In librum de insomniis Hippocratis commentarius auctus nunc et recognitus Jul. Caes. Scaliger

발행: 1659년

분량: 153페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

eaedem opes, dignitati nomen , Philosophiae nostrae decora sapientiae deberentur. Igitur cum e secesiti quodam mentis in hanc quasi rempubi me de integro retuli siem , deponendum in sinu tuo metum illum existimavi, quem in Philosophia lud tu valde sane metueram me tanta in vivendi licentia, ac potius libidinum dominatu , futurus essem superstes integriorum iterarum. Nam cui placebimus , Ales mi aut quis nobis favebit istorum , quorum in manibus,

atque utinam vero in manibus, non etiam toto in pectore , solus aut Lucianus , atri Aristophanes est' Non tam hercule propter orationem , cujus nitorem aut aemulari nesciant, aut nequeant imitari quam propter acerbitatem sententiarum 4 modo sententiae eae , ac non venena sint vocanda. Quorum igitur impietatem imitentur , eorum exitum non

exhorrescere' imis secure vivimus hodie, atque ad eb otiose me dicam solute , mi Alesimi. Hanc vocamus libertatem. Quae si ita est , malim equidem me quidvis este belluae, cui sane liceat sine criminis objectione , quod nobis propter hominis nomen salieni non licet, facimus tamen. Ac quanquam nonnullis per ignaviam vitam trahere videbamur propterea quod procul a Republ. partibus anim una

abduxeramus nobiscum tamen eramus nos, nec soli, nec penitus non soli , ut sine contentione horum temporum servitutem declinaremus. Itaque dissicillima in re cum universam intelligentiae meae vim

excuterem, in periculosissima , optimum quenque exitum exoptarem in perditis sima, pessimum e pectarem ouod escere nequibam . ut istis quic- quin persuaderem, omisi. Nam eorum inanitatem, qui nussam haberem orationem qua ex fierem, lentio praeteribam scd eo silentio , quod apparatum siet ad sui ipsius aliquando reddendum rationem Etenim quae tempora ad illorum conjurata Ones atque potenta a colendam ponere caeteri cogerentur, ego clandestina opera ad Philosophiam transmittebam. Quid enim praeterea iacerem cum nemo

12쪽

dio ad hanc culpam sustinendam confirmarero Atque nunc quoque de metu illorum languerem , vel etiam iacerem, Alesimi, nisi vestrum aliquot authoritas subvenisset mihi. Quorum consiliorum summa illa extitit cum tantopere sibi placerent illi, ut haec nostra despicatui haberent neutiquam fraudi futurum nobis , si inter tot tantosque tractus ingeniorum mihi quoque aliquod famae spatium constituerem ut non jam dissimulatione, sed aperti judiciis animi

mei pristinum tenerem institutum. Erant mihi tum plurima ac praeclarissima in manibus monumenta ea protuli ac produxi nonaine meo. Ibi istis frigere

ac torpere animus haerere vox dissimulationem qua maXime cum Valent , tum regnant, non posse

tegere. Mutavi consilium : iisdem eodem tempore, aliorum nomine, quos nolo nunc appellare , ostendi nonnulla haud paulo deteriora.Illi illico obstupescere: dejerare, nihil politius, aut absolutius excogitari potuisse. Sensi hominum animos non nunc hoc primum sapere ac niti, ut aequales suos pro potioribus nolint agnoscere. Inter caetera , librum De insomniis, Hippocratis , Latinum factum , atque auctum commentariis commonstravi. Rogant cujus

sint operae. Ego pro me tunc satis ossiciose ubi plurimum essem mentitus, conjeci eos in stuli illimam laetitiam. Quam tandem ut agnoscant, mitto ad te Alesini eum librum mon ut solent ii, qui aliquid dicant. Quid enim tibi, aut asseram, aut committam novi , quod tanto antea in teipso non habeas perfectum Z Sed eum uti emendes, qua opus est vel totum , id si tuo judicio meritus sit, atque ita ex mea dignitate videatur. Nam cum fuit periculosum

