장음표시 사용
201쪽
inquietudine, molustaque jactatione, sebri remi,
tente, horrore cum doloris diminutione praecedentibus. 4. Gangraena & sphaceto dum materia peccans in alcati putridum corrumpitur in corpore cacOchJmico, praecipue cum motu intensissimo omnia destiniente. Hane praecedere solent, frigoris sensus internus cum doloris antea aucti subita cessatione. Mens antea delira ad se quodam, modo redit, virium desectus major fit quamvis falsa lenitate videatur levari aeger, pulsus intermittit, deficit; alvus antea clausa nune invite solvitur nimis, madent facies & pectus si ι-dore frigido: extremorum adesso frigus. s. Scirmho demum, nempe tumore irresolubili, qui ni tum perpetuum cancri suturi incutit, si inflammatio glandulosas Occupat partes motuSque humorum adeo debilis, ut nec resolutio, nec suppurasio, neque gangraena sequi possit. . 6 Inflammatione Iaborantibus conducit aer purus, subfrigidus humidusculus saepe renoV tus, cibi tenuissimi ex on ga, lavena pomis coctiS, prunis damascenis, potus acidiusculus. Nimio acidi enim hic vitandi, quia strii uras vasorum & humorum inspissationes augent. Inde x vinum vitandum , stimulum enim majorem inducit. potus frigidi hic quoque haud concedendi. Lactis serum , hydrogata, & Ptisana hordeacea tepide e.
Pota, optima censentur, animi pathemata vitentur quam maXime. Somnus vero invitetur papaveri-niS, non autem narcoticis dolorem leniendo.
202쪽
6 Cup. I. DE INFLAMMATIONE etc.
f. 7. Inter remedia adversus inflammationem primas obtinet venae sectio primo in parte inflammationi vicina, dein in parte remotiori. Haec optime instituitur primis morbi diebus, tamen &toto morbi decursu, urgente necessitate sic. ubi dolor acutus , anXietaS summa, pulsus durus & vires constantes celebranda aut repetenda. Terminus enim inflammationis non est, uti Vulgo acceptum , tertio vel quarto die: sed & longe serius
benigne resolvitur, aut critice evacuatur , nec quidem inflammatione ad suppurationem vergentecessat indicatio sanguinis mittendi in plethoricis valde & febri vehementissima. Noxia vero est sanguinis missio, dum resolutionem tentat Natura, minuitur enim inde febris ad hoc negotium necessaria, neque adeo tuta est in inflammatione Metastatica, quae potius ad suppurationem ducen-cenda, Vel ad externa vesicantibus applicatis attrahenda. In junioribus robustis prophylactica saepe instituatur V. S. ad inflammationem praecavendam. Arteriotomia, scarificationes topicae& hirudinum applicatio in speciali inflammationum tractatione proponentur, uti & vesicatoria, sonticuli , solaceaque cum repellentibus & adstringentibuS. f. 8. Alvus dein leniter movenda, catharticis antiphlogisticis No. 1. Clysmata mollia. 2. alternis diebus injicienda, quae SYDENHAΜO Vicariis fungebantur vicibus, sanguinis missionis repetitae, tum et nitrosa saponacea medicamen na
203쪽
cum camphora. q. & emulsiones refrigerantes. q. eXhibenda.
