Annalium in Islandia farrago and De mirabilibus Islandiae

발행: 1917년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

34 LMANDI

fraxinus solenniter et caeterae species arborum, quarum Omnes hic enumerare non attinet; sed quemadmodum isti rami quidam adeo sunt exiles et tenues, ita vicissim quidam corpora arborum adeo sunt grandia, ut quadraginta octo ulnas, quantumquidem ego memini, excedere visa sint, crassitudine sua ad iungitudinem proportionata. Unde vero tanta sylvarum copia ad nos enatet, dissentanea sunt diversorum judicia, nam sive ista ligna corticibus Plane carentia postqvam huc appeterunt, a fluvijs roniandicis aut alijs detrudantur sensim et quotannis ad oceanum, quod quibusdam est in quotidiana divinatione, sive ingentes sylvae infundo maris alicubi subcrescant, quod non minori verisimilitudine quidam autumerit, atque ah injuria tantae glaciei paulatim diruantur atque eradicentur, sive alio quovis modo, quem Sanior Philosophia non respuit, ad nos deferantur. Mihi tamen pro miraculo est tantum Munificentiae Divinae beneficium. Nec facile adducor, ut credam myriades tantorum lignorum de finibus Norvegiae quasi ab oriente huc appellere, partem tamen vel exinde ad nos enatare, facile largior. Capitulum III. Post ista in se satis admiranda quae leviter

attigeram, proximum locum sibi vendicare videntur meteora, quae praeter communia et naturalia, ut sunt irides, paretia, paraselini. fulmina, coruscationes, tonitrua c., singulariter notabilia et hujus loci quasi maxime propria occurrunt plurima, de quorum numero primum locum obtinet splendor nocturnus insignis, quem materna lingua nor Hiba appellare solemus, quasi lumen septentrionale, Vod nescio an usquam locorum mundi nisi in extremis Norvegiae angulis Aquilonem spectantibus appareat. Hoc lumen coeleste, terribile non minusquam admirabile, aliquando totum quasi coelum subito et continue inflammare videtur. Alias sive majorem sive minorem ejus Partem, quae Septentrionem Spectat, accendit adeoque celeriter motu suo discurrit intra suos limites, ac si intemperatissimam flammarum commotionem intuearis, quam quidem pauci adeo sine cerebri conturbatione et quadam quasi vertigine diu aspectare sustinent, quod ipsum lumen tanto magis est admirabile, quo saepius fulget aere sedato, nubibus vacuo et vel maxime sereno. oritur plerunque tempore hyberno ab occidente alias sensim,

62쪽

alias quasi iacta vi aut eruptione a loco solis, quem obtinet circa horam vespertinam 6 aut . aut intermedie Aliquando etiam, quod rarius contingere observatum est, surgit atque inflammatura loco solis matutino ad horam feres aut . aut intermedie Retantum luminis adfert, ut viatores mediis noctibus etiam absque luna, quoqunque animus vocat, absque impedimento tanquam in clara luce meridieissaeliciter proficisci possint literasque ad istam solam lucem legere quivero. Integris noctibus aliquando istatu capitibus nostris supervolat, donec auferatur a lumine Solis vel diei ex oriente. Quae autem sit ratio et causa tanti splendoris, plurimum nos latet, neque a vetustissimis nostratium scriptoribus aut antiquissimis parentibus quicquam ejus addiscere potuimus. Addam tamen plausibilem conjecturam, qua quidam conjiciunt radios solares, quando immanem istam glaciem praefatam diverberant, repercussione sua coelum illuminare et pro inquietissimo motu fluctuum oceani ad alluvionem glacialem istum summe inconsiderabilem atque inconstantem fulgurationis motum in coelestibus

causare, non secus ac si vas aut urnam aqua plenam ad ostium domus tuae in radij solaribus deposueris, in summo lacunari domus repercussio radiorum apparenter existat, quae mota aqVamoveatur, subsidente subsidat, quod astronomiae speculatoribus, quo in loco habendum sit, mihi necesse est relinquere. Caeteraecoruscationes, ut dictum est, quamvis sint communes tamen hic videntur esse vehementiores longe ac multo crebriores, quam in

