장음표시 사용
631쪽
Ie & sumptuosium. Si vero usum & rei contentae dignitatem spectas, meam commendationem non requirit. Huic quo consilio, quaque occasione, operam meam impenderim, ideo fusius tibi narrare debui , quia animus mihi praesagit, non defuturos, qui hos eo natus meos mordicus reprehensuri, ac dicturi sunt, me actum agere, cum plures jam exstent N.Τ.Syriaci editiones, & ejusmodi tractare labores, quibus nec ingenium ostentare, nec eruditionis laudem, aut commodum aucupari possim. Sed hi homines, ex eorum census int, qui sibi tantum viventes, publicum bonum ipsi non promovent, neque pro
moventium conatus probare, aut saltem tolerare possunt Zizaniis similas, quae fructus vix ferunt, herbasque insuper feriunt, rodunt, αPungunt. Hos igitur scire volo, me, per Dei gratiam, nunquam tam abjecti animi fuisse, ut his laboribus, gloriam aut lucrum Venandum existimarim i, neque unquam ab eo rum pependisse opinione, qui ideo tantum libros scribunt , ut novi aliquid attulisse videantur, di eruditionis gloriam captent, ingeniique acumen ostentent, parum solliciti, an juventuti, aut publico commodo consultumeant. Omnino pertiva sum mihi habeo, Pu blici esse Profesthris, omni ratione i& mo
do, demandatae sibi Professioni inservire, de
632쪽
AD LECTOREM.nena, singularemque curam, in hunc, quem dixi, usum,formae portatili includendam, exi. stimarim. Quia vero nullo modo hominem in his locis reperire potui, qui operis imprimendi curam &impensas in se susciperet, incredibilis tandem amor, qui me ab ineunte aetate, ad Linguarum Orient. studia traxit, tantum apud me valuit, ut boni publici causa, posthabito quoque rerum mearum emolumento, propriis meis sumptibus, iisque haud parvis, Syriacos hosce characteres, figura & quantitate instituto meo respondentes, aeri incidi & formari curaverim. Quos cum initio, operis imprimendi causa, alienae Typographiae crederem, dissicillimum correctionis laborem praesentiam meam requirere, meque absente, rem omnem minus feliciter succedere animadverti. Prelum igitur quoque, una cum operariis, domi meae habere Coa stus sum, ut me praesente,totum negotium eo felicius & accuratius confici posset. Quaeres, quanta cum molestia, quantoq;cum taedio conjuncta sit, periti homines ignorare non possunt. Per aliquor autem annos diligenter in hoc circo discurri, tandemque, DEO juvan' te, metam attigi. Hinc igitur nata est, Benevole Lector, praesens haec N.T. Syriaci Editio, opus certe, si molem dc externam faciem consideras, tenue & exiguum, in se tamen dissici le
633쪽
PRAEFATIOptate addisci possunt, tradidi, eorumque
tum iu N. T. Syriaco monstravi. Non de fuit successus votis. Magna enim cum delectatione vidi, Linguae hujus facilitatem, & rudimentorum notitiam facile comparatam,
maximum desiderium in Juventute excitasse, summoque tyronibus emolumento fuisse, adeo ut hujus unius Dialecti methodo & analogia cognita, sine cortice, ut ajunt, natare,&propria diligentia ad Chaldaica, Hebraica, α
Arabica felicissime progredi, omnem que re liquam horum laborum partςm, nullo nego. tio conficere potuerint. Ita methodi facili. tas, & ordo dextrae informationis,in omnium facultatum Studiosis,contemptum harum literarum, quae ob dissicultatem plerumque male audiunt,)exstinguere potuit. Non enim Theologiae tantum, sed& iurisprudhn. tiae&Medicinae cultoribus has linguas disten. das esse, tum demum ipsi animadvertunt, cum rudimenta earum imbiberunt. In hoe autem laboris genere,usus sum Cl. Viri MAR.ΤINI TROSTII, itteberg. P. P. NOVO Testam. Syriaco, quod, cum quorundam libro
rum, multarumque vocalium defectu labora .ret, & conatibus Studio sorum minus esset accommodatum, in eas deveni cogitationes,ut
integram Paraphrasin N. T. Syriacam , post diligentem emendationem & castigatio.
634쪽
AD LEC REM. dum esse, qui publice has literas docenr, stu.
