Annalium in Islandia farrago and De mirabilibus Islandiae

발행: 1917년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

4 IMANDI

mortum esse, merces omnes in regionem exportarunt ae evolverunt, atque ex evoluto quodam panniculo flavo pulverum lentum fumum exhalare animadverterunt, quo statim infecti alios quoscunque homines infecerunt. Se sit deinde pestilens ista contagio per tres insulae partes occidentalem enim non adiit , nec desaevit priusquam circiter Martinalia, postquam praeter habitacula plurrima etiam integras provincias desolasset. Anno 1546 Tempore verno circiter communia nostratium, ut dici solet, migratia'. arda ar, maximus nostrorum hominum memoria terraemotus extitit, cujus violenta concussione praedium Hialle luesensium cum pago vicino multisque contiguis habitationibus penitus Corruit. Hunc excepit alter Anno 1552. Erat vesperam Purificationis, qVum omnia tremere et concuti viderentur. Multi domitius suis desertis tentoria et tabernas erexerunt ad inhabitandum. Tertius accedit 158 verno tempore ut primus, qui plurima Rangvellensium habitacula diruit adeo, ut aliquot homines etiam

domorum ruina perirent. inorum terraemotuum non est On- signatus numerus. mi vero puniantur omnium fuisse maximi.

Anno 1547 aut eo circiter in praedio quodam boreali Shyclastodum Matina habitarunt conjuges, qui res habuerunt in pecore

numerosa ne minus operibus oeconomicis diebus ut profestis ita festis se suamque familiam plurimum manciparunt. Autumno autem vespertino quodam tempore, dum pilio oves et armenta pastum abigeret, mons vicinus ruptus est habitaculum ipsum et quicquid ibi rerum congestum fuerat cum universa familia terra saxisque obruens, cujus vestigia in hodiernum usque diem sunt conspicua. In planitie vero seu valle, qua amnis labitur, eis

alveum aperta est terra, ut aqVarum vim magnam eructaret Atagnumque faceret, de cujus profunditate nondum constat. Erant ibi prius prata ocunda ripaeque amnis amoenissimae. Solus upilio cum grege suo ab hac clade immunis est servatus.

Anno 1577 a Festo omnisanctorum stella apparuit insolitae magnitudinis idque totis 66 diebus, alijs syderibus quo ad candorem non cedens Radi autem, quos post se ijaculabatur igneos, virgam magnam atque in latum diductam referrebant. Anno 1591 ostridie Conversionis aut irruit tempestas

magna cum nivis descensu non mediocri, et post violentiam tempestatis sedatam senserunt homines quandam quasi terrae sal-

32쪽

ANNALIUM FARRAGO

Suginem, tam procul a mari quam prope littora, ut pecora subdialia a pastu abstinerent per biduum aut triduum. Eodem anno multoties visum est coelum rubere. Item in Novembri audita sunt saepe numero in aere tonitrua.

Anno 1593 Muljer quaedam in occidentali Istandia Bardastrono

tergemellos uno partu enixa est, et post partum una cum liberis omnibus simul obiit. Mons quidam nive obtectus, nostratibus Iolauini Aursessum, multa habitacula iamdudum absumpserat et

obruerat, ut ex Centum Vix octo remanserint. Eodem anno

perierunt tres naves piscatoriae majores in insulis Vesimannorum, de duabus quidem nullus superstes fuit, de tertia vero tantum tres relictae sunt viduae 23. Item rettulit quidam kalhoitiae

colonus vaccam domi suae ex partu monstros mortuam. Erat autem foetus exsectus capitibus binis conspicuus, quae verticem Versus coaluerunt in unum. Inferiores mandibulae mandibulas canis referrebant. Pedes erant numero aut Io, oculi 4 corpus unum et cauda unica. ales monstros partus illic loci crebritate vilescunt.

Anno 159 mulier quaedam in lallasande locus est apud Snseselis okul integras duas septimanas ab aliorum hominum

Convictu exempta, tandem diuque quaesita in quadam desolata casa seu domuncula reperta est tali habitu, qualem non sordide victitantes habere solent suarum vero rerum imo omnium tanquam oblita immobilis constitit cum animi demissione et taciturnitate maxima, donec beneprecantibus admonentibus

saltem annueret.