alienis nationibus est experiri. Saepius enim tonitrua et fulmina domibus, viatoribus, pecudibus, ratis, campis et montibus fuerunt adeo nociva, quae non est de instituto meo hic pluribus attingere, sed ea solum leviter adumbrare, quae minus vulgaria sunt meteora, qVale est, quod fir areu nostrate lingua vocamus, qui idem fere est ac ignis perpendicularis physicis appellatus surgit enim vel incenditur in aere super aliquo aculeato ut pileo, digito, scilicet porrecto loro flosculo c. quasi turricula minutissima aut candela flammans Clarum prae se ferens splendorem leviter lucentem. um globus igneus emissarius, qui discurrit in aere ab oriente ad occidentem ut plurimum, alia retro, quod tamen rarius nomen sortitus est a bellis et homicidijs, quod

semper portendere idque fere infallibiliter arbitrantur, ideoque virea-hnὴ fur, id est globus homicidiorum Magnitudine superat maximarum ombardarum farcimina, sine strepitu et fragore

63쪽

volans. Huic amne est, quod si abranae quasi machaeram homicidi nominamus quod etiam plerumque de supernis volitat deorsum, figura ejus pugionem undiquaque representat, qui alias decidit in cuspidem, alias in capulum cuspide sequente id essePius, reliquans post se vestigia in nubibus quasi pellucidas

fenestras easque plurimas ac minutulas lenis fragor ah eodem desidente aliquando exauditur, non semper, tanquam de ferro ignito in frigida effervescente. Ignem quoque fatuum, runnaeia vel artesiae, in sylvis praecipue et arbustis terrae agnovimuS. Stellas cadentes, scintillas volantes et caeteras fulgurationes varias non sine reverentia persaepe admiramur. Ad haec visa et tenta varia aer vibrat, qualia sunt cometae insigniores caudati vel quasi criniti. Item virgae aut gladii manentes aut haerentes quasi in medio aere candentis viri aut pueri forma. um etiam militares turmae aliquando, quae omnia et caetera forte multa pluralitate sua atque assiduitate vilescunt. Caprae saltantes, draconem volantem atque idgenus quaedam meteora alijs nationibus tantum non quotidiana ne novimus quidem. Ideoque demeteoris aeris hoc loco satis. Sequuntur propinquiora et subterranea et aqVea.

Capitulum IV. Meteori accenseo non solum terraemotus, Mi hanc insulam crebro ac horribiliter infestarant, quorum numerias ideo incertus, verum etiam et praecipue ignem Subterraneum, qui saepe terribilem et damnosam eruptionem fecit, non solum ex montemelila rumore non ignobili, sed etiam ex alijs plurimis vastissimis alpibus inibique aquis monstrosae magnitudinis stagnantibus. ehia quidem per intervalla persaepe se exoneravit evomendo atque jaculando ignita saxa lutosa sordes et cinerma arenas adustas, nec sine sulphureo nidore et mephiti abominanda toties, primum Anno IIo4, quantumquidem mihi ex annalibus constat, deinde II 58, et rursu 13oo, item 34 ac I 389 POSteaque SaepiuS,AEVorum temporum exacta supputatio, ut mihi nunc non est obvia, ita fortasse hic supervacanea videatur. Ea autem fuit ultima, quibusdam I 3. Ηehis evacuatio et Va-

ratio, qVae annis proxime precedentibus accidit, quod alibi annotatum, cujus etiam vestigia hodie fumantia cernimus de locis vicinis. Alios et plures dixi montes alpesque similiter igne et sulphure ardenter erupisse, ut sunt ab orientali plaga maxime. Troiladyngia, nomen montis Anno 356 latebras monticolarum

64쪽

aut giganteorum spectrorum dixeris. nappatellMokuli, alpes sunt, a rotunda monticuli cujusdam singulari figura ad imaginem globuli fina ur sic appellati, Anno 363 dicuntur erupisse, et

fortasse eodem tempore integram provinciam fere so praediola, secum una abstulisse et in oceanum magnum deportasse. Deinde