g. 9 hrenitis est inflammatio cerebri vel potius ej us Meningum, delirio seroci perpetuo, febrique acutissima pulsuque duro comite se manifestans, est ergo idiopathica, quae quidem rarissima in frigidioribus climatibus, vel et sympathica, frequentissime in febribus malignis exanthematicis, variolis morbillisve occurenS.IO. Signa alia in phrenitide obvia sunt vigilia, subinde vero et somnus profundus, facies rubra, protervia seu serocitas, capitis dolor internus ingens, ad minimum strepitum facile auctus, oculi protuberantes, narium stillicidium. f. II. Disponunt ad cerebri inflammationem
adolescentia et aetas virilis, consuetae haemorrha-giae suppressae, meditationes p ofundae. lucubrationes continuae, animi assectus vehem entiOres, calidorum usus, seu abusus. f. Ia. In actum ducunt ebrietas, vis violenta capiti illata, insolatio seu capitis nudi ad solis
204쪽
radios dormiendo praecipue expositio. Inde se foribus & aliis, qui aestuante sole iter facere coguntur, pileiam album vel chartam albam, aut et pannum album, intus pileo nigro affutum, Cona mendat TissoT , quo minus caput incalescere a radiis solaribus compertum est. . Ig. Phrenitis aliquando terminatur in se lutem, narium haemorrh gia larga sponte oborta, Vel arte, Natura monstrante Viam , narium s c. scarificatione promota, haemorrhoidum Vel et lochiorum fluxu restituto, alvique suore ante septimum diem nempe excitato, resolutio hic viX obtinetur. Saepissime autem inter tertium& septimum diem necat, vel tardius suppurato Vel sphacelato cerebro, uti ex cadaverum inspectione patuit. Saepe delinit in maniam, tota vita incu-xabilem , qualem vidi aliquoties ex phrenitide in Puerperis sequentem. Amauros in sequelam phrenitidis annotarunt alii.* 14. Mortem futuram praedicimus ex Vomi tu aeruginoso, sputatione indecora in adstantes, ConVulsionibus, soccorumque collectione, oculis Pulverulentis, dentium stridore, alvo pertinaciter clausa, uti et ischuria, vel urina limpida ni- is, symptomatum mutatione assidua , ulcerisque habitualis detumescentia & exsiccatione, risu sardonico , pulsuque debili vacillante tre-
205쪽
1D Cura autem initio statim tentanda, per Venae sectionem largam repetitamque, ratione imminutionis vel perseverantiae symptomatum moderandam in brachio aut in talo. Ex iugulo sanguinem mittere, uti placet PRINGLE , FRENDIO multisque, Commendat TRALLEs, non adeo facile est, uti creditur in phreniticis. Idem sentiendum de arterio tomia in temporibus. Hirudinum applicationem laudant alii & quidem ad anum, ubi pro- Pensio ad haemorrhoides : uti et cucurbitas ad Nucham & scapulas cum scarificatione.
. 16. Capiti prius raso adhibenda fomenta,
seu epithemata ex aqua frigida, cum aceto ros 1-ceo saepius renovanda. Glaciem tusam applicant
Angli & nivem inter Lintea. Interim pediluvia
instituantur tepida, vel et pedes involVantur cum linteis oxycrato calido madidis. Semicupium frigidum quid hic valeat, non ausim dicere, neci 'non vesicans capiti raso adhibitum. Cum nequidem sanis unquam adhibuerim, nisi ubi pulsit sdebilis valde & quidem in symptomatica potiusquam idiopathica phrenitide. Epispasticis saepissime usiis sum, monente Van SWIETEN, utpote orgasmum humorum minori stimulo non incitantia. . II. Caeterum diaeta, medicamenta eadem ac commendata capite praecedente de inflammatione in genere, quibus adde, quod conducat, ut aeger corpore erecto teneatur in lecto, ne cap t
206쪽
gravetur humorum congestione ex decubitu ho-rigontali.
Ophthalmia est inflammatio tunicarum, oculum
constituentium, quae dignoscitur ex adnatae summa rubedine, dolore quasi eX acu aut
spina pungente; lucis intolerantia, febrisque absentia, plerumque si levior, neque raro ex febrivalida, si retinam ct uveam simul occupat, quando etiam ophthalmico videntur oculis suis obversari muscae i aere VolitanteS. . I9. Est autem externa Taraxis dicta , vel interna, tum et externa & interna simul; chemosis vocata, haec semper illa gravior. Ratione causae proximae est vel sanguinea, vel serosa lippitudo, haec chronica , illa acuta potius. De priori hoc, de posteriori alio agetur Fasciculo. l. 2 O. Causae occasionales variae quidem constituuntur : frigida & humi da aeris constitutio, aer procellosus, oculos piraecipue assiciens, solis ardor & splendor, unde aliquando epidemica. In ineopto & Indiis orientalibus endemica & con- Nigiosa, per sγmpathiam communicata Rianotatur.
207쪽
et r. Levior & externa fere excitatur
ophthalmia, ex pulvisculo, aut simili oculis illapso,
sumis metallicis, morsicantibus, ciliorum incurvatione versus oculi bulbum directorum, adnatamque irritantium; excrementis putridum eX-halantibus, unde foricariis familiaris, teste RAMAZINI, nivis ignisve continuo adspectu. f. 22. Datur et praeterea ophthalmia, post morbillos variolasque a scabie lineaque retro pulsis aut male curatis; ulceribuS antiquis exsiccatis, gonorrhoea repulsa, evacuationibus sanguineis quibuscunque consuetis suppressis vel retentis, naiasmate Venereo , scrophuloso, nec non a vi externa ictuve illato, uti et ab operatione aut Cataractae depressione.
