- ς PQ μ V l, eun ideoque istud stadium insummatorium aut sumuVG Iorium quidam appellant. IIinc in his quartum locum sibi vindicat exsiccatio sive ultima periodus. De singulis vero plura et magis distincte in peculiari cuiusque exanthematis descriptione.

g. XII.

Causae. Ad causas quod attinet, multiplex earum genus esse videtur aut saltem variabile non parum pro diversa exanthematum natura et aegrotantium aetate, constitutione,

temperie, victu et regione; de quibus singillatim in se quentibus capitibus. Id vero indubitatum et perspectum

SEARCH

MENU NAVIGATION