mihi apud istos tractare alia studia , quam quae ipsi

amplectuntur tum pene interierit nomen nostrum

si hanc possint urgere occasionem labefactandi propositi mei Atque illud quoque me profeci plurimum movebat qui homines verba vetera, Latina

probi, inreligionem nostram , cui uni se suaque o

13쪽

mnia devovis videri volunt, recepta abolevelant, alia substituerant quid his quae ipsa damnant , monumentis facturi sint, siquid extra suum Ciceronem deprehendent' Verum pro Cicerone quid egerimus quae odii, arque invidentia tela passi sumus quos

temeritatis impetus obstinate exceperimus, fortissime retardarimus Gam vulgi, sciunt pro me vero etiam Cicero sentiat, si haec , qua sum locutus loquatur ipse. Neque vero mirum est haec cedissimi otii mancipia obtrectare verborum laudi , qui res contemnant ipsas. Sed tu qui tam judicii nobilitate, quam morum integritate praeditus non sol iam aequo animo ausis ab aliis , sed etiam libenti docere potes Philosophiam: haec stripta cum forensibus nostris comparabis, veniam non modo dabis mihi, veru metiam petes pro verbis ipsas Qtiorum verborum pudor quantus est , ut in alienas sedes non invadant tanta est fortitudo , ut de suis sese dejici non patiantur. Tibi sese dant, tibi loquuntur, non ut doceare, sed ut alios doceas hoc Nos etiam ab istis contentiosis Disputatoribus antelligi volui sies, ut d cre

mur.

14쪽

JULII CAESARIS

C A L IGAE R IIn librum Hippocratis, De

INSOMNIIS,

COMMENTARIUS.

Ubiectum hujus libri , homo

est finis, sanitas ciatio formalis , praeservatio : modus praeservationis , praecognitio valetudinis humanae , quod Prognosticon Graeci vocant. Via latio indagandae praecognitionis quam Methodum illi nominant est a posteriori scilicet per signa, quippe a somniisci quare libri titulus is fuit, De somniis Perea enim agnoscit Hippocrates humanam valetudinem, ut praeservetur. Igitur non recte fecit Calvus , qui cum additamento sic inscripsit, De languentium somniis Maxima enim libri pars ostendit imminentes, non factos morbos Languor namque si indicatur laturus nondum est. Ex his latis constat, librum hunc referri ad illam Medicinae contemplationem , quae ob servanda corpora comparatur. Me inodi rationem assignat ipse mu9niam , inquit, anima soluta corporis functionibus per

somnum , sibili si restituta : hoc st divinis principii , quibus est constitutas cohaesit

15쪽

Σ IN I in RuM HIPPOCRATIS trahitque ne similitudinem, quam persionem repraesente , conjungens originem suam illam caelestem ab ipsis mundi elementis cum fini suo . qui est hominem informare. Est enim anima, media natura quaedam, inter aeternas resin corruptibiles Media vero sic pote neque alio modo ipsa quidem aeterna est , at corruptibilibus con uncia , duo extrem , quasi sequestra , suo complectens nexu. Si igitur soluta , non quidem corpore,1ed corporis brutis ossiciis puta ambulandi, sedendi, currendiri quasi in recessum quendam , ac potius portum ex his subducta tempestatibus, tota sibi sua est. Cognoscit quae intus sunt, in corpore scilicet. Ibi tum quibusdam quasi coloribus , figurisque ac quantitatibus pingitur earum rerum , qua intus nacta est. Quare iis assectionibus satis opportune statum corporis explicat. Id quod Hippocrast ipse sibi in tertio De ratione victus assentiens , repetit: Quibus , inquit corpus assicitur, ea clausis oculis videt animus ac lam in eo , ut aegrotet quod malum ex proximis percipitur indiciis. Quae rescii in asipientibus perpenderetur: non luna ab hoc divino viro , Galenoque, atque aliis compluribus tractata est ita , ut ad rem media

cam accommodaretur verum etiamCOprO

sres sunt, ut divinitatem quandam quoque profiterentur. Quod ut amplius cognoscamus i quid sit Quantum , quotque Musae ner , ac potius modi, censeantur, intelligendum est. Ac