Anno 1596 In occidentali standia septem naves piscatoriae perierunt Reliquae praeterea I extreme periclitabantur. Anno 159 In Ianuario rursus erupit ignis ex monte Helilacum fragoribus et tumultibus maximis. Item Nicolaus Bjornonis et horarnus Fuseri, viri fide digni, prope estum Nativitatis Christi viderunt anguem in Shaptaidelitentem ex aquis emergere. Eodem anno prodigium, quod Bryniolius quidam viderat supra montem Helitam, tale fuit ex relatione n. Otthonis otthonis.

Inter ignitos globos consueto more Sursum etiaculatos, ait, quodam tempore vespertino erupisse ex Vortice montis quasi frustum quoddam nigrum, instar magnae rupis, qVod SurSum Supra ignem et fumum ijaculatum converti videbatur in formam balenae, cujus caput et pinnae anteriores plan Videbantur Hoc mon-

33쪽

6 IMANDI striam lente ferebatur in aere ad montem Ti fiali, qui Fliotshl1dest vicinus. Cum autem ad illum montem appropinquaret, visum est mutari in formam draconis atque ita super montem constitutum in orbicularem formam converti. Eodem anno arena seu exustorum lapidum ex montibus flammiuomis cinis et favilla omnem terram tractus Myrdalensis ita obruit et oneravit, ut pedestre iter facientibus ad talos usque vel crurum tenus pertingeret. In vicinia vero Holtis Eyiafiollensium latum digitum non excrescebat. Nix modica mollisque pluvia Dei beneficio intervenerunt, ne arenatum istud terrae frugibusve noceret. Scribit n. Gisiaus Gudbrandus duos suorum Parin chianorum vidisse ignem in profundo maris flammantem in Hvamffitae circa festivitatem omnium Sanctorum, et haberi illos testes idoneos Scribit item mercatores Bremenses vidisse annis retro I ignem in maris profundo ardere iuxta promontorium

Reykianes non procul ab insulis ab igni nomen sortitis Elideyiarve Gygeyiar. Anno 1598 Repertus est pauper quidam rusticus in foenili suo mortuus in provincia Felistrond. Domestici corpus sublatum in cubiculum deportant et linteis involvunt. De caeteris nimis incuri ut nihil mali suspicati advocantur, qui funus efferent et

sepulturae mandent, quorum duo pater eum filio, quum cadaveri propius accederent, sanguis e mortui capite manabat. Recedentibus autem illis sistebatur. Cumque aliquot vicibus sanguis et manasset et constitisset, Simardus quidam Arnfinni amiculum ferale, qua caput tegebat, dissuit, invenitque in occipitio vulnus tres digitos latum . Postea die ad cognitionem causae indicito quidam de vulneris illatione suspectus jurejurando se purgavit. Interea sanguis sereno coelo lapsus in librum judicis primaxij decidit.

Eodem anno a Novembris puella quaedammuamma Langadalensium in parochiamlida in multam noctem somno prohibebatur, donec foras egressa Saxicolam quendam seu hominem subterraneum videret, qui eam compellans amic rogavit, ut uxori parturienti adsisteret. Illa renuit et cubiculum iterum clox mitura repetebat; quia vero Somnum oculis adhuc videre non

poterat, altera vice egreditur et jam secundo ad iter et ossicium obstetricis sollicitata paruit, et quem habebat ducem, comitabatur in vallem remotam ijdedat dictam. Ibidemque domum patentem

34쪽

ANNALIUM FARRAGO

ingressi mulierem viderunt parturientem, quae puellam hospitem ad assidendum invitabat. Advena primum sese modesthexcusare, deinde morem gerere et paulo post obstetricari. Exinde mensa Paratur, Promuntur edulia funditur potus. At hospes sumpta vel una vel altera buccella nauseat tanquam dolitura. Dolorem versus signo crucis antevertit et ita dimissionem petit. Puerpera abiturae sudariolum de collo suspendebat severe interdicens, ne vel aspiceret vel cujqvam alteri daret, atque ita futurum ut annuatim unjus alterique voti, quod maxim optaret, compos evaderet. Facta dimissione qui prius deduxit, idem reduxit, donec vix tertia viae pars domum repedanda superesset. Ibidem sibi relicta sudarioli plicaturas evolvere et scrutari non desinit, quoad annulum, ut putat, aureum inveniat, qVem cum manibus versaret, denuo tanquam surreptum sibi amisit. Atque ita tandem ad suos reversa aliquamdiu parum sui compos fuit. Eodem anno in universam Isiandiam pestilens boum interitus irrepsit, fortasse quia canis quidam Anglua in occidentali aliqua provincia occisus fuerat, ut nonnulli credunt. Anno I 598 verno tempore terraemotus Vehementior utramque ripam secus flumen Oives omnemque viciniam horribiliter concussit, ut rupesso1idae dissinderentur et scopuli cum habitaculorum ruinarum rentur.

