- 아카이브

Annalium in Islandia farrago and De mirabilibus Islandiae

발행: 1917년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

haec omnia adeo incerta sunt et occulte aguntur, ut nemo possit veritatem rei penitus indagare. Neque igitur pro veritate vendito, sed quasi opinionem vulgi recito. Quod autem de victu amerui, Per omnia Verum esse autumo, quantumquidem mihi ex relatione constare licuit, ac puto certe hic aliquas subesse praestigias daemoniacas, quamvis me lateant.

Capitulum XXXV. Oblitus sum ferme balnei cujusdam nobilissimi, quod in septentrionali parte Isiandiae unicum extat, non procul a villa Reykiahiijd a qua etiam non procul distant fodinae

sulphureae veteribus celebratae , ubi citra omnis aquae usum in sterili tantum et exsucca arena lavare licet utiliter tanquam insudatorio exoptatissimo. Hic perlatentes poros terrae et meatus venarum vapor calidus, idemque temperatissimus, exhalat refrigerio tali accommodatus Dominicula olim exstructa est in superficie terrae in arena plana ex petris tantum tanquam Coassata, ubi duo homines simul ingrediuntur, si placet, et vestibus nudati in harena vel considunt vel decumbunt, ibidemque liberrime sese volutant et fricationibus arenarum commodius indulgent quo facto paulatim extrahitur magna sudoris copia de singulis membris, quam arena leviter siccant ac, si remissior sit calor quam balneatoribus satisfaciat, vel manu vel bacillo subjectam arenam movent, ut calor Optatus leviter evaporet. Deinde vero facile abstergitur sensimque Sponte sua decidit atque hoc modo arcana vi corporibus hominum peculiariter medetur istud terrae balneum, atque Conservandam valetudinem apprime prodest. Et religio fuit antiqvis antiquissima nunum hic balneare, quocumque tandem morbo corpus affectum fuerit, qui non rectius habeat, et qualemcunque sive relaxationem sive absolutissimam morbi curam Sentiat, quod plane superstitiosum non esse crediderim, sed occultis naturae qualitatibus tribuerim. Extant quoque apud nos thermae, qVae res quaslibet, si in aquas istas calidissimas immergantur, tanquam lapideo cortice obducunt, quale quid Plinius

recitat de Surio Colchidis flumine et quibusdam alijs. Capitulum XXXVI. Venio iamdemum ad hominum instituta

et affectiones. Beneficio Divino singulari homines haec terra nutrit, non solum quo ad corporis vires ac staturam aliis optime constitutis nationibus persimiles, sed etiam aliquos forma et figura excellenti et usque ad miraculum quoque robustos et laboribus ut plurimum aptos, natos et assuetos, liberalioribus et prae-

102쪽

DE TRABILIBUS 77terea ingenio praestantissimos atque ad omnes fere artes tam liberales quam operarias habilissimo, quod vere annotavit in suis chronicis historicus incomparabilis praeter alios, Saxo, et PoStilliam multi, quibus hoc axioma fuit commune Rudita em morum

ingeni dex eritate flandos compensare. Ne vero vanam gloriam patriae nostrae hic venditare videar, ipsa mecum conteS- tantur monumenta factorum heroicorum nec non ingenia Praecellentissima nostratium, quae plures Academiae in ania, Nor-vegia, Germania, Britannia &c viderant non absque miraculo, quae omnia cum nunc Plaerisque sint notissimae, hic non ero

prolixior, sed ad singularia quaedam perlustranda digressionem faciam, siquidem illic admiranda quoque occurrere confido amanuariis sive mechanicis initio iacto Vulgaria sunt opera laeniseciorum aestivo tempore et remigiorum hyberno maxime, sed pro diversitate locorum, quae tamen a quibusdam mirabiliter administrantur, quia dantur etiam hodie, qui uno die tantum foeni desecant, quantum tres alii mediocriter quoque se habentes opere suo possunt exscindere, quod ideo in miraculo est, quod continenter id faciant laborum patientissimi. Ita inter remiges

sunt alij, qui sua agilitate duos aut plures socios simul defatigare solent, idque saepius. Tum ali alijs usibus domesticis singulari