Solhelmajokuli, qui non procul distat a Wesimannrium, similiter insignem et memorabilem eruptionem fecit post etiam Pychvabariarjohun aliquoties et nunc hoc anno I 638 rursus Sydujohun. Aliquando etiam simile quid designatum fuerat in locis quibusdam quasi in media insula procul a mariti sitis, cujus rei testimonia sunt oculariter tesqua saxosa, adustis lapidibus scatentia et ejus generis arenis et pumicibus apprime referta, quae Gn hratin idcirco appellare solemus. alia sunt talahraun, Odsid-ahraun, Solvahraun, Leppahraun, Suidenhornahraun, c. um etiam alibi quoque ignes subterraneos exitum quaesivim patet, quamvis datum anni a nobis ignoretur, velut in his montibus : tertingafionum, olgrim et promontorio Rethianes cum omnibus sibi adjunctis vel potius conjunctis locis saxosis et arenosis Iacent praeterea quasi in dorso hujus terrae, inter praefatas alpes et a tergo illarum, immanis planities, quinque decem et vel quindecim milliarium quo ad longitudinem tesqua inutilia, si pascua vites utrimque adnata' haec sunt ut plurimum tria vel milliaria quo ad latitudinem, solis lapidibus et arenis obtecta, quae jamdudum quasi callum obduxerunt, duriter ac firmiter coagmentata ideoque facile pervia. o magnum illud est et memorabile naturae flagrantis opus in Isiandia, ut verbis Saxonis utar,

quae cum extremis fere subjecta sit frigoribus, tamen in visceribus suis tanti caloris fomentis exuberat, ut ignium perennitatem arcanis instruat nutrimentis. Putantur vulgo ignes isti subterranei non nisi lapides bituminosos, sulphura et vitra atque aerem ipsum tantum inflammare et accendere, non Utem ligna, gramina, vestes, bestias aut homines c., quod mihi nunquam fuit verisimile, neque cuiqvam cordato existimo fore credibile, quod enim terram ipsam glebam denissimam et saxa durissima consummit et comburit, quomodo non etiam Stuppam adureret.

In eorum igitur opinionem facile descendo, qui Dei beneficio singulari et miraculo supernaturali id fieri putant, quod ipse ignis aut ejus substantia ad nos et pecudes nostras itemque ad gramina

65쪽

et sylvas minime pertingat, quamvis lux aut incensu aer ex mno circumfulgeat fulguretque aut terram leniter iambat Iudicium vero strictius et accuratius de ijs omnibus apud naturae sp eulatores et Physicorum indagatores esto neque ego istis recen--ndis diutius immorari decreveram. Hoc unicum Propter caetera hic est valde admirandum, quod ignes isti subalpini vi et mole aquarum nunquam submergantur aut extinguantur, sed tanquam per fenestras ex illis vel maxime scintillent et sicut ignis noster frigida temperanter affusa alitur et accenditur, ita videntur isti majores tanto ferventius trans aquas furere. Nelectori sim gravior aut ad nauseam dicere intendere videar, his nihil super adderam, nisi contraria vis naturae mihi hoc loco in

mentem revocaret, Cymerias umbras aut aegiptiacas tenebras palpabiles in hanc patriam nostram aliquando et forte aliquoties invasisse et obumbrasse ex annalibus veterum didicerim. Quamdiu autem quovis tempore duraverint et datum quod vocant annorum non adscriptum reperii. Non vero hae sunt illae tenebrae, quae ex nubibus arenosis certis quibusdam locis, alpibus, dum ignem vomunt, Vicinis usum solis aut lucis peniter intercipiunt, sed aliae quaedam umbrae miraculosae. Hic quoque necessum videtur meminisse nubecularum picearum seu vellerum ex aere in terram decidentium, quae prata et pascua laethaliter inficiunt, quae videntur quasi laces ejus generi meteorum, ne dicam metallorum subalpinorum, de montibus evaporare, in aere se colligere, PosteaqVe gravitate Sua terras maculare et pastui non solum inhabiles, sed etiam venenatas. Capitulum . Sunt et alia supradictis meteoris non omnimodo absimilia, qualia sunt igniti vomitus maris aut quasi diu temporis candentia ignium luminaria supra vastitatem maris hybernis maxime noctibus, quale fomites lucentes hoc eodem anno, quo ista scripsi, nimirum I 638, vari et magni pluribus locis, ad austrum praecipue vergenteS, Ssem conspiciuntura ac subesse ignem ejusmodi etiam terrae, quae mare sustentat, testes sunt Elideyiar, id est ignis insulae vel insula, quae a continente distat 1 milliaribus in gremio oceani magni Sita, quae quo tempore ibidem primum eruperit, nunquam antea Visa, annales nostri data certa indictione annorum judicant. Addatur datum. Tum etiam alius quidam ignis in alto mari accenditur, quando copia lignorum huc appellentium vi fluctuum ita conglomerantur, ut sese invicem