Anno 1600 14 Decembris integris tribus horis meridianis

facta est ecclypsis solis. Item in eodem mense conspectus est

immanis ille angvis in flumine Lagarnio stribus curvaturis supra aquam eminentibus' Item monstrum simile in trajectu Albis Shatholiensis. Eodem anno scribit Ionas logmannus duos cetos

minores qui nostra lingua ahmi Var appellantur proximo

autumno oream maximae molis ab alto mari usque ad littora compulisse, nec prius horundem iram deferbuisse quam hostis mortuus, ruptu mersusque jaceret in sene, quod'naeseli inlevicinum est, atque ita tandem a littoribus ad nota vada divertisse.

Anno 1601 Erat solis facies lugubris et pallida et lux emissatam dubia, ut umbrae rerum in terra tota aestate non PParerent. Nec montium vertices aut latera sive in ortu sive in occasu a tempore quadragesimali omnem pene aestatem vel minimum

rubuerunt, quin potius nunc aeris Cypri nunc stanni instar palluit. Et coeli aspectus etiam in serenitate quasi nubilus, turbulentus et luridus apparuit Atque hoc observatum est per

35쪽

totam fere insulam. Eodem anno castigavit Dominus flandiae praesertim meridionalis incolas morbo gravi et violento, peste non absimili, ut unus triduum, alter biduum, tertius ne tamdiu quidem decumbens e vivorum contubernio emigraret. Reliqui vero viribus exhausti operibus vitae necessariis vacare non poterant. stas gelida graminis proventum impediebat, Prinvenientis usum tempestates imbresque prohibebant, et homines pariter ac jumenta periclitabantur, nos nihilominus in utramque

dormiebamus aurem.

Anno 160 Hyemis violentia per omnem omnino insulam mirum in modum saeviebat, nivis perpetuis accessionibus et frigoribus intensissimis in necem pecudum quasi conspirantibus, unde annonae caritas et hominum strages est Secuta. Itemque homines quidam damni impatientes, melancholica passione animo dejecti, non procul a furore aberant.1603 4 Marti scribit Ionas tornonis' incola septentrionalis

Istandis cum celeberrimis, tercentenos homines ob annonae saevitiam in sola yiafiardarsiisl fame mortuos. Addit etiam ex insula rimsen quae ad latus Istandiae septentrionale sita est

adolescentulas et pueros numero 4 ad continentem circa Festum Nativitatis Christi transvectos fuisse relictis in insula o adultioribus, quibus piscatura vitam sustentare solitis praeter vicinos pisces, ex hamiotarum more in Singula remigum capita distri butos, quo sibi suisque prospicerent, nihil alimoniae fuisse reliquum. In Austfiarda systu anno eodem homines plus minus sexcenti morbo et macie confecti exspirarunt. Item in parochia Μioafiordensium et vergastenorum passim et turbatim moriebantur, ut aliquot habitacula penitus essent desolata. Anno eodem die lustrico perierunt 4 naves piscatoriae ex Myrda cum lectissima fortium virorum corona, viduis relictis ad minimum 3O. Exeunte autumno anni ejusdem vir singularis notae inflavus Arneri cum famulis in lacu quodam palustri apud tesqua Bolhraune vicino salmones Seu truttas Capturus, laxati retis indagine rajam tantae magnitudinis invenit, ut rete nisi lacerum et in duas partes divisum in aridam retrahere non posset. Eodem anno ingens nivium et tempestatum saevitia orientalem Istandimplagam affixit. Multi vi ventorum naves piscatorias amiserunt:

perierunt enim in opnafirde Io, in Borgarfirde 4, in Seidarfirde a atque ita in caeteris, alibi ilures, alibi tauciores Suh