faelicitate prae caeteris communiter serviunt oporteret enim bonum patrem familias omnes fere artes manuaria callere. De ruricolis hoc dico, qui architecturam, ferrum domare metalla quaedam usitatissima utiliter fabricare, instrumenta tignaria praeparare, lanienam, mercaturam et innumera alia solus exercere necesse habet, quorum singula singulari dexteritate a quibusdam administrantur Piscium captura vere admirabilis est, quando piscator non solum reticulis suis utitur, quod vulgare est in profluentibus, sed etiam quando hamum suum in profundum maris coeca quasi sorte immergit ad o plus minus passus et inde sensim pisciculos extrahit, donec naviculam compleat. Alias quidem sed raro spe sua frustratur et vel nihil vel parum domum portat. Alias Deo liberaliter benedicente adeo miraculosa est piscium copia in alto maris simul atque ad quaevis littora, ut etiam remigium impediat cohibeatque ac sine instrumentis manibus contrectari ac in naviculas cumulatim ingeri possint, qualis hoc anno praecipue multis in locis largissime apparuit. In stagnis vero lacubus fluvijs ac puteolis aliis quoque utuntur

103쪽

piscatores instrumentis, ut hastis aculeatis, quibus almones et truttas majores infigunt et extrahunt, minores vero laqueis prensant tum etiam, quoniam aquae sunt vulgo transparentes, duplici hamo utuntur balenarum pinnis ad hastulam alligato, qua vis obvia facile comprehendunt. Atque hae sunt artes maxime

communes circa piscaturam, reliquas mille norunt opus excedicentes, quas hic edocere Supervacaneum ridetur, quum natis exotericis ista omnia plane sint notissima. Ali multos inunculos' simul de unico rudente pendentes in alto mari relinquunt, et post unam aut alteram horam, imo post diem unicum aut alterum, cum cenore Vserunt, alias, ut saepe accidit propter maris aestum et aeris intemperiem, Plane amittunt. Capitulum XXXVII. Neqve solum minores pisces hoc modo adoriri nostrates didicerunt, sed etiam bestias maris quasi venari Praesumserunt ausu non minus quam usu incredibili Galeos quidem hamis majoribus non aliter quam pisciculos extrahunt, nisi quod necesse sit alijs ferramentis quoqVe hamum munire. Nam si istum deglutiunt, lineas sequi solent easque praemordendo cum hamo diffugere piscatoremque spe sua frustrare. Alias novum quoddam piscandi genus commenti sunt, nimirum quando hamum suum ferramentis, ut dixi, suis munitum, lignos aut ulnarum longo fune aut reste alligatum, ac in medio gurgite relinquunt, ubi galeus, Si adsit, praedam secutus inescatur nec potest lignum Submergere, unde POSSessori, qVocunque locorum devenerit, praeda cedit Balenas autem ferramentis aculeatis solent perforare ibidemque relictis et funiculo longiore ad I usque ulnas et ultra ad proram navis alligato, bestiam furere experiuntur, donec plane disrumpatur, quae, donec vivit, Cimbam miseris modis agitat post se ducendo et tantum non submergendo piscatoribuS, quotquot navicellae insunt, puppim petentibusu quod si contingat, ut bestia longiuscule erret et vel terram ipsam ab oculis nautarum intercipiat, unem secant et propter signum, quod ferramento incuditur, ubicunque mortua hellua littoribus appellit, victori sua portio cedit, fundi vero possessori sua ex praescripto legum, atque hoc venationis genus raro absque vitae discrimine fieri notius est, quam declaratione opus habeat.

Capitulum XXXIIX. Artem quidvis fabricandi natura quibusdam indidit, licet alius in alio genere alterum excellat, quia hic

imus.

104쪽

DE TRABILIBUS 79

Ioci non assuefiunt homines usu quotidiano sicut in exteris nationibus ad singulas artes manuarias, sed libere quodlibet exerceunt. Sic propria velut industria ferramenta contemperare quidam solerter didicerunt. Alii quoque sagittas manuarias et arcus vulpium nec non frameas lanceas c. proprio marte uno Praeeunte institutore promptius, quam sperari poterat, effecerunt. Ali Muptilia quaevis etiam literaturam ignorantes affabre ducunt et celant ad quaslibet imagines objecta arborum, ferarum, Volatilium atque adeo ipsarum literarum, denique quid non natura docuit, siquidem faber extitit in plaga occidentali, qui naviculam

