Compendium medicum practicum per fasciculos distributum

발행: 1780년

분량: 459페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Cup. XL DE SPLENITIDE etc. 3s

haemorrhagiam, dextrae quidem, uti multi perhibent, num hypothesi, num vero ex experientia, non es , quod dicam. Per haemorrhoidum fluxum, lotium sedimentosum copiosum, sudoremque largum, ianatam hepatis inflammationem, certissimum est. Raro est adeo violenta, ut gangraena terminetur, saepissime autem abcessiis

sermat, aut indurationes scirrhosas post se trahit, de quibus alibi. g. 87. Arte autem per sanguinis detractionem non adeo largam, ac alibi, semel tamen aut bis repetendam, si opus. Clysmata mollia, saepius injecta ; laxantia salina No. 2O. lenesque frictiones lateris aflecti. Vesicantia eidem applicata; copiamque liquidi res rigerantis, seri lactis tamarindati sic. &decocti aperientis, No. 2Ι. inge stam affatim. Mercurialibus apud Indos curant.

DE SPLENITIDE AUT LIENITIDE.

Cum hepatis de convenit omnino splenitis seu lieni inflammatio, sive diagnosin, sive prognostin, sive medelam demum spectes. Cum quae dicta habentur de dextro hypochondrio facile absque culla repetitione ad sinistrum applicare C a POL

232쪽

36 Cup. XII. DE NEPHRITIDE

possumus. Barissime valde lienem inflammari, uno declarant ore omnes medici. g. 89. Praeter signa generalia inflammationis, inter specialia & parti assectae propria, sanguinis stillatio ex nare sinistra ponitur a NIEFELD1o. Confundi posse cum assectu pleuritico, nec multo damno , cum medelam requirit eandem, habet VAN S IETEN. Vomicus Vero niger criticus in hepatiti de metuendus, in splenitide haud com- temnendus creditur. g. 9O. PancreaS demum, omentum, mesenteriumque aliquando inflammatione assici reserunt. Verum enim vero assectus sunt nimis occulti, dissicillimaeque saltem cognitionis, nec quidem multum interest, dum ex signis generalioribus, omni cognitae inflammationi una eademque medendi methoduS.

DE NEPHRITIDE ET CYSTITIDE.

ephritis seu renum inflammatio vera, idio- pathica, omnino distinguenda a nephritide spuria & calculosa. De illa hoc, de hac autem alio agetur caPite.

233쪽

9. 92. signa autem nephritidis sunt, dolor primo obtusus, dein pulsans & acutus a lumbis

ad testiculos utrosque, vel unum tantum, prout unus vel alter ren inflammatione assicitur , descendens, per totumque abdomen dissusus; alvus nunc ima, nunc adstricta nimis ; crurum stuporim ictus dissicilis , urina pauca rubicunda & in

summo malo aquosa, quo praecipue Vera a calculosa distinguenda nephritis, in hac enim statim pallida, demum crassa mingitur urina, ructus assiduus vomitusque biliosus, retractio testiculi, quam tamen in calculosa potius, quam in inflammatoria, observari vult vAN SWIETEN ; docubitus magis incommodus in dorsum & in sanum, quam in latus affectum, i brisque acuta cum pulsu subduro. . 9 Nephritis excitari potest ex calculosa & nephritica dispo1itione, Venere nimis culta, conchissione ita rheda, equitatione, spasmodica vasorum renalium constrictione , aphrodisiacorum, diureticorum fortiorum , vini rhenani abusu, incautoque cantharidum sive externo sive interno usu, metastasi arthritica scabiosaque.

g. 94. Cito satio intra' septem dies & in senibus praesertim gangraena necat; resolutio rara hic. Suppuratio vero saepissime occurrit, quodsi pus per urinas evacuatur, spes sanitatis affulget: lotii talis profluvium cum pure per multos Vidi menses aegro demum optime valente. Coctione

234쪽

38 Cop. XII. DE NUPII ITIDE etc.

saepe & evacuatione sc. urinae crassae Copiosae, haemorrhoidiim fluxus critici quoque solvitur. 9 . Nephritidem curaturus venam aperiri

jubeat in brachio vel pede ad renem assectum respondenti, quod ordinarie sinistrii in prae dextro esse, statuunt quidam. Dein balnea & semicupia instituat, laXantia leniora, nitrosaque praescribat medicamenta; clysmata mollia No. injici Curet quotidie, utque aeger subinde eX lecto surgat, corporisque situm saepe mutet Ubi hae-nrorrhoidum indicia, ano applicentur hirudines. q. 96. Cyllitis etiam seu vesicae urinariae inflammatio noscitur ex dolore acutissimo tentivo in regione hypogastrica, dissuria vel et i schuria totali , cum tenesmo perpetuo , sebri acuta &c.