36쪽

ANNALIUM FARRAGO

vesperam pridie Festivitatem omnium Sanctorum visa est nobis ingens flammae eruptio ex alpibus orientalibus. Postridie vero arena inisque exustorum lapidum omnia circumquaque denigrarunt. Auditi sunt fragores vehementes, quales fere solent esse multorum tonitruum. Eodem anno circa brumam in provincia maritima meridionalis flandiae, yrarbaelia, Conspectum est monstrum aut creatura maritima speciem femini pulli referens. cauda satis promissa' quae passim dictam provinciam peragravit. 1604 n. Gudbrandus , episcopus Holensis, annotavit duobus proximh evolutis annis in Shagafiaesar systu octingentos homines fame et frigore mortuos, fuisseque multo plures morituros, nisi Dominus penum suam aperiens tres magnos pisces et innumerabilem fere focarum multitudinem famelicae plebi sustentandae misisset. Anno eodem circa alendas Februari habitaculum Stetna adhuc una vice ex montis ruina periclitabatur, et ingens vitium ab occidentali praesertim parte contraxit. Praeter alia saxum quoddam ex monte praecipitatum domum recta violento impetu ferebatur et superiores contignationes trium domorum, in quibus utensilia domus domesticique ipsi manebant, uno ictu transiliens diruit, et sic per coemiterium in ipsum templum ad suggestum usque obvia quaequae diminuens penetravit. utatur autem tantae esse magnitudinis tantique ponderis, ut a viri machinis loco movere queant. Ο Exemplum Divinae clementiae memorandum, quod homines ipsos ne tantillum quidem laeseriti

Anno 1605 in Augusto die Dominico decidit gutta sanguinis in

manum concionatoris n. Pauli Erasmi Skalholliae, dum sacra perageret in suggesto. Item visus est sol rubeus et nativo splendore destitutus ab hora sexta vesperina ad nonam usque.

Anno eodem in Februario scribit ns. naebiorno multos homines hac hyeme in rekillers ij subitanea morte ceu pestis quadam specie obijsse et aliquot habitacula prorsus desolata esse. Accedit autem morbus per deliquia et virium defectum, qui

primis extremos digitos enervat atque exinde totum Corpus Permeat, donec tandem animam a corpore moli sospirio ceu per somnum evocet Decumbunt ali diem naturalem unum vel

alterum, alij I horarum spacio, ali ne horam quidem. Unum habitaculum in Neshreppio modum desolatum est, alterum in Grunnav1k Scribit etiam aemundus Arneri' 43 Februarii

37쪽

IO ISTANDI aliquot homines hac hyeme in occidentali tractu sibi vicino subitanea morte abreptos fuisse, hos iter facientes tuos sedentes, alios stantes, et adeo, ut eodem momento vivi ac mortui fuerint, quorum duos ex vshunum recenset, duos item ex Hro sokra horum prior foenum ex foenili in pastum dividens moritur, posterior vero proficiscens decidit et exspirat. Mulier quaedam Rirhiubole nundarfiordentium, dum vaccam mulget, sederaSexspirat. In Suganclafirde duae mulieres et masculus unus subito moriuntur. In Shutuisfircle duo. In Amardat duae muljeres

In Bolungarvij masculus et foemina Mulier ista vigil et integra valetudine igni assidens in flammam praecipitata moritur. In parochiamn olai Halidori unjus septimanae tempore o homineso erunt et 5 habitacula fere desolata fuerunt. In Stad templum est Steingrijmfiordensium uno die Munera sepeliuntur AKnfitianese uno solo habitaculo decem aut undecim subitanea morte perierunt. Viderunt etiam meridionales hoc autumno specimen hujus morbi aliquot in locis praesertim maritimis

nonnunis.

Anno 160 vel 1606 scirca finem Decembris aut initium

sequentis Ianuarij conspectus est a multis angvis inhabitans amnem kapisi, qui ventre quidem cinereus alibi autem niger RPParuit. Anno 160 Ex orientali standia refertur monstrum illud angviforme, quod in Lagarni6te iamdiu delituit, cum triplici curvatura se ex aquis erexisse, et biduo singulis diebus semel ut puto se videndum exhibuisse. Anno eodem 29. Februarijscribit semundus Arneri permultos homines in Isafiardarsiisiuhoc anno quemadmodum Superiore morte subitanea, et plerosque