23. Ad ophthalmiam prae caeteris disponi perlubent oculis prominentibus gaudentes, tum 1tudiis acrioribus, lucubrationibus nocturnis dediti nimis. Nam oculus sinister potius ophthalmia assicitur, dissiciliusve curatur quam dexter,
uti aiunt, assirmare non ausim.
f. 24. Ophthalmiam curaturus prae primis instituat regimen; videlicet a luce vividiore aeger arcendus , Viridi Velo aut et vitro viridissimo plano defendantur oculi, in victu vitentur carnium esus, aromatica, salina & potus spirituosi aut vinosi; sermo quoque, sumus tabaci, vigilia, vomitus damnantur. Curati lectionem nocturnam cane & angue pejus fugiant. f. 2S.
208쪽
q. 2 . Cuna vero aggredienda V. S. larga, repetita aliquoties, id lite nulla fere habita ratione aetatis audacter ad plurimas vices, ut res Olll-tio consequatur. Caeteri enim omnes insana mationis exitus hic quam maXime damnandi , OCU-los enim vario modo perdunt & visum de1iruunt.
Instituitur ergo in brachio, jugulo talove. Arterio tomia temporaliS A quibusdam praesertur,
hirudinum applicatio laudatur ab his, culpatur ab illiS.
Fortiora dein cathartica mercurialia, spraesertim si febris abesto frequenter usurpanda, vel et leniora aut clysmata in humorum motum ori, quae revellendo juvant. Vesicantia Vero, quae ad Nucham aut pone aures adhibentur, ut derivando operentur. ab HoFFMANNo haud probantur, utpote dolorern saepe augentia. Cantharides oculis inimicas declarat etiam BoERHAVIVS de morbis oculorum agens Ut ut sit ad frontem cum fructu aliquando applicui praemonente PER-ci vAL. Ad suras applicant alii. In genere commendant omnes, Ut diu aperta serventur. Nunquam Vero ante peractas evacuationes necessarias in usum Vocanda, pedituVia non omittenda.
f. 27. Ad topica seu collyria quod attinet semper in initio noxia & forsan in leviori ophthalmia, aqua frigida tantum in initio leniter Tepellendo valet, vel et in sumino dolore vapor aquae calidae, aut somentum eS lacte tepido:
209쪽
vel et cataplasma emollienS eX pomo cocto, v. c. vel et mucilago ex solutione gummi Arabici aut radicis altheae in aqua calida. In ophthalmia chronica praecipue Valent collTria , 7. quae roborando conducunt. f. 28. Caeterum setacea, sonticuli, caut via, auricularum persorationes in refractaria, tentanda Veniunt. Stalagoga mercurialia, in Venerea. Cortex peruvianus, Aquae Seidlicenses, Millepedes eum mercurio in scrophulosa. Gonorrhoea iterum arte, uti et aliae evacuationes denuo excitandae, si a causa tali. Cilia extirpanda horumque bulbi, lapide infernali destruendi, si ab horum incumatione.
f. 29.ngina mihi audit dissicilis deglutitio, vel respiratio vel et utraque simul ab inflamma. tione organorum, utrique actioni inservientium. Tumor conspicuus admodum ruber apparet inspicienti, febris adest acuta cum cephalalgia & pulsu duro, urina emittitur rubra. Si vero causa morbi arterias serosas, non sanguineaS Occupat, pituitosa aquosaVe, alba, catarrhalis, spuria
dicitur Angina ct tumore pallido rubello, febrique
210쪽
que non adeo intensa detegitur, deque hac, uti de caeteris paragrapho sequenti indicatis alibi
peculiariter. o. Datur et praeterea Angina convulsiva, spasmodica paralytica sine ullo tumore apparente metastatica pessima quidem. Suppuratoria, gangraenosa, scirrhosa tanquam inflammatoriae consectaria: nec non ulcerosa luis celsicae subinde soboleS. q. 81. Haec ultima quam maxime distinguenda ab ulaerosa maligna Suecis, Anglis & Danis aliquando epidemica, et ab Anglis & praecipue
a FOTHERGILL optime descripta. In hac autem praeter inflammationem fauces ulceribus saniosis serpentibus obsidentur, pulsus est tremulus parvus, eique ut plurimum concomitatur eruptio
scarlatinosa, unde de hac plura habentur primosasciculo, capite de scarlatina. I. get. De Vario Anginae nomine ab antiquis tradito pro varietate partis assectae, nihil quod
moras & taedia legenti nectem, cum raro una pars assiciatur, quin statim altera trahatur, neque curationis ratio multum disserat. 9, 33. FaVent producendo morbo noctes humidae fri daeque dies, calidos insequenteS, corporis refrigeratio subitanea, ventorum affatuS, equitatio adversus ventum frigidum, conclavia calce recenter inducta , acria ingesta Sc venena