suis manibus condidit octo remis insignem, quos rotarum beneficio et funiculorum omnes solus direxit nauclerus in puppi sedens, atque hoc pacto vastos sinus permeare potuit aere tamen silente ventis enim ac tempestatibus cimba talis necessario quievit. Audivi alterum quendam Daedaleam artem tentasse avi- Cularum plumas et pennas colligendo atque alas subarctando veluti indumentum corpori suo adaptasse, et sine molestia volare potuisse etiam trans amnem Huijta i Borgarsyrde, cujus viri nepotes adhuc in vivis sunt. Neque id ipsum fabulosum neque ulla vi magica, quod putari poterat, factum est, sed arte tantum naturale. Adeo solertia sunt quaedam nostrorum hominum ingenia. Vidi urinatorem nostratium, qui non sicut ali natare solebat, sed tanquam piscis pinnas et caudem, hoe est manus et pedes, agillime natando movit absque omni molestia adeo, ut quasi in aqua degere potuisset. Verum similia artificia, quae naturam fere superant, alios docere, quantum audivi, vel plane nequibant authores vel etiam prudenter noluerunt, ne quisqvam forte aliquid simile infeliciter ac periculose tentaret. Sunt ejusdem generis plura, quae brevitatis studiosus at conscius negligo. Est etiam inter nos hodie, qui columbam volatilem proprijs manibus ingeniose atque artificiose conflavit ignem quoque VO- mentem Plura his adderem, nisi tempus me ad excellentia quaedam ingenia hominum revocaret. Capitulum XXXIX. Quis enim nesciat virum non solum vera pietate et solida eruditione praecellentem ideoque omni reverentia majorem,mn Gudbrandum horlacium Holae dioeceseos episcopum nuper vigilantissimum, qui patriae bono natus incomparabili ingenio atque industria eximia typographiam non qui

105쪽

8 IMANDI dem primus invexit, quod viro consulari et jurisperito ithoni cuidam Godschalchio nomophylaci nostratium prudentissimo

Pariter a aequissimo, non sine magna laude tribuitur, sed et ipse propriis manibus, quando ita opus fuit, resarcivit, Conservavit, ornavit, et posteris suis sartam tectam servavit atque reliquit, quod Sine magna admiratione inter gravissima ecclesiasticae functionis ossici essicere potuisse grata mente devote agnoscimus eoque acceptum referimus. Nec minus Dns. Arngrimus, in omni literatura atque eruditione peritissimus, Istandiam nostram scriptis suis varijs ijsque doctissimis prudenter exornavit, detectis simul erroribus magnorum virorum, qui dente heonino gentem nostram imprudenter et calumniose arroserunt. um vero vir insignis pietatis eruditionisque non mediocris domi at non in exteris absolutissimam medicinae cognitionem addidicit pastor reverendus n. Ottho Otthonis, qui multos, etiam ignotos exoticis quoque chyrurgis, immedicabiles morbos faelicissime hactenus ac solide curavit. Quid referam virum plebeium, cujus nomen ignotum utpote in aquilonari parte habitantis, cui Deus et natura indidit affectiones corporis humani,

ne dicam mentis quoque, ad unguem callere, dicitur, earundemqVecuram domesticis pharmacis prudentissime administrare. Sunt praeterea multi quoque alij, etiam inter prudentes foeminas, qVibus peculiarem solertiam ac industriam ex ipsa natura inesse res ipsa loquitur, adeo ut vel imbarum directores, vel astrorum ortum et occasum observent, tempestates futuras non segniter praevideant atque praesagiant, et iam diu longa excercitatione docti fluxum ac refluxum maris in varijs locis a priore statu exorbitantem argumentis manifestis edocuerint, quod varietatem locorum alias submersorum, alias exsiccatorum pro diversitate impetus fluctuum causari Credo. Capitulum XL. Foeminae vero, quibus hoc fere solis, non autem maribus, concreditum est, ut alimentaria tractent et ad usus quotidianos praeparent, dici vix potest, quanta alacritate et insigni varietate, quaecunque inter illas sunt nobiliores atque liberaliores, rem administrent, non solum ex lacticinijs innumeris, sed etiam ex carnibus animalium pariter ac piscium cumjusculis suis non aspernandis, sed etiam ex terrae fructibus et domestica farina, cujus nunc ferme oblitus sum. Nascitur enim spontaneum Voddam frumentum quotannis copiose in australi

