Constitutiones Congregationis Clericorum Regularium ab Alexandro Peregrino Capuano Congregationis eiusdem presbytero commentarijs illustratae

발행: 1628년

분량: 471페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

rso Pars Secunda.

cessitate coguntur. Obedientia vero perfecta est, secum dum quam subditus simpliciter obedit in omnibus, quae nosunt contraria legi diuinae,uel Regulae, quam es protellus. Perfecta obedientia legem nescit, terminis non ale atur H non continetur profes ionii angusti js,& ad omne,quod ii iungitur, spontaneo vigore, liberalis, alacris animi, modum non considerans in infinitum fertur. Solus vero lib. de iust.& ivr q. a.ar. . ad finem dicit, hoc esse intelligenda in rebus, quae quotidiano naonallicae vitae exercitio sese o ferunt : in his mim praeliat non expectare praeceptum Superioris, sed intellecta eius voluntate praeuenire. Aduertat tamen lector, quod licet vera sint, quae dixi', quo ad perfectionem obedientiae, tamen certum est , quoad praecisam voti obedientiae Cbligationem, non teneri Re

ligiosum obedire, licet norit voluntatem sui Pralati esse, ut aliquid faciat; sed oportet adesse praeceptum illius vocet

expresium, ut docet D. Tho de veritate q. a at g 3. iunctae eius solutione, Sylv. v. obedientia in fine, di vel bopraeceptum q. a. Vasqucet in i .a. D. Thomq Os .art. 3. l. p. 1 ff. ad finem. SancheZ in praeceptis decalogi lil, m. c. a. nu. 3. dc S . Ludovicus Miranda in suo manuali Praelatorum

' Absque sui Superioris licentia , &c. Hic

uaeri potest primo, An Religiosus habens superflua secuum suum statum, de licentia tamen iniusta Praelati, si paratus sit omnia ea resignare in manibus Praelati statim ac fuerit ab eo requisitus, committat peccatum proprietatis, ta possit puniri , ut proprietarius et Respondeo, quod utemque Peccat mortaliter ex suo genere, idest , tam subditus utendo. quam Praelatus concedendo huiusmodi licentiam: Non tamen est proprietarius, nec ut talis puniri potest, ita docet Sylv. de mente Archidiaconi, v. Religio o. q. .nu. .

162쪽

Cap. I. Isi

versi quartum &c. & Ludovicus Miranda in suo manuali

Practat t. I q. et Sor. Is .concl. i. & Nauar. in c. non dicatis

e S. i. Secundo quaeri potest , An Religiosus , qui dat , donat, vendit, aut distrahit rem aliquam notabilem de licentia iniusta Praelati, peccet mortaliter, & incidat in poenas proprietarij Respondeo. quod peccat mortaliter tam subditus, quam Praelatus: No tamen incidit in poenas proprietarii , nam huiusmodi poenae non imponuntur contra omnem committentem peccatum proprietatis, sed contra illos solummodo, qui clam, & sine licentia Praelatorii abutuntur monasterij bonis , ita docet Nauar. in c. non dicatis

I a. q. I.nu. 2I. quem refert,& sequitur Ludovicus Miranda in suo manuali Praelat. t. I. q. 28 .art. I S concl. 2.

me.S. I. Tertio quaeri potest, an contrahens debita sine licentia sui Superioris puniri possit, ut proprietarius Respondeo, quod sic, quia per mutuum transfertur dominiti,ta dum sine licentia Superioris accipitur , expenditur, vel possidetur, efficitur proprietarius , Et in Capitulo Generas Ordinis praedicatorum anni 11s a. fuit factum infrascriptum Decretunc,

Inhibemus districte, ne aliquis contrahat debitus ne licentia sui Superioris; Et qui secus fecerit teneatur ieiunare in pane, & aqua quotidie, quoui que satisfecerit creditori.