Causas agnoscit praeter generaleS, calcul OS acu los pungentes, cantharidum usum internum, Ca-

meterismum repetitum, haemorrhoidiim suppressionem, nec non gonorrho eam adstringentibus intempestive sedatam. f. 97. Praeter generalia in omni insana matione adhibenda, peculiariter hic commendantur Vapores ex sella perso rata excipiendi. Linimenta O 'ag pro pube & perin eo mungendis; caVe autem quam maxime & in nephritide & in cylliti dea diureticis, sortioribus saltem.

235쪽

CAP. XIII.

DE ME TRITI DE.

Φ, 98. Si uterus cum appendicibus suis vagina, st. Ovariis es tubis Fallopianis vera assicitur phleg

mone, me tritis dicitur. Talis morbi praesentiam indicant matricis dolor, ad inguina, crura, immo ad diaphragma & claviculas se extendens pro diuerso inflammationis gradu, partiSque affectae varietate, omnemque attactum sive digito in Vaginam introducto, sive manu abdomini vel

leviter externe imposita renuenS.

f. 99. Adsunt praeterea nausea, vomituS, singultus, alvi constipatio cum ischuria ; saltem non sine molestia alvus deponitur, urinave emittitur. Meteorismus cum summa totius ventristensione graviditatem aemulante , lingua sicca, sitis febrisque acuta. q. IOO. Rarissime occurrit extra puerperium ex mensium improvida suppressione. Ρuerperis vero familiaris satis ex lochiortim retentione, rudi uteri contrectatione, duraque obstetricatione

in partu dissicili; aliave violentia, lapsu , casu ictuve graviditatis tempore , uteri inversiο- ne a partu, grumis sanguinis retentiε, frigorequeC 4 lim

236쪽

clo Cap. XIII. DE ME ITIDE

imprudenter admisso ad pudenda post partum. Ex haemorrhagia uteri profusissima refert SAGAR de propria UXOre.

Io I. Mors Cum eXtremorum frigore, delirio, convulsionibuS, risu, cantu, nec non hydrophobia aliquando , certissime expectanda. Vix sperare possumus resolutionem. Suppuratio autem, scirinus indeque perpetuus cancri futuri metus saepissime sequantur. g. IO2. Methodus medendi consistit, ut relicta in utero, sanguinis thronabi leniter eximantur, ut nullae dein ligaturae aut fasciae ventri, injiciantur, aegraque decumbat in dorsum, gentibus parum inflexis; generalia etiam, venae sectio scilicet primo in pede, dein in brachio, eX symptomatum urgentia, aliquoties rei teranda , clysmata emollientia, laxantia mitiora , emulsiones camphoratae nitrosae in usum Vocentur ; nec conatem natur ventris innunctio linimento ex oleo amygdalarum dulcium cum quarta parte aceti vel succi citri a MAURIcEAU laudato.

237쪽

CAP. XIV.

DE VENAE SECTIONIS RATIONE IN INFLAMMATIONIBUS.

Quamvis necessaria circa venae sectionis ratIO- nem in inflammationibus administrandae, &in genere & in specie, debito jam loco indicata sint, quaedam speciali ora magis addere adhuc de laidicantibus & contraindicantibus sanguinis missionis, de subjectis quibus, de tempore quando, de quantitate, deqtie loco, quo sanguis educendus, mihi non incongruum Videtur. f. IO4. Indicant autem, seu potius inevitabilem postulant finguinis detractionem , morbus vehemens, febris valida cum pulsu duro, dolor continuus, maXimus, fXus; strangulationis metus, suffocationis periculum, anXietas summa. Ubi talia adsunt signa, ipsa in peste venae sectionem negligere, piaculum esset; praesertim ubi

plethora pariter cum virium robore. Sic optime HIPPOCRATEs : Min morbis acutis sanguinena ,,detrahes, si VehemenS morbus videatur, florue- ,,ritque aegrotantis aetas & Virium robur ad- ,,fiterit. D . IC s. Contraindicare videntur, cutis ma-

Hor cum pulsu pleno non duro resolutionis SC ue cois'