66쪽

DE MIRABILIBUS 39

longo nisu tangant et urgeant, donec accendatur ignis, qui diutius durare neqvit undis et fluctibus extinguentibus, nisi intemperatissimo aere et mari sedatissimo unica vel altera hora tantum perdurare potest. Hoc ipsum revera ita se habere praeter nautas, qui aliquando ad locum istum ignitum et excandescentem navigio feruntur atque oculariter actum istum intuentur, ei ipsa ligna, quae littoribus appelluntur, tantum leviter adusta demonstrant. His superaddo luminaria quaedam manentia et haerentia in infimo aere supra mare variarum figurarum, qVae notabiliter apparent in australibus plagis praecipue, Vorum formas et hahitudines latius explicare non intendo. Capitulum I. Explicitis brevissime meteoris praecipuis, quae hactenus mediocriter succurrunt, ad qualemcunque descriptionem portentorum summe notabilium hujus insulae descendo, in quorum loco facile primus obtinet angvisne an serpen fluviatilis, quivis fededignorum hominum creberrime apparuit in profluente orientali, againtote, immensae magnitudinis, strand--, nomine lingua norogica usurpato, hic tamen satis incompetente, quia proprium deest, appellare liceat, cujus monstros quantitas eaque incredibilis ad longitudinem aliquot stadiorum sese extendit. Nec desunt, qui longitudinem ejus ad integrum milliare

et ultra porrigere audent. S eodem loco semper apparuit incurvaturis, ut ita dicam, alias tribus, alias duabus, alias tantum una immane corpus ex aquis profundissimis exeruit atque ostendit, quae visio nostratibus perpetuo fuerat prodigiosa Nam plerumque aut annonae caritatem aut singularem pestem aut magnatum mortem sive quidvis aliud portendere atque ominare creditur, cujus caput et cauda nunquam visa. Rumor est episcopum quendam vel alium quemvis sanctulum exorcistam ibidem alligasse, quod ut nugas et tanquam fabulam obiter refero. Postquam autem statis temporibus prodigiosum corpus supra aquas erexerat et aliquamdiu conspectui paucorum tantum simul obversatus fuerat, quod illi monstro fere solet esse perpetuo ad unius horulae plus minus spatium citerum se aquis paulatim suh- mergit facta insigni commotione idque non semper locorum vicinorum, adeo ut aedificia propinqua quasi terraemotu quodam subacta corruant et aqvae profluentis ad utramque ripam magnam inundationem ad tempus sentiant, postea autem leniter desideant.

67쪽

Similes quaedam sive bestiae sive monstra potius naturae in pluri-hus alijs amnibus ac fluvijs hujus regionis subinde conspici, certum est, non tamen aequae magnitudinis neque semper eadem figura. Unum quidem in eodem againtote forma phocae insuetae ac monstrosae magnitudinis alterum figuram Mae maximae immensae quantitatis repraesentat. kapta permeare putatur ingens angvis fluviatilis versicolor. Proximus huic praedio Shatholiensi affuit amnis notorius Albis,mvijta nomine, quem sive unicum egenus monstrum sub varia forma diversis locis spectandum, sive multa forma tamen dissentanea inhabitant, incertum est. Surgit enim ex aquis aliquando quasi una moles informis, domunculae sive aedificio fere similis, squalida, colore subfusca, interdum variegata. Alias apparet quasi cuticula parum pilosa, aliquando squamea, alicubi quandoque testacea et quasi scortata. Alias velut insula minuta subsidere et fluvio