In nostra vero Religione punitur poena trium mensium carceris per Decretum factum ab A. R. P. Generali D Phia lippo Maria Cuadagno &suis Consultoribus die a a.Martiiroas. ut apparet ex libio Consultationum fol. et .s Possidere. Nostri licet, neque in communi,n que in particulari possideant annuos redditus , neque bo-

163쪽

is a Pars Secunda.

na immobilia, praeter domum, in qua habitant, & locum

in quo recreantur. Tamen non sunt incapaces adsumedendum haereditatibus, legatis, donationibus, annuis rea, ditibus, &c. ut patet ex his, quae dixi in secunda parte Cinpendii nostrorum Privilegiorum, tit. haereditas, s. i. &in

scholio.s Renunciant. De tute communi, quae disposita

sunt circa dispositionem propriam bonorum Nouitiorum, late tractat Sancheet in praeceptis Decalogi lib. .cap. 1.2.3α mid autem immutatum sit,& statutum per Deci tum Concit.Trid. sesTas. c. id . de Regular. explicabimus per instascriptas quaestiones.s S. i. Er primo quaeritur, An Nouitius habens benem cium ecclesiasticum, possit valide illi renunciare, non ieruata solemnitate Decreti Conc.Trid. insesset s.cap. 16. de Regularib. nulla quoque renunciatio, &c. Respondeo non posse s & ratio est, quia Concit Trid. generaliter agit dorenunciat ione, aullum excludens: Ergo generaliter debet intelligi, iuxta te R. in cap. solite, s.fin de maior. & obed.& l. i. S. n infinitum si de legatis praestandis. Praeterea ubi est eadem ratio, eadem debet esse iuris dispositio, c. dudum, it secondo, de electione c. cum dilecta de conita.vtil. vel inutil. l. illud, is ad leg. Aouil. sed ratio, quae mouit Concilium ad id statuendum , fuit ne Nouitius retardetura libero egrecu, videns si egrediatur, se non potiri bonis antea possessis, & haec ratio aeque locum habet in hac r nunciatione beneficiorum i Ergo, ut talis renunciatio sit valida opus est, ut fiat cum licentia ordinarii intra duos menses ante profestionemi & si professio non sequatur tenetur is in cuius fauorem facta fuit, reddere, ei iterum praefatum beneficium. Et hanc opinionem tenet Flamin. Paris. de resign. benefic lib. s.q.i a nu. s.c. & p. re addit sic

164쪽

saepe respondisse Congregationem Illustrissunorum Caradinalium, quem refert, & sequitur D. Barthol. a S Fausto in suo thesauro Religiosorum lib s.q. I 8 I. &q.i S a. illam

extendit etiam ad beneficium,cuius titulo est ordinatus,&Sancher in preceptis decalogi lib. .cap. S .nu 36, usque ad O. inclusiue, & nu. I illam extendit ad renunciationem patrimoni j,cuius titulo Nouitius ad ordines est promotus,& Ludovicus Miranda in suo manuali Praelat. tom. I .q 2 3. art. s. dummodo fiat mentio in tali renunciatione, Noviotium eius titulo esse ad sacros ordines promotum. g. s. a. Secundo quaeritur, An renunciatio facta a secu.

lati ante ingressum Religionis de suis bonis sit valida pPto decisione huius dissicultatis, sciendum est primo,quod

siquis non habens animum ingrediendi Religionem renuciasset, aut quamcunque aliam donatione fecisset, absque dubio valeret vi nam Concilium Tridentinum de ea non loquitur. ita Sancheet in praeceptis decalogi lib. V .cis nu. a.&D. Barthol. 1 S. Fausto in suo thesauro Relig. lib. sq iga. Sciendum est secundo, quod quando non appareret, an esset facta intuitu ingrediendi Religionem: si esset facta paulo ante ingressum Religionis praesumeretur tacta intuitu ingrediendi Religionem, ita Emanuel Rodriqueet to et . quaesti Regular. q. T. art. 8. quem refert, & sequitur Sanchetet ubi supra . Nunc dissicultas est, An renunciatio facta .a seculari de suis bonis ante ingressum Religionis , & intuitu ingressus Religionis sit valida 3 Et duae sunt Doctoris in opiniones, una est Nauar. in Consilijs in i .editione lib. 3. tit. de donat. coni. . dc g dc in a. editione tit. de Regularibus cons gr.&22. Molinae to. i disp. i 3 v. & i s. Morij t. I. instit. morat.