238쪽

42 C. XIV. DE VENAE SECTIONIS

coctionis tempore ; inflammatio in suppurationem jam Vergens, uti et quae a metastali originem ducit, ne materia noxia intimius sanguinem ingrediatur, sputa subcruenta aut purulenta in peripneumonia Vel pleuritide ; lochiorum vel mentium Luxus, metritis haemorrhagiam prosu-siorem pedissequa; demum summa debilitas, fractis nempe viribus a morbo diuturno. Strangulatio in angina, sh catio in peripneumonia minus ad haec attendi jubent. f. IO6. Verum enim vero omnibus in praxi versatis constare debet, dari debilitatem simulatam cum pulsus quidem oppressione & parvitate maxima, ex inflammationis vehementia in pleuriti de prae caeteris. in similibus si sanguinem mittis, pulsumque interim in opposito exploras brachio, senties sentim, elevari sortioremque fieri, intrepide tunc sanguinem essuere sinas ad le-Vamen plenius : quodsi vero sanguine fluente pulsus debilis maneat, scias ejus evacuationem

ulteriorem minus adaequatam esse.

ro . De subjectis, quibus sanguis detrahendus, notum est, tutius fieri in viris, quam inso eminis, ex hisce iterum potius in non gravidis,

quam in gravidis et puerperis; in juvenibus e

adultis aptius, quam in infantibus & senibus. Atqui omnia pendent ex morbi vehementia et swmptomatum recludescentia, nec non Virium robo-

239쪽

RATIONE IN INFLAMMAT. 43

-senex, & gravida mulier valens tuto sic citra, titris CELSUS Onan ira enim postponenda & quidem contraindicantia Ios, ubi una salsis a venae sectione speranda; nec lochiis aut menstruis fu-entibus, a sanguinis missione abstinendum, si ne-

cellituS urget. Symplomatum vehementium pers everantia vel recrudescentia hanc evacuationem necessifriam faciunt in omni aetate , in quacunque conditione; in muliere octavo mense graVida,

gravique pleuriti de aflecta , quinquies institui

hono cum successu, partuque dein extra totius Deminarum cohortis eXpectationem feliciter succedente. In puero quinquennio septies trium dierum spatio instituere curavi, qui & brevi optime convaluit, nulla remanente debilitate, sive mentem sive corpus specteS.

I. IO8. Ad tempus quod attinet, optime quidem mittitur sanguis primis morbi diebus. Qileritur PRINGLE, quod tarde nimis hoc auXilium a quibusdam medicis, junioribus saltem , in usum

Vocetur; etenim sanguinem minuere post quartum diem , parum quidem Valere ad infaminationis resolutionem procurandam. Obstat tamen hoc minime , quin symptomatibus urgentibus, quoVis morbi tempore, quocunque aegritudinis die instituatur, ut gangraena saltem praecaveatur & benigniorem semper suppurationem procuremus. GALENUS docuit jam, nullum tempus, nullum diem certum requiri ad venae sectionem celebrandam. q. IO9.

240쪽

44 CXIT DE VENAE SECTIONIS

*. IO9. Quantitatem satis largam sanguinis,

proportione semper seritata aetatis ratione , detrahi volunt fere omnes medici in inflammatione curanda. Neoterici quidem partitis vicibus brevi intervallo interpositiS, Veteres vero una Vice animi deliquium USque. Hoc minus tuto fieri, apparet inde, quod plurimi dentur, qui exprofusissima sanguinis deperditione vix animo linquantur, antequam Vitae simul destruatur; alii iterum ad primum sanguinis effugum deficiunt. In talibus autem oportet, ut in dorsum jaceant, ad vitam revocentur inspersa frigida in faciem , digitus interim venae incisae imponatur , denique ad se reverso & cubanti proportionata eXtrahatur quantitas. Ex finguinis missione ad animi deliquium praeterea, eX pleuriti de peripia eum Oniam nasci posse, habet STRETAEUs, assentiente quoque vAN SWIETEN. Conducit ergo, ut prima vice maxima sanguinis portio unciae duodecim, puta in adultis, educantur, altera unciae decem vel octo, tertia demum adhuc magis minuatur copia, GALENO docente sicque sine damno sensibili pro renata ad sex, octo vel decem vices aliquando sanguinis eductio repetitur. f. IIO. Minime autem ignorare licet crebras sanguinis missiones multum debilitare , capitis assectus accersere, totum genus nervosum assiciendo ad cachexiam & hydropem disponere, mOtusque resolutionis in inflammationibus semper

optandae infringere prorsus, indeque caute cum iisdem

SEARCH

MENU NAVIGATION