innatare videtur alias instar immanis angvis variegati cernere est. Alias una tantum parte sui vel Curvatura, alias duabus, alias tribus se videndum exhibet, tantumque ut mira et varia monstrositate, Sic quoque monstros varietate ; aliam atque aliam induit figuram, nisi tot sint monstra, quot forma in eodem lacu et perfluente habitantes Pescatores novi, qui, imba in medio gurgite haesitante supernaturaliter, extra imbam se receperant ac stantes, ut creditur, in tali corpore ibidem latente, eandem loco movere et fluitare necesse habuerint. Equos quoqVe memini, in vastissimo huic gurgite amnis natare solitos, inquiete vadare in medio profunditatis subjecto, quod conjiciunt, aliquo tali corpore fluviatilium portentarum, de quibus diversae sunt opiniones. Siquidem aliqui volunt haec esse spectra et phantasmata daemoniaca, alij spiritus damnatos, corporea veStitos figura, Contendunt, quorum neutrum mihi fit verisimile. Quicquid enim monstri sit corpoream maSsam et molem et motum visibilem habere cernitur, ideoque creaturam tangitem sapit. Sunt, qui tentarint sed frustra sagittis manuarijs anguem adoriri, quia ipse nequidem tantillum sensisse observatus est. Plurima tabulosa, quae ad

hanc narrationem Spe tare videntur, Ciens, Volens Praetereo tanquam prorsus relatu indigna minimeque sana. Addantur his hyppopotami qui plerumque sub forma equina Pectari solent, ideoque Murhesfar appellari consueverunt. Hi et numero non pauci et quantitate non exigua in multis aqvis stagnantibus

68쪽

DE TRABILIBUS IPraecipue observantur, in quibus hoc est admirabile, quod invarijs formis appareant nunc enim equum, nunc bovem, nunc PiScem aut salmonem praegrandem repraesentant alias pelvim

aut lucidum aliquod metallum sub aquis videre sibi videntur

harum rerum speculatores : Vae phantasmata esse malignorum spirituum facile adducor, ut credam, nisi hoc unicum obstaret,

quod saepius audivi, olim accidisse, nimirum equum ejusmodi fluvialem usibus domesticis baiulendo aut inequitanto servime, quod tamen poterat immundus spiritus levi negotio emcere, neque prolixior ero in istis adeo occultis determinandis. Capitulum VII. Quoniam mentio incidit de monstris et portenti aquarum, reliquum est, ut quaedam ejusdem generis etiam in mari perlustremus, quae siquidem omnia inumerare neutiquam possibile duco, tanta enim eorum est varietas et multitudo. Mihi sussiciat maxime singularia quaedam saltim delineare. Praeter ingentia illa corpora bestiarum ac balenarum, quae ad miraculum usque multitudine sua nostrum oceanum implent, quarum aliquot species postea suo loco satagam praeterque piscium atque pisciculorum genera prorsus innumerabilia visuntur quoque alia

maris, ut dixi, portenta seu monstra, non solum earum creaturarum, quae figuras terrestrium aemulantur, qvales sunt sues, boves, Canes, vituli, marini homines quoque, si modo eos homines appellare liceat sed etiam aliae multiformes figurae, ut angves aut serpentes admirandae quantitatis ac diversissimi coloris, vos occasione praecedentis capitis primum hic nomino et quidem appellatione propriissima strandis . Horum quidam adeo putantur immanis magnitudinis in vastitate oceani, ut vel centum ulnas excedant, cujus rei tesimonium est is praeter caetera documenta, qui prope esimanneyia videndum se praebuit multis ante annos plus minuSAO, uti referunt quidam etiamnum superstites, quibus hoc monstrum oculariter apparuit, exerens caputet corpus suum Supra aquas in aere instar mali navis oneraris in tantam altitudinem, ut superare videretur scopulum quendam

domesticum,meimahleti, qui ibidem loci porrigit se in altitudinem

profecto 6 cubitorum et ultra. Undecem naviculae piscatoriae non procul aberant, quibus haec visio nimis fuerat terribilis, nisi balenae quoddam genus, Dipereider vocant, cui a Deo et natura

mirabiliter inditum esse certis indicij et plurimis exemplis edocent rei nauticae operam dantes, ut naviculas a feris illis

