장음표시 사용
221쪽
Sed & Galli sacerdotes atque Curetes Cybelen in tympanis colebant, e buxo tibiam comitantibus. Virgilianum est: Dmpana vos, buxusque vocatierecynthia matris Buxeam porro tibiam, ut in ludis argenteam, Matris Deum sacris adhibitam , tradit Ovidius Metamorph.
Sanela Deum genitrix tinnitibus aethera ptiis aeris, X inflati complevit murmure buxi: Perque leves domitis invexa leonibus auras. Apuleius Metam. vi i T. Mutante tibiae cantu bmphaticum tripudium. Eius usum, forsan Se figuram, reliquit idem Lib. x I: Ibant & dicati magno Serapitibicines; qui per obliquum calamum ad aurem porrectum dexteram, familiarem templi Deique modulum frequentabant. De Tibia Lucretius rerum Naturalium Lib. I. - Phrygio stimulat numero cava tibia mentes
Telaque praeportant iuiolenti signa furoris. Qua etiam in sacris iam Deum adesse , indicatum fuit, imo velut hodie Campanis rei sacrae faciendae tempus. Phrygiam heic tibiam tandem suadere
222쪽
videtur Servius ad IM Aneidos. Geminata heicea exhibetur, quarum altera acutum tinnitum, ab tera bombum edidit , inaequales habuisse ait ille cavernas ; cuius heic generis omnino essigiatur. Sed jam de re minima, nec admodum perspicua, plus satis divinavimuS.
223쪽
225쪽
Bre arium Tuae LAURENTII PIGNORII.
Aurentius Pignorius Presbyter Patavit, ortus est Anno M. D. LXXI. die duodecima mensis Octobris,hora XIX. supra dimidiam, Antonio patre. Liberalibus studias ab ineunte aetate delectatus , praeceptores habuit praeclaros, & in primis ex Societate Jesu, Patavi, tum docentes ; ia humaniores literas quidem hausit ex ore Benedicti de Benedictis, quem postea vidimus Episcopum Caprula
losophiam tradente Jo. Baptista Scortia Genuense, cujus libri duo de natura, di incremento Nili, Se Hieronymo Dandino Caesennate, cujus labor est Liber
Hinc ad Franciscum Picolomineum, ac Iacobum Zabarellam, publicos ejusdem facultatis Interpretes in Academia publica Patavina audiendos transiijt, quos & sedulo auscultavit. Philosophiae spatia emensium amoena literarum , M antiquitatis studia ad se totum traxerUnt : at exhortante patre , ad Iuris prudentiam amplexandam non invitus accessit, Se Legum illius aetatis maximos Coryphaeos
226쪽
sectatus est , Guidum Pancirolum , Angelum Mattheacium, Ottonellum Dishalcium, & Marcum Antonium Ottelium. Horum ex scholis, quidquid ad
Juris Cognitionem pertineret , celerrime domum suam transtulit : ex Doctorum quoque Virorum colloquiis Jurisprudentiae , & rerum priscarum notitia sensim in eo succrevit, quarum ita postea dulcedine perfusius est, ut illi se totum addixerit. Caelibatum perpetuo coluit candidissimis moribus ornatus, & cum Ecclesiasticae vitae normam plurimum adamaret, sacris ordinibus initiatus est anno M. DC. II. Marci Cornelii Episeopi Patavini manu. Is enim iuvenis indole, dotibus, & eruditione captus, cum sibi adesse voluit a secretis. Deductu; est ab Codem Romam anno M. DC. V. ubi biennio stetit,& otium suum omne , qua in priscorum monUmentis, & venerandae antiquitatis reliquiis perlustrandis, qua in veteribus libris inter se conferendis insumpsit. Haec illius sola , & unica voluptas erat, tantumque labore isto erudito profecit, quantum ejus libri, Romana undequaque eruditione referti docent, & elogia , quibus a viris doctis, cum nostris, tum exteris
Romae degens hisce praecipue viris omni doctrinae goncre clarissimis innotuit, Angelo Rocchae Episcopo Tagasti, Scipioni Cobellucio , qui Cardinalitia purpura decoratus non eum dilexit tantum , sed& in . ter suos habere cupijt , quamobrem ei libros duos, de Servis unum S, de Patavinis originibus alterum in- scri -
227쪽
Vita, Bibliotheca & u eum. 36pst: Caesari Baronio doctissimo S. R. E. Cardinali, cui dicavit mensam Isacam, Sc Josepho Castillionaeo
L C. praeclaro, a quo ad aulam quoque Pauli V. Sum. Pont. summis plerumque conatibus accitus est, alijsque multis nobilitate, & eruditione conspicuis, qui omnes ejus famae faventes ingenium simul ejusdem exosculati sunt. Patavium inde rediit, ubi primum domesticis rebus implicatus, a sacris demum Virginibus D. Stephani datus est Rector Ecclesiae Parochiali D. Laurentii , Abbatissa Magdalena Vercelles a. Hoc in onere tale specimem sedulitatis, & virtutis dedit, ut non solum Ecclesiae sibi commisse provinciam administrarit egregie, sed etiam Episcopi jussu
sacrarum earumdem Virginum confessiones exceperit, post eandem operam navatam Virginibus D. Cla rae magna cum laude. Quidquid inde vero nancisci poterat otii, id omne literarum studiis, suis amoribus ac delitiis, impendebat. Terebat & in eo vigiliis assiduis noctes, ut cum omnis Historiae, tum patriae suae
monumenta, & ornamenta lustraret,& in commentaria quaeque redigeret, suis temporibus evulganda, Pluribus annis hoc illi onus dulce , ac jucundum fuit. Clericatu quoque S. Clementis ab eisdem Monialibus decoratus est. Oblatam sibi Lecturam Humaniorum Literarum, & Eloquentiae,in Pisiano Gymnasio, a Magno Etruriae Duce per Galileiam