horum iter facientes, obiisse. Scribit praeterea hac hyeme ante Festum Nativitatis Christi ex Bolungarus occidentalium visam nubem quadratam in aere ad Euronotum versus extremitates iridis colores repraesentabant, medium vero fulgetrum seu lumen flammeum : visa est ante diei exortum ad meridiem usque fere immobilis. Rursus eodem anno I Octobris relatum est in rusculo quodam tardus vicino hermaphroditum trium vel quatuor annorum. Item in Flangastodum paterum quadriennem vel quinquennem, qui genitalia membra barbamque et pubem

instar viri adulti habeat putatur esse subdititius . Item in suburbio Hisdarendae dicto Nicholsisshiis puellam supposititiam

sexennem, quae in cunabulis recubans sub lecto cubilis eminentiori

38쪽

ANNALIUM FARRAGO II locatis latratum canis edit, ut, quoties quis praeterierit, edulii aliquid impetret. Suppositivus quidam in Gesmsnese habitaculo

E vixit annos fere 15, nec unquam toto hoc tempore ex lecto vel in pedes surrexit, monstrum horrendum, informe, ingens; stridulam vocem interdum intendit, qualem praesentes vix sustinere poterant. Interdum in longitudinem plurimum excrescebat, quantoque longior tanto praeter modum gracilior evasit. Fuerant ejus generis plures suppositi iij et saepius, quorum conditiones non sunt annotatae. Anno eodem I 8 Novembris circa diluculum visa est Floensibus lancea in aere ardens a Libonoto ad Euronotum capulo praeeunte discurrere et vestigium post se in aere relinquere. Praeeunte capulo seu manubrio cuspidem dicunt harum rerum curiosi observatores morbum portendi; sin vero in cuspidem impetu suo feratur bellum. Ejusmodi meteora saepius occvrunt. Perdices ave in sylvis et montibus degere solitae eodem anno ab occeano ad littora magno numero appulerunt. Mures non sine miraculo in ovium lana delitentes vivarum etiam carnes arroserant et multa ad necem usque Commederant. Unus item mus alium su generis vivum absumpserat in Novembri et Decembri ejusdem anni.

Similiter eodem anno filia hidrici horatent, in praedio

Berghil provincia runamannahrePP, Virgo I annorum, ad quaerendum agnum mittitur, et triduum desideratur multum quaesita, nusqVam repperta. Verum tertia die circa solis occasum in proximo habitaculo horarinStodum sponte sua comparuit, referens muljerem quandam in Via Se sustulisse, gremioque leniter portasse ad locum Solitarium, ubi diu nihil locuta consedisset se vero interim nihil pium nec devotum loqui aut cogitare potuisse. Foemina hinc anum repraesentavit, Vestem muliebrem

rubram incluta, capitio ut vocant nigro insignita facie nimium

quam obscura, oculis albedine carentibus, naso ultra os ad mentum usque dependente. uella dum in ipsius gremio detinetur, vix quicquam se metuisse assirmat. andem implorato Divino auxilio vetulam se dimittere rogat Anus vero nonnihil commota id se facturam negat. Nihilominus elapso horae pacto humi apud se depositam paucis et leniter admonuit, ne vel trepidaret aut discederes, brevi enim illam reviSuram, Si quidem posset. Anus autem ut visum est puellae oppositum collem ingressa est

neque ulterius cim conspectum illium prodiit um puella

39쪽

maximo perculsa timore Deum pro sua salute et liberatione animitus invocavit. Deinde postquam aliquamdiu quievisset, in summa illa perturbatione et terrore nesciens, quo vel unde aderet, domum se conferre conata est, atque ita per Divinam protectionem

praedium propinquum horarinstade salva valetudine et saria mente offendit Anno eodem post mediam aestatem in habitaculo Shmgi-astodum i Hieracle vidit vir magnae authoritatis et bonae fidei ,

Gislaus Finnonis, stellam coruscantem scirca vesperam sole clariorem et reliquis stellis majorem, quae deorsum se movehat modeste quidem ad orientem super montem Sandisti. Deinde in eadem stella imaginem hominis cum expansis manibus escendentem videre sibi visus est; quare domesticos suos spectatum Vocavit, quibus eadem visio apparuit. Postea statim

evanuit.