69쪽

alijs tueatur, oportune ad auxilium properantem vidissent, quae totis viribus et insigni quadam lucta portentum hoc non solum domarit, sed etiam Procul ab insulis arcuit, ex quorum strepitu tanta exorta est maris inquietudo, ut cim e praefatae vix et quasi cum vitae dispendio portum suum occuparent. Reliquos, ut numero plures ita quantitate longe minores ideoque minus

nocivos ac terribiles, non oscitanter praetereo brevitatis amore et studio. Homines marinos antea dixi, quos tritones a syrenes fortasse Latini nuncuparunt, nostratibus vulgato nomine dicunturmarbendiu sexus masculini, mar sa, foeminini. Iuae idem, ut aiunt, caput Vultum, collum et humeros ac totum comus usque ad umbilicum hominem nudum representat, manibus tamen carentem, nisi quod aliquid simile fere sub mammis conspiciatur, et caput acuminatum quasi scutum gerat posteriora ejus in piscem desinunt faemina autem muliebri figura conspicua, forma ab istis paulum diversa, nam caput vultum, conum ac humero et brachia longa habet mammos muliebres prolixosque in capite capillos, facies tamen utrique valde torva esse dicitur et truculenta, os diductum, genae Pendulae, caetera Pinnatus Piscis atque haec tantum nautae Poterent referre, caetera ignorantes, Pr terea quod rarius diu spectra ista seu portenta conspiciantur. Anno i586 annotatum est in australi parte Isiandis visam ejusmodi speciem quandam et exauditum lugubrem salis gemitum, qui fortasse vicem cantus Syrenum obtinet. Datur etiam quoddam genus monstri marini, quod erecto corpore tanqVam Super aqvas stare videtur, colore pauido et figura quasi hominis, pannis sepulcralibus obvoluti. Hoc monstrum, quando apparet, solet auferre nautas de cimbis unum post alium, dilacerare ac exedere in prinfundo, nisi qui supervivunt, contis, velis et remigio quam citissime fuga sibi consulant. Nomen ipsi portento a frambum Minor quidam piscis aut verius spectrum consimili fere figura, non solum nautis minime nocivus, sed etiam, quando se visendum praebet, valde proficuuS, dicitur nostra lingua laudum Hic ubicunque locorum in vasto mari appareat, certo subesse creditur

ingens pisciculorum copia, quod etiam muli cum fructu utiliter sunt experti; unde proverbium : Mali nn re se misiadum astmide, id est, raro deest hic piscis loco, qui piscinam continet. Accedunt ad supradicta varii generis monstra adeo incognita, quae quotannis fere multiplicantur Visi sunt pisces capite et

70쪽

DE TRABILIBUS

collo humano corpore tanquam passer magnus, si a vernacule, et cauda carens. Visi sunt monstrosae figurae quidam, undarum vi ad littora appulsi, quos neque canes neque rapacissimae volucres degustare tentarunt. Conspectae sunt olim aliquando haleces literis consignatae, et nuperrime quoddam pisciculi genusteterrimae et abominandae figurae cum julatu tenerrimo apud insulas,esimannorum et alibi magno numero. Unicum restat

plane novitium monstri simile, quod mihi videtur hoc loco non omittendum, nimirum Anno 638 7 die Mariij, tale quoddam corpus piscis appulit ad littus australe, Huaisnes, cujus figura et descriptio subjicitur :Primo quantitas ejus major fuit, quam solet communiter esse mediocris aselli, quem sic vulgo appellamus, minor Vero Vam

aselli grandis vel maximi, lava Caput quoad figuram mugili vel capitoni non omnino absimile, nisi quod os seu rostrum sub capite gestat velut galea levis, dentibus saltem primaribus insignitum tribus, uno quidem subrubeo aut subnigro in mandibula

inferiore transverso acutissimo, duobus autem in Superiore mandibula positis tantum non conjunctis. Post oculos in summitate capitis cornu incurvum, colore flavo nigri maculi resperso, aculeis acutissimis in infima parte sui, quod caput Spectat, antrorsum munitum adeo, ut proprium pondus aculeis istis adtignum pressis pendulum sustentare potuisset Rostrum ipsum Concavum ac molle, Vis subnigrum, naribus ad os declinantibus.

Deinde post brancias minutatas cornu erigitur, duritie et colore dentibus simillimum, nisi forte magis albicans. Praeterea pinnae ingentes ante ipsum medium dorsi duae, postea breviculae pinnae totum tergoris tegentes usque ad caudam, quae exilis fuerat tanquam in mure, longitudinem ipsius piscis adaequans. Inferiores pinnae aut cartilagines potius superioribus multo majores et

SEARCH

MENU NAVIGATION