106쪽

DE MIRABILIBUS Iplaga insulse in provincia Medalland praecipue, sed et alibi quoque, tritico simile frumentum, quod resecant incolae annuatim et sedulo arefactum mola subigunt et foeminae postea panibus atque pulmentariis utiliter aptant, quae, quantumvis terrei saporis aliquid habeant, eo quod non seruntur, tamen frugaliter atque ad satietatem alunt. Solent etiam foeminae nostrae herbas seu gramina Vaedam singularia, tam in montibus quam coniculis etiam littorum nata, decerpere et colligere ac ad solem arefacta manibus suis conterere, ut farris cujusdam similitudinem induant aut vicem obeant istamque farinam qualemcunque pulmentariis suis immiscere, ad panes vero plane est inhabilis atque inutilis. Neque procul abest a miraculo, quod apud nos repperiatur foemininum genus aliud castitatis nota adeo praeclarum, ut virgines plurimas easdemque pientissimas insula foveat, quae nuptiis nunquam consenserunt, sed MaSi perpetuam virginitatem solo pietatis studio sibi sunt pollicitae aliud prolificandi feracissimum,

adeo ut in effoeta quasi senecta uterum gestare inveniantur usque ad annum so communiter et quaedam ultra 6o. Matrona voedam nobiliorum genere nata etiam nunc SuPerate est, qV3 23 Parvulos de suo utero sola enixa fuerat, gemellos atque tergemellos aliquoties pariens. Atque ita, qVae Sunt praecipue notatu digna, hujus insulae perstrinxisSe videor miracula. Caetera, Vae satis multa esse novi, alijs relinquenS, quibu id per occasionem et qua sunt longe supra me eruditione Praecellentiores, abundantius et excellentius facere licet, lectorem interim horum, utcunque sunt sequi bonique, ut consulat atque in partem meliorem interpretur, studiose ac assiciose rogatum Volo.

i. De situ Istandis ad elevationem poli. a. De glacie boreali aut Groniandica cum adjunctis. 3. De meteoris miris et varijs et rore mellito. . De terraemotibus et ignium eruptionibus iisdemque diversis et horrendis. 5. De quasi meteoris in mari. 6. De portentis fluminum.

107쪽

7. De monstris in mari. 8. De piscibus grandioribus seu animalibus oceani. 9. De minoribus etiam quasi animalibus. Io De pisciculis minusculis maris. II. De minutulis piscibus fluviatilibus. II. De avibus praecipue domesticis. I 3. De adventiiij seu aestivalibus aviculis.

I . opinio de hybernatione avicularum, ibidemque deIradatis

I 5. De avibus marinis. I 6. De insectis volatilium. 17. De reptilibus insectis. I 8. De animalibus terrestribus. I9. De feris. ao. Designatio praecipuarum alpium, stagnorum fluviorum aesinuum inaflandia. a I. Appendix superiorum. aa. De insulis primariis circa continentem habitatis. 23. De insulis,esimannorum stogulariter. 24. De graminibus et herbis. 25. De fructicibus et radicibus. 26. De arbusculis et arboribus. 27. De quibusdam locis notabilibus. 28. De admirandis fossilibus. 29. De metallis. 3o De lapidibus et gen nis. 3I. De puteolis et fontibus variis. 32. De diversitate antrorum et speluncarum. 33. De subterraneis gigantibus et hominibus. 34. De eorundem miraculis. 35. De balneo arenario nobilissimo. 36. De hominium indole et institutis. 37. De balenarum venatione.

38. De artificialibus admirandis. 30. De ingenij solertissimis. o. De operis foeminarum ac ibidem de farre Isiandico

Explici libellus ad Calendas Majas.

108쪽

DE MIRABILIBUS a

O . III me referenceario Flavius Iosephus Antiquitates Iuda

109쪽

er eant, omniare vitae momenta ad excolendam Hienorum operum notitiam conferre soleant inopiam ingenio pensant. '

OORRIGENDA AND ERRATA.

P. 24 I. II Linor eqvaret read aequaret P. 34, i. 37 . O plerunque read plerumque p. 36, 1. 3 Linor criniti. Item -- criniti, item p. 36, i. I sior forma. Tum mead forma, tum p. 36, 1. 6 Linor vilescunt Caprae saltantes, re vilescunt caprae initantes; P. 36 l. 38 sis maxime mead maxime

SEARCH

MENU NAVIGATION