de resign. benefic lib. s. q. is nu. o. dicentis,sic consueuisse Sacram Congreg. Cardinalium declarare, Ludovici Mit

165쪽

as Pars Secunda.

dae in sto man. Praelat t. I .q. ag .ar. t. h 3. ' si ru*r, qu refert Sanc heu ubi suprau. 3. qui dicunt esse irritam, h nullam, tanquam factam contra Dqcrera Cone. Trid. forma M. Ducuntur primo, quia Conci l. in uniuersen loquitur drare nunciatione facta ante professionem, non restringendo ad factam tempore Nouitiatus.

Secundo,finis Concili j est,ne impediatur libertas egrestius Novitii ex amissione bonorum,quibus intuitu ingressus

se spoliauerat , quae ratio aeque habet vim in hoc casu, Min renunciatione facta tempore nouitjatus. Tertio, lex poenalis,& exorbitans extenditur ad alium casum, quod si ad illum non extenderetur frustraretur .c. si Ciuitas de sent excomm .in 6. At suo fine destaudar*tur Conci l. si ante ingressum nouitiatus permitterent Ar renc-ciationes eius intuitu factae: Ergo hoc Decretum quan i-cunque poenale, de exorbitans est ad has renunciationes

extendendum . Altera opinio est Mandosii consil. anum. g. ecly.Vol. r.

Passatelli in priuilegijs Minorum c. 3'. dicentis ita sibi recpondisse Congreg. Illustrissimorum Cardinalium c*nsere in Privilegijs Mendicantium notabilibus positis pos Bullas Apostolicastit. i s. c. ia. infim, de is Constae de remedijs subsidiarijs remedio s s . in fine.Stephani Gratiani in decis.

Rotae Marchae tota decis 3 et p. I. Vegae to. I .summae cap. OL casu & to. et cap. So. casu a. de aliorum quos refert, dc sequitur Sancheae in praeceptis decalogi lib. I. c. s . num . . dc D Barthol. a S. Fausto in suo thesauro Religiosorum q. 8 3. num. a. omnes isti Doctores dicunt dictam renunciarione esse validam, dc non comprehendi in dicto Decreto Conta id. ducuntur ad id asserendum. Primo, quia in dubio, tex. est intelligendus iuxta .rubri- eam, sub qua constituitur , cum unusquisque textus com

gruis subdatur titulis, i. si quid autem, si quid vero,C. de

166쪽

vet.tur. enucleando,& hi.S.quibus specialiter,C. de nouo codice faetendo : Cum ergo intelligentia huius tex. dubia sit, accipienda est ex rubr. sub qua constituitur, quae est de Regularibus; Ergo non intelligitur demere secularibus quales sunt, qui in nouitiatum nondum ingressi sunt. Secundo probatur ex c. i s .eiuldem sess. as. Conc.Tri L. cui continuatur Decretum hoc io. per dictionem copulativam ('quoque) ibi, nulla quoque remunciatio, dec. cuius natura est copulare sequentia, cum praecedentibus, argum. S. Praeter quoque , inst. de iure naturili, di S. posthumo . inst. delegatis: Et satinumiter determinare, utinotatur, in l. . C. de impuber. & alijs subfl it.Cum ergo eaput illud immediate praecedens loquatur de Nouiti js, de eisdem intelligendum csi Decretum capitis subsequentis r At prohibita certo tempore censentur in reliquo permissa, I. Imperatoros, E. de postulando, l. statu liberum. S. sticum, fi delegat. i. Ergo cum ista renunciatio sit prohibita tempore nouitidius, in lilio tempore, nempe ante nouitiatum cem setur permissa . Tertio, antequam ille renuneians sit Nouitius, est perasona mera secularis.& tractatur de bonorum temporalium ren unciatione i Ergo non censetur de eo aliquid disponere voluisse Cone Trid. arg. e. nouit. de iudieib, & c. per venerabilem qui j sint legi mi