16쪽

DEIN so MN Ias. 3Ac quanquam omisit Hippocrates definitionem . quid ipsum tamen siet, non omnino omisit . tim recipere, colligereque dixit animam in se ipsam. Nos autem e Philo phia accipiamus. Aristoteles bmnium non sollina eorum qua intelligerentur, dixit esse repraesentationem , sed etiam quae sensu perciperentur propterea quod in somniis itale semur , quasi cum videmus vigilantes , aut audimus , aut tangimus. Quae evenire fine non queant, nisi sensuum vis interior aliquid asserat momenti. Itaque refert omnia haec ad

commvncm sensum cu us facultas intus communis una , secundum instrumenta ac

l)otestates foris multiplicatur. Quod quum

egerent recentiores, qui legendo ut omnia

colligant, quam judicando ut eligant, sunt

attentiores ut sensibus recte attribuere , ita falso sustulere ab intellectione. At multa sunt opera intellectus in inaniis ratiocinatio, disceptatio, consilium, deliberatio et jam poeticae exercitationes non poenitendae. Tum hic Hippocrates ea proponit, quae ad intellectum pertineant veluti cum vult ab anima iniri rationem cui suum stellarum , atque alia talia. Ergo ex Aristotelis sententia intelligemus ab extimis staciis sensus quiescere:

intus autem non ita hoc autem vero in somno nam est modus quidam somni imperfectus ac quasi dimidiatus, quum aut ipsi l

quimur, aut etiam rogati respondemus su gimus , ambulamus. Cujus rei rationem

17쪽

minerit animam esse totam , de in toto. inquavis parte. Quare nihil impedimento est, quin mintellig. t,in sentiat, aut quasi sentiat ambulet, aut quasi ambulet. Animae nanque ad muli ossicia, pro instrumentis, spiritus sunt voco spiritus vulgi more, tenuiores sanguinis partes quae aliis atque aliis delegatae locis, obeunt munus quaecue suum. Omitto nunc vehiculum illud caeterie, quod tanquam sedes quaedam animi ab Aristotele homini attributum est. Sive igitur vehiculo sive instrumentis illis retracta in aditus suos, secum habet etiamnum motus pristino eo εrundem, ambulandi ridendi, potandi, pii ignandi, quibus motibus ita, ut antea af ilificiatur tum argumenta praebeat illorum rexpergefactis nobis : nec dubitabit, qui in ltelliget , ex vertigine voluntaria , aut alius modi quum nosmet recipimus , quanquam sedemus . tamen adhuc versari videri nobis. Item a fuctuatione, quae in salo, aut sumine fit, tametsi in terra constitisti, tamen texistimes te vacillare. Sic rubras cs ubi diu

tius intuemur , ad albas conversi, eas puta mus prioribus concolores quandoquidem reliquias eventorum receptas in spiritus circunferimus adhuc Sensio enim receptio, si

ve impressio est. Inmobrem visa haec , sive audita, sive alia per spcciem, cum in sensibus insedere, atque in memoriae thesauro sese induere, nocturnis appulsibus reddunt si

18쪽

D IN so MN D s. sse itaque asilantibus , quibus mens inconflans eii,4 iis qui satagunt multarum rerum, item temulentis , atque helluonibus, aut nulla nania, aut confusa reseruntur propter

ea quod sensilium crum imagines perplexae inter se haud aliter corrumpuntur , quanictim citissimis versitionibus rota circumdu- , ibi nobis radii nulli percipiuntur. Quemadmodum si multos confiundas sonos, nullus tibi praecipuus erit veluti is qui plures lapillos in stagnum demittit,esscic ut circulornm or- . bcs anfractus illos suos inter se impeditos consultent. Habes etiam historiana Herodotus in Melpomene scriptum reliquit , in terra Asrica populos esse, qui ad Atlantem incolant, eos nulla somnia videre. Quam partem Plinius quoniam laxius est interpre