De Herclijsa Magni filia uxore Ivari Eyulvi, quae obij aDMartii. Anno 160 Scribit Ionas Magni de obitu Herdiisse in hunc

modum. Anno ab hinc tertio profectus est Ivarus domo verno tempore victualia domui necessaria quaesiturus. Socer ejusin Magnus et uxor Herdis valedicturum ad littus concomitantur. Quia vero Ivarus hyeme proxim evoluta somniorum indicio monitus mortem sibi imminere suspicabatur, socrum et uxorem

diligenter cohortabatur, ut concordiam invicem alerent liberisque quam diligentissime prospicerent futurum enim ut suo adjutario ulterius non fruerentur, utpote qui Otthonem Aresonium et Ionam horsteni filium esset conventurus. Addunt ali illum interdixisse uxori tunc tempori ut etiam saepius, ne unquam ad secunda vota rediret. Accidit autem postmodum, ut Ιvarus, Ottho, Ionas horsteni filius ejusdem Ionae et Sumar-lidus quidam in navi Britannica simul convenirent et vinum ignieliquatum haurirent, atque ita bene poti in scapham suam denuo

descenderent. Postquam autem imbam aliquamdiu vi brachiorum egissent, nescio quid turbae interquarum et Ionam Thorsteni subito exoriebatur, ut a verbis ad verbera exsurgerent. Ottho vero utpote tranquillitatis amantior damnum anteversurus et reliquos duos consiliaturus accedit, quod tam inlaeliciter cessit, ut naviculam strepitu suo subverterent atque ita omnes aquarum

40쪽

ANNALIUM FARRAGO 13 vi absorberentur. Verum Ottho et filius Ionae horsteni vitae

suae Consuluerunt arripiendo naviculae latera, qua quisqve poterat, donec a vicinis videntibusque littorum accolis succurreretur. Ιvarus vero Ionas et Sumarlidus iam tum exspirarunt, quapropter omnes tres in eodem sepulchro coemiteri Logardalensis tumulantur, et simul parvulum funus ex vicinio adlatum eadem opera inter eos sepeliebatur. Erat forte in ea coemiteri parte, qVainhumabantur, antiquioris cadaveris locus, qui modo plane insolito ad septemtrionem meridiemque spectabat. Ad pectus advolutum erat saxum ingens cum palo ferreo in terram defixo,

quod rettulit villae incola Ionas heodorus. Abinde manes Ivari et Ionae ibidem loci inter se congredi seu confligere dicuntur. Herclijsa autem vidua interea coelibatum coluit, donec tusserus Godshalch de mysteyre a Festo Nativitatis de matrimonio cum illa contrahendo cogitaret Mox priusquam res ad illam delata esset, coepit ipsa intolerabiliter ex altero pede dolere. Cum vero penitus in animum induxisset Stulterus eam de nuptij compellare, obversabatur illi Herdijsae secundum quietem varus

tanqVam maritalem consuetudinem cum illa habens. Excitata manum exeruit vel terrore vel palpandi desiderio, cum autem eandem retraheret, tanquam paralyticam abhorrebat. Alias cum in hybernaculo pernoctaret, strepitus ingens in gradu seu pulpito exauditus eSt. vijer quaedam, quae accubabat, lucernam incendit; reversa vidit Herdisam nudatam vestibus recubare, nisi qua lodicem humeris obvolvit, quam infestator iste spiritus etiam mordicus tenenti per vim auferre conabatur; postmodum visa est pustula nigra et pestilens in lingua ejus extuberasse, quae OSt-

quam delituit lingvam ipsam quasi dissidit et ex dimidia parte

aridam reliquit. Non longo post tempore venit Stulterus eamque, ut decreverat, sibi despondit, mansitque ibidem, dum solennis matrimoni denunciatio perageretur. Desponsatae Vero coepit tanto aegrius esse, quanto nuptiarum terminus erat vicinior, adeo ut sponso copiam faceret se relinquendi, si vellet. Pater autem viduae, Dns Magnus pastor, id non solum abruit, Sed etiam, quia

filia ob infirmitatem ad ecclesiam parochialem deduci non poterat, sedulo hortabatur, ut Stulterus eodem die Dominico in Reykiafirde domo videlicet viduae desponsatae solennem matrimoni formulam pronunciaret, quod etiam obtinuit, ratus fortasse diabolicas praestigia hoc pacto fore irritas. At cum Stulterus formulam

SEARCH

MENU NAVIGATION