Quarto, Decretum hoc est iuris communis correctoris. maxime dum vires iuramenti infirmat, aufertq. liberam de proprijs honis disponendi facultatem. Ergo non debet extendi de uno tempore ad aliud. li Quinto, ita declarauit Sacra Congregatio Illustrissimorum Cardinalium, ut refert Passarellus, & Stephanus Graiatianus,& Sanche et in locis praeallegatis. Declaratio haec est,

An dispolitio cap. i s.fest. 1 I. comprahendat illum

etiam, qui habuit animum ingrediendi Religionem,

167쪽

& adhuc in seculo existens, & tamen acceptatus, licet habitum non suscepciit , donauit bona sua matri , non adhibitis solemnitatibus, hoc capite requistis A Congregatio censuit non habere locum in renunciatione facta ante susceptionem habitus.

Istae opiniones ambae probabiles sunt, sed secunda videtur probabilior meo iudicio, & illam amplectendo, recpondeo rationibus primae sententiae; dc. Ad primam dico,Decretum Conc.Trid. manifeste loqui de Nouitiis, ut patet ex prima , & secunda ratione secundae opinionis.

Ad secundum dico, quod si dicta ratio eisicax esset ideprobaret de renunciatione facta non intuitu ingressus Religionis, quia illa similiter impedit libertatem egressus. Ad tertiam dico, eam doctrinam accipiendam esse qua-do ea , ad quae fit extensio , commode comprehendi posisunt sub verbis prohibitionis : at nondum ingressi in nouitiatum minime comprehendi possunt sub Novitiorum nimine, cum sint omnino personae seculares, & iurisdictioni temporali subiectae . ig. S. I. Quaeritur tertio. An praedictum Decretum id.sen. et s. de Regularibus, intelligatur de omnibus Novitiis, an de solis minoribus sexdecim annis 3 Menoch de arbitrariis iudicum lib. a. cent. s.calu I. nu. g. existimat intelligi de solis minoribus sexdecim annis, atque Nouitios hac aetatem excedentes posse quandocunque libere de suis bonis disponere .

Alij vero tenent Decretum hoc loqui de Nouitiis etiam

maioribus sexdecim annis, quia ratio huius Decreti fuit, ut consuleretur libertati Noviiij egredi volentis. ne ea occasione discedere nequeat, quod totam, vel maiorem substantiae suae partem donauit, nec facile eam recuperare u let.

168쪽

let squae ratio aeque militat in maioribus sexdecim annis: Et cum ratio sit omnino similis, par quoque disposi tio esse debet , c. transacto de constitutionibus , l. illud, C. ad lege Aquiliam, & hanc sententiam tenet Cenedo in suis Collectaneis collest , o. in Decretum nu. s. Guttiereet in suis qq.

Canonicis lib. 2.c. I .nu. 3 . Valasc. de partit. cap. Io I u. a T. Emanuel Roderiq. t. a. summae cap. et .nu . . re in qq. Regular. t. a . q. I .ar. II. & alij, quos refert, & sequitur Sanchea in praecep. decalogi lib. .c.s . nu . . quae opinio mihi videtur vera, & h. aec in praxi seruatur. g. . Quaeritur quarto, An Nouitius possit quocunque tempore voluerit testametum condere Et resolutive re pondendo dico posse s Et ratio est, quia Conc.Trid. in hoc Decreto io. sessias. de Regularibus , loquitur de solis r nunciationibus obligationibus, non autem de testame iis, & alijs vltimis voluntatibus . Praeterea finis huius Decreti est, ne Nouitius videns se expoliatum suis bonis cogatur in Religione inuitus remanere, quod non contingit intestamento,& alijs vltimis voluntatibus, cum ante professionem possit illud, vel illas semper ad sui libitum reuoca

a S. Fausto in suo thesauro Relig lib. s. q. t 88. dc iis. Et idem dicunt in locis praeallegatis de donationibus causa mortis, & quacunque alia ultima voluntate , dc praecipuo SancheZ nu. i . & D Barthol q. I 8 p. & Ludou Miranda in

suo man. Praelat. t. i. q. et I art. .

Facta autem professione non potest amplius testamen.