pendi ipsorum labores,tacita suspiria, & variae docendi rationes , quibus publico malo mederi, & haec studia promovere, semper conati sunt, satis testantur. Cum igitur viginti hoc annorum intervallo, quo in quibusdam Ger. maniae & Belgii Academiis, & hoc denique Gymnasio, has literas, Deo ita volente, docui, de mali remedio,ego quoque sollicite
cogitarem, & inter quotidianos labores saepissime observarem, maximam difficultatem punctorum Lingua: Hebraeae, a qua haec studia auspicari solemus , tyrones ab universa hac literatura, in ipso limine, deterrere, malui me discentium ingeniis accommodare,quam ordine praepostero, difficiliora facilioribus Praemittere, & interdum, Auditorum condi. tione id postulante, non ab Hebraea, sed Syriaca hac Lingua, tanquam omnium facillima, informationis initium duxi. Ex admirando enim harumLinguarum consensu & concentu, ac sedula earum inter se collatione patet, illam ab Hebraica & Arabica parum distare, di quinque tantum Vocales agnoscere; He
braeam autem, ob vocalium multitudinem, Variamque mutationem, tricis esse plenissimam. Qtia de causa, tyronibus, quando
ad haee studia accesserunt, Linguae hujus prae cepta, quae paucii diebus , magna cum volupta
635쪽
nem, quae in vetitum semper ruit,&ad otium ac malitiam proclivis, ea potius aestimat, quae externo splendore superbiunt , quam quae Deo, virtuti, & pietati sunt destinata. Sed neque illi omittendi sunt, qui causam ingenistis mali referunt ad praeconceptam hominum opinionem, quae caeco ducta impetu rationis imperium turbat, di de re non intellecta impie saepe, perVerse judicat. Certe ut haec mala conjunctim, foedum hoc portentum, optimae sei licet hujus literaturae contemptum, in orbem introduxerunt, ita omnia
hodie in eam certatim taviunt, & in ipsius conspirant perniciem. Vim igitur & inju.riam tantam praestantissimis literis inferri vi dens, saepe graviter indolui, & gemens lugensinque, infaustum istud imperitae multitudinis judicium non potui non acerbissime ferre;
reipsa expertus , quam grave onus illorum humeris incumbat, a quibus non tantum officii &conscientiae ratio postulat, ut peregrinas has linguas studiosis adolescentibus summo studio inculaeni, sed &seculi vitia flagitant,ut
absurdam opinionem, eX juventute coecis imperitorum judiciis occupata , evellant. Illud certe arduum & Iaboriosum, hoc vero
omnium longe dissicillimum est, & invidia,
taedio , varioque dolore & labore refertum.
Utrumque tamen sadium miscre iis volvendum
636쪽
plerique illam, audacter potius quam consanter aggrediantur, & a primo vix limine salutatam deserant. Invenies haud paucos, proh dolori qui eam sordidiS tantum,&ma.
leo lentibus Judaeorum cavernis, includendam arbitrantur. Reperiuntur, qui Arabi- eas&Syriacas literas, ita aversantur, ut ViXadspectu eas dignari Velint. Sunt, quibus adeo sordent haec studia, ut turpissis nis potius fabulis,divanissimorum hominum commenistis, bonas horas consecrare malint, quam vel salutaria Dei eloquia, & sacrae veritatis fontes rimari, vel antiquissimas & accuratissimas Paraphrases, cum illis conferre. Non desunt, qui, ut supra vulgus sapere videantur, Orientales literas, tanquam inutiles, apud imperitos, traducunt, earumque diligentes&assi. duos cultores, non tantum non juvant, sed de conatus eorum, quibus possunt modis, aUer.
santur & impediunt. Causa hujus mali non una est. Quidam dicam scribunt, communi humani generis hosti, dc tenebrarum Princip1,
qui in hoc nostro opere passim
dens calumniaω micular, & Orientis quoque spolia,regno suo detrimento futura, Ecclesiae& ReipubL Christianae invidet, ac proinde legiones suas, adversus optimas literas, in aciem
producit. Alii ingenii humani corruptam accusant indolem , pravamque consuetudi a S nem,
637쪽
PRAEFATIO stimonium desit, quod satis evidenter probat,
quot&quanta monstra, ex hujus literaturae neglectu & contemptu nascantur. Neque
in Arabicae Linguae commendationem jam multa dicam, quippe quam singularis dignita S, gloria, & utilitas supra omnem laudem collocaVit. Hanc enim per totum Orien- tem a viris doctis eo modo usurpari, quo nostri utuntur Latina, ac proinde commodissi mum instrumentum esse, quo studia nostra
Theologica, Politica, Philosophica, aliaque ad Ecclesiae & ReipubL Christianae incrementum pertinentia negotia, cum Asiae & Africae incolis, feliciter communicare possimus, omnes docti& cordati fatentur. De hujus tantum Dialecti, qua praesens opus conscriptum est,quamq; Syro Chaldaicam, seu Limguam Syriacam hodie vocamus, novo quodam usu didactico, non possum non tecum conferre, Benevole Lector , quae observatione& experientia magistra edoctus,ex usu rei
literariae esse,&ad instituti mei rationem pestinere existimo. Nullo enim modo illis ob scurum esse potest, qui rerum Scholasticatum rationes paulo plenius perspectas habent, quam tenuissimi hodie valoris di pretii sint Linguarum Orient. studia, apud eos etiam, qui illa summo studiq& amore prosequi de bebant. Ea Linsuae Hebraeae conditio est, ut
638쪽
Nihil in robus humanis, aeque praea
clarum est& utile atque eorum conatus, qui bonarum literarum studia , ex quibus publica commoda pro manant, non minus pie quam diligenter tractant, & promovent. Gra
'issima igitur reprehensione digni semper mihi visi sunt, qui ita Graecas & Latinas literas amant, ut Orientalium Linguarum cul. turam, negligendam aut prorsus contemnendam judicent. Qui enim ita sentiunt,non tantum in publicam salutem peccant, turpiq; rerum sacr arum ignorantiae patrocinantur, sed apsi etiam rationi, plura scire desideranti vim inferunt, praestantissimosque Orientis thesauros noccipendunt. Hebraicae, Chaldaicae Linguai lnotitiam Theologis, omnibusque aliis , qui lsacros fontes,&dogmata aeternae salutis,accu- laeate scrutari cupiunt, imprimis esse necessa-1iam hic non probabo, cum praesentis operis scopus id non admittat, neq, eXperientiae te' a 2 sti' i
640쪽
Versione latina Matthaei ita adornata, ut unico hoc Evangelista intellecto, reliqui totiusOperis libri, sine interprete, facile intelligi possint.
In gratiam Stusos. Juventutis,Studiit Lin
guariorien propag nica λωum sepefectum, habilisorma, ct emendate editum.