nius videtur somnia concedere , sed enima nostratibus quae sint diveis a Sic enim in quinto scribit: Neque insomnia visunt, qualia reliqui mortales. Idem in decimo quum scribit, aliquos nunquam somniasseri ut addidit ex Aristotele letiferum s. iis , cum

primit somnient, ita omisit nomina ponere. At ponit Plutarchus in commentario quo Vestigat rationem desitorum oraculorum,CleOnem Dauliensem, idemque credi solitum de Thrasymede Hereense. Causina autem recentiores clim ascribunt corporis temperaturam , sane latam nimis ineunt viam. Quid e-

tum in nobis fit, quod a concretione corporis 3 non

19쪽

non proficiscaturo edita accipiendum est si ii tuum torpore , aut hebetudine feri, aut tenuitate aut lubricitate, ita ut spiritus illico λlvantur. Exemplum addendum est Si puer arrideat, statim ubi destitit, rugas didu-icit, vultus subsidet si aetate provectiore ri-ideamus, etiam absoluto cachinno diutius ridibundus vultus perseverat. Sed .Plinius. multis in locis quae tollant insomnia , quaeve levent, ostendit: sicut contra, tum ipse tum Dioscorides , quae efficiant lymphatica, mala, gravia, turbulenta. Sed idem recentio restis falluntur super eadem re Nam cum ex decimo libro Plinii verba illa adducerent Infantes statim bivniant. Et ex septimo historiarum Aristotelis illa : Infantes somniare manifestum est , sed sero memores fiunt imaginum primit m , putarunt inter se eos esse

contrarios : deinde frustra conati sunt conci- IKare. Nam neque inter se adversitatur . neque

1 sti re te di solvunt nodum sic si proprie lo- 'tramur non somniare infantes si improprie, s)niani re. At Aristoteles dicit, δῆλὸν esse ευ- . 7οῦ. ζο γα τά Se φη. Et Plinius addit, statim tantum abest , ut sint contrarii. Sed duo adverbia , Plinianum statim in Aristotelicum sero illud ad somnium , hoc ad memoriam refertur. Non potuit autem ab infantibus ipsis cxploratum id habere Aristo ele. sed collegir argumentum a potiori nam si pueri non

mena incres, tantominus infantes. His de causis somniorum genera alia alii descripsere Verum omnes confuso homines judicio : qui

quae

20쪽

ita legissent, illico transci berent nihil apponerent de suo. Omista igitur Macrobii, aliorsimque negligentia, ac praeterea ineptiis

Grammaticorum , sic partiamur: Oνει O Graeca vox somnium significat

species illas scilicet , cariamque affectiones.

Q iam vocem prisci hi tales a bene ominas do fabricaruiit. Ita enim dicebant Gῶν. Nam concisum fuit ινα e. Nostra vox simplicior, somnium quasi quod solam: Esset proprium Graeci ipsa tacita : unde αυτ ιον , quod nos insomnium hae appellationes universium ambitum somniorum communis' pnificatu amplcctuntur. Unde Aristoteles, - ανειρον vocat eum , qui probioribus utituri mniis quoniam sunt etiam σκολiονειροι , sive A dic α ι. Est igitur generis vox, qtiae ira

boni malive distrahi positi differentias. Neque enim verum est quod junt, somnium non esse nisi clim is qui somniat, putat se videre vera Nam neque ratio nomini petit, ut huc coarctetur neque aut Cicero aut alii aliter sunt locuti. Iit autem somnium aut quo diximus mo-d', pereas species quae in animam receptae sunt aut per principia divinitatis , Quiquo caelestes cognationes. Ac primo quidem capite duobus fit modic: Aut enim λογειρ est , aut κολ νοὶ Ο cum species, uti sunt, ita sese offerunt. Fit autem hoc a tribus causis. Aliquando ex animae affectionibus , cura, metu , odio , laetitiari ut quod

quis exercuerit interdiu , per quietem quum videt.

SEARCH

MENU NAVIGATION