169쪽

1s s Pars Secunda .

tum facere. nec saetim ante professionem reuocate , aut mutare ( nota nec etiam explicare, ur infra videbimus quaest. et . praesentis Commenti. g Quaeritur quinto, An donatio, seu renunciatio bonorum temporalium facta a Nouitio statim post suscepi tum habitum, ea conditione, ut sit irrita non sequuta , professione, sit valida 3 Respondeo esse inu ilidam , ta nullius valoris, esto quod iuramento firmata sit. Probatur. Primo ex Conc Trid fessas .cap. in .de Regularibus,ubi absolute dicit, omnes donationes, re renunciationes aliter factas, quam, ut ibi explimitur, esse inualidas, & nullius

momenti.

Secundonn renunciatione facta in tempore, & cum lemnitate requisita per Decretum Concit.Trid inest tacinthea conditio, ut professione, nondum sequuta, sit nullius valoris, & nihilominus ea solemnitas est necessaria i Ergo idem dicendum est ea conditione expressae cum taciti, re expressi idem sit iudicium l .cum quid C. sicer t. pet. & se stra exprimitur, quod tacite subintelligitur. l. Cornelia C. de hae ted institue n. l.haee verba C. de leg. i. Tertio, Cum istae renunciationes, & donationes inter vivos factae reuocari nequeant, nisi egresso Nouitio E Religione , ut infra videbimus, Cone Trid. statuit, ut fierent cum maturitate , nempe bimestri proximo professioni, dccum licentia ordinari j. Quarto, hanc opinionem tenet scontra Molinam, qui docet esse validam in t. t .de iustit ia disp. i s. Nauar, in consilijs in prima editione tib s. tit. de donationibus co: s. p.

nuin et . & in secunda editione tit. de regularibus cons gr. Roderi q. in Summa I part.cap. so .nu 2. Menoe cons. 338-num. .vol. . quos refert, sequitur Sancheet in praeceptis Decalogi lib. .cap. S .num. i . ct D. Barthol. a S. Fausto in

suo Thesauro Religiosorum,quest. 18 S.

170쪽

Cap. I. 1so

g S.6. Quaeritur sexto, an nomine repundiationis.& obligationis imelligatur, & comprehendatur in dicto Decroto Conc.Trid. se .as. cap. 16. de regularibus,donatio intervium 3 Respondeo absque dubio comprehendi, quia etsi non videatur propriia renunciatio . . est tamen quaedam renunciandi proprijs bonis species . Praeterea dubitari nequit eam comprehendi nomine obligationis, cum donans obligetur ad rem irrevocabiliter tradendam Donatario. Tandem, quia finis huius Decreti, non minus habet lo-

eum in donatione, quam in renunciatione, aeque en irria utraque obstat libero Novitii egressui, ita Nauarr. inconsiin prima editione lib. s. tit Me donationibus cons. . nu 2.&cons. 8 num. I. in secunda vero editione tit. de regularibus

do de Regularibus num. s i .in fine, Menochius de arbitrar. Iudicum lib. 2.cent. s. casu 36 num. S. Spino in Speculo testam glosi a. principali nu. so. Molina tom. i. de iustitia , disput .l 3O. col. O .vers. Ambiget praeterea, Emanuel Sa. in Summa.v. Religio num. s. Emanuel Rode r. in Summa t. cap yo rium. I.& t. 2.cap. . num. 8. quos refert, & sequitur Sanche et in praeceptis Decalogi lib. .cap. s. num. 2 O. & D.

Barthol. a S.Fausto in suo Thesauro Religios lib. s. q go. Quae opinio procedit, siue donatio fiat in fauorem Mo , nasterij, siue fiat in fauorem personae secularis , lia Satin

g. S T. Quaeritur septimo, an possit Nouitius facere aliquam eleemosyna de suis bonis tempore Nouitiatus ab H siolemnitate requisita ex Decr. Conc. Trid. sessus c. io .dc

Regularibus 3 Respondeo , quod potest dummodo sit modica, consideratis facultatibus ipsius Novit ijs & ratio est, quia libertati egressus a Religione non potest obstare.& si. cui potest illam tribuere pauperi extraneo , Potest etiam , erogare Monasterio, ita Sanche et in praeceptis Decalogi

lib. I

SEARCH

MENU NAVIGATION