Acta et observata medica

발행: 1783년

분량: 288페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

cONSTITVΤIO ANNI 178O. 31 Sunt tamen plures adhuc praetici, qui nudito nomine febris pituitosae de nouitate clamant , ct sunt tamen ii ipsissimi , qui peri- pneunoniam pituitosam , seu nolliatia dictam ;qui apoplexiam pituitosam agnoscunt, hoc oli, negant genus, concessis tamen speciebus genus illud sormantibus. Frequentia magna sinitium pituito ruin

morborum tunc temporis uniuersam sero tenuit

urbem, qui morbi plerisque putridi audiebant,

cortice autem et acidis mineralibus peiorabantur insigniter, euacuantibus autem egregie le

Exempla liorum morborum copiosissima unc habui in orphanotropio nostro, ubi nempe 45 infantes, et ipse illorum paedagogus hac

sebre laborabant. Paucissimis venam seriti, omnibus emeticum, nonnullis etiam terratim exhibui, interpolato decoelo taraxaci cum sale ammoniaco, rarissime vescante ob soporem aut rheuma aliquod indigui, amarisque stomachicis medellam clausi, eo euentu , ut ex his 46 aegris nullus desidςraretuΓ.

Cur domus haec tot aegris suerit infamis, ratio erat, quod pro tot infantibus angus fissima domus in regione profundissima et spurcissima urbis sita suerit, has antes largitor cibati nullum

exercuerint motum, sicque et saburram crudam, viscidamque, et laxitatem inertem solidorum zontraxerint. Factum inde etiam, ut benefactotes huius domuι hocce periculo territi talia serio

52쪽

serio de mutanda domo cogitarent, cui demusnprospexit immortalis ac benignitate superos aequans piissimae memoriae Imperatrix Maria Theresia, latissimam , vastis limo horto iuitiactam et optime sit uatam orphanis donans do

Quantum imperii autem dominans epide- mica constitutio in quemcunque obuium liaberct morbum, sequenti in occasione pulchre vi

Puer I 3 annorum optime valens, puerili impetu per glaciatam Moldatiam gliscens , maxima vi in frustum ligni regione laypocliondriaca dextra irruit, unde validissinum ob dolorem lconcidit, aqua frigida autem perfusus ad se re-diens, donatura ducebatur. Ibi sine reme dio , si unctionem excipias, biduum in le-dio consumpsit. et ada Februarii in noso co-mium susceptus fuit; doluit tunc non solum inrloco contusionis, sed etiam per uniuersum idilutus thoracis; nil autem laesi aut contusi inue nitur, tussit sicce , violente, frequenter cluna concussu fere conuulsivo totius corporis ob do loris in tussi ferociam, respiratio ipse aniletosa, valdeque dolcias, pulsus celer, fortis, durus, . lingua pariun alba, aspera, facies et reliqumn corpus ictericiaria, oculi tamen puri. Secui venam ter, sanguis primae V. S. naturalis sere, binarum ulterarum sine crusta solidisi mus, durissimus; adhibui somenta, elysmata, mist UraS, potumque emollientisi ima nullo cum leuamine : tandem ab ta Ob dolorem, tullisque quoti lidianam

53쪽

dianani nocturnam serociam ad comitilsones usque tendentem, clysmatibus emollientibus addebatur gra. i. opii, Vnde et dolores et tussis egregie modes abantur, Unde etiam clysma tale mane ct veiperi iniiciebatur ; remiserunt calor,

dolor, tussis, et pulsuum durities, sed nondum penitus cessiruiat, i ed 28va post somnum pa-

Catum , 1ponte ter vomuit aeruginosa viscidissima, indeque et dolor et tussis omnino euanuit, et ipse etiam i steriticus color. Inter lios, et plures alios aegros maxime constantia obseruaui sequentia symptomata, liOrrorem grauem, per plures dies pluribus vicibus repetentem ita, ut primo integro sere triduo plus friguisse quam caluisse sese dicant, dolorem grauatiuum capitis, et de quo maxime conqueruntur , Pectoris , dumque locum indicare dolentem debent, manifeste ventriculum do ignant, qui etiam, Ut plurimum tumet, et ad attactum dolet, exacerbationes vespertinas

omnes habitet uni, Varias, non semper tamen cum

liorrore incipientes , plurimi de ore pastaceo, pauci de amaritie conquerebantur, linguaequo omnium fuerunt inimidae, plus minus viscosae glabrae, iam albae, iam rubrae, rarissimae flauae, pulsu im frequentia ingens emetico saepe miraculose ad sanorum normam redigebatur, et longissimus omnium morbus ad et tuin diem

Sque pi Olongabatur.

Non abs re erit casum hic aliquom adserre, qui nocivum lioc in morbo opii usum, quod ob tussim ferocem noetesque vigiles non C nunquam

54쪽

aninqua in adllibetur , clarissisne doceat. Fodi IIaina 2 4 annorum, duarum prolium mater, amarito fluore virulento donata, moerebat tri

1lem suum flatum ; accessit filii unici et amatis si

mi morbus grauis, unde moerori suo, et sollicitudini maternae iei dis impar, aliquot iam diebus dissiculter membra sua protrahens, tandem similibus per triduum repetentibus corripitur horrori bus ; suasu chyrurgi, qui sitiori albo medebatur, 1ii insit purgans, a quo decies et vltra purgata, nil

aliud sensit emolumenti, quam ut calores iam nunc continuo, maxime autem no stu furerent, fu-xusque albus una cum tunc instantibus mensibus subsisteret, et maculae perechiales uniuersum ob sererent corpus. Vocatus ego, exhibitis solucia tibus adtenuantibusque do emeticum, quod viscidissimam ac amarissimam eduxit sal, tiri arn, tanto cum levamine , Vt iloctu Exacerbatio longe minor esset, febrisque uniuersa inten 1e re initteret, unde decoct. tamarindorum cum sale

medio subiungebatiir; his sic stantibus 9na mor

bi die mane accedenti dicitur, aegram hac nocte octo horis perbelle dormiuisse, sudasse, et

septies vomui se aeruginosa, dormire eandem nunc iterum 3 video ct ipse dormientem placi de. Vesperi ad aegralia redeunti, Obviat mihi seniculus, aegrae pater, fastuoseque gloriatur, ipsum, non me filiam suam curasse, idque pillulis sibi ustatis, quae a circumforaneo aliquo hic venduntur. Sub his ad aegram ad- lienimus, stupemusque illam delirantem , valde febrientem, ac subsultibus tendinum laborantem ;hisque

55쪽

CONSTITvΤso ANNI 178o. 3s hisque omnibus continuantibus et auctis II tamoibi die exspirauit. Constat, pillulas has opto diuites csse adeo, ut in una pillula gia. i. eius medicamenti sit, , exhibuit autem filiae, paterno amore exitialisi senex pillulas duas die octava morbi ad no-ietem. Frequens in his morbis symptoma erat dolor pleuriticus, sed in mollibus hypochon-driis situs et attactum non ferens, quique saepaselis emeticis, nonnunquam his non, certissime tunc vescanti ad locum adhibito cessit. In nullo orphanorum exanthcina prorupit, in pluribus autem nosecomit aegris id accidit, ratio huius est, quod illis illico ab initio aptam adhibuerim medellam, his autem ante accessum in nossecomitam aut vena aliquoties se sta aut purgans aut sudoriferum datum, aut morbus per plures dios laesectus fuerit.

56쪽

Dies ada Maii fulgure, cLebrisque tonitribui non tamen rtibus inhorruit, pacato aere hinc usque ad Iainani vix ulla dies serena habebatur, sed omnes nubibus, pluuiisque detur patae, salibus austrinis calidis praeditae erant; immo 6ta imbres, grandoque notabatur sat vio lenti. retina die tonitrita sectia, fulgura se quentia accessere su bito, ab eo pluuiae copiosae

vix una alteraue die remittentes , spirantibus con tinuo Austro aut Boi ea. et sena die coelum serenum, calor auctior, continui flatus austrini, donec 3 Ima lalgur to intruque imminerent cum pluuia. i Die Ma Mercurius supremus mane erat . . . 27 Poll. I O lin. 5 cent. Die Ista mane infimus . . . . 27 Poll. a lin. medius . 27 poll. 6 lin. 25 Die 3 I. calor maxim. vesp. - 23' . et Die 2 Ida mane . . . - 4 φ . 5 medius. . . . . in I 3ψ . SOL

57쪽

Primi dies aestuoso cocto, flatibusque Austrinis transibant. Die 3tia Iunii tonitru cum imbre succedente. Ab ea die usque ad I pinam coelum obductum semper mane, et nobulis obuolatum copiosis, post prandium iisdem abactis serenum tempus fiebat. Igua et sequentibus Aiebus binis serena calore multum aucto aura suit. Reliquis mcnsis diebus sub flatibus Zephyrinis nubes solem nobis eripientes , aestumque multilio minuentes, pituitaeque copiosae habe-

hantur.

Die 29na mane altissimus Mercurius 27 poli. 8 lin. Die 6ta mane infimus 27 poli. ψ lin. medius ... 27 poli. 6 lin. Die 3tia vesperi calor maximus

Die 8ua mane minimus in RQ . medius . . . . se I 60. 3o

Initium finisque mensis huius diebus amoenis, coeloque sudo ac pacato, aestu prae cante absoluebatur. In reliqua mensis parte calores satis intensi, pluuiae copiosae, imbres, tonitruaque alternabant, spiralite potissimuin Zephyro et Austro praecalidis.

58쪽

Die 29na mane maxima Mercurii altitudo 27 poli. 8 liii. Die 16ta mane maxima eiusdem deprcsso 27 poli. 4 lin.

media . . . 27 poli. 6 lin. Die aettia vesperi calor maximus - 24' . o Die 5ta mane minimus in 7 φ . 5 medius . . . . in I Q . 72

AUGUSTUS.

Hoc etiam mense tempestas variabat pitDviis inopinatim et crebro et dense cadentibus. Fulgura, tonitruaque I 7 et 7. terribilia. Imbres uotabiles 7. 15. spirante ut plurimum Borea sorti. Primi ultimique dies sicciores, co lo pacato, auraque serena praediti ; aestus potissimum prae cantes. Die 3Oma vesperi Mercurius altissimus . . . . 27 POll. 9 En Die stoma mane infimus . . . . 27 PolL 3 lin. 5 cent medius . 27 poli. 6 lin. 25 centi Dicbus 7. I 3. calor maximus Vesperi

Die et Ida minimus . - 9' . 2 medius . - 150 . 6 Prioris constitutionis indoles talis perdi rauit ad finientem Maium Vsque, Vbi nos excipiendis numerosis morbis, biliosis dysentericis piaesertim

59쪽

CONSTITUTIO AESTATIS 178O. 39praesectilia parabaimis , sed cit quam decepti. Maius enim et Iunius et Iulius morbis inflammatoriis quam frequentissimis foedabantur, habebant tarnen et ii mixtum semper aut biliosiquid, aut pituitosi; casus aliquot naturam epi-demiae optime iterum dcclarabunt.

2 alia Iunii sitscepimus iuuenem studiosum, qui saepius iratus, 19na huius inensis

horrore et calo Pe intenso cum ardore tum capitis tum pectoris tum praecordiorum cori e-ptus fuit, noctu delirauit, mane uo. calor minor crat, et pultiueres salinos sumsit, a quibus fru-qHenter purgatus nocturnos iterum calores et Phantasmata expertus fuit.

2 rma bis vena secta suit sanguine lardaceo, diarrhaea continuauit cum teneSino, nox eadem.

et alia die inueni pulsum sortem durum,1espirationem densam, calorem urentem, sitim

ingentem , adpetitum sat bonum , saporem Prauum nullum , linguam albidam lituuidam, aluumque nonios fluxilem flavam. Venam se cui, dedique misturam et decoctum emolliens cum nitro. 2 ta onania cadem , si leuem dolorem lateris , tussinque exiguam cum sputis paucis flavescentibus excipias. asta pulsus non conueniens respirio, quod rarius et maius obseruatur, adpetit, suillibi dolet, sitit, alluim septies liabuit, urina rubra cum enaeoremato disperso, noctu tusIis cum dolorc sterni et sputis sanguine striatis, sonantis interruptus inquie tu6. 26ta pulsus minus celer, respiratio sere naturalis,

60쪽

naturalis, lingua humi la perparum alba , ad- petitus bonus, sapor naturalis, sitis mediocris,. ivrina subturbida, aluus terna liquida subfusca, . tussis cum sputis coistioribus, sudor leuis, sed lfacies et oculi mirum mutati, consus et alienati; sudauit circa meridiem biliorio largissime, postque hos sudores furibundus adeo, ut Viniculis coerceri debuerit, reddebatur. Hora Ita vespertina iam inuenio quietum iterum, sed ad interrogata nil respondentem , oculis fixis attoniti faciem habentem, pulsum sortem vibrantem durum aequalem, respirationem magnam

et raram. Secui venam illico. sanguisque U. S. sine crusta phlogistica, tenacissimam tamen sor inauit placentam, epis pallica suris, plantisque pedum adplico, et acetum frigidum capiti. Nil autem adsumenti nil medicamenti praeberi potuit, Vtut saepius exclamaret, sitio. Urina sib illo sudore missa, fuit aquosa pallida. Vesperae

8uo eundem inuenio, sed sacie flaminantem in oculis splendentem, repeto V. S. Vnc. xij. sanguisque lardaceus extrahitur cum scro viridescente , pulsu et caeteris manentibus iisdem, unde iubeo, ut, si haec ad Iomam nocturnam perdurarent, V. S. tertia ad viae. X. fieret, quod etiam factum suit. et ina sanguinem tortiac V. S. minus lar-daceum video, audioque aegrum non quidem

dormiuisse, sed placido delirasse, seseque aluo

et urina conspurcasse , pulsus et calor et Pubor plurimum romiserant a furore suo, respiratio aeque tarda ac rata, ad interrogata respondit,

SEARCH

MENU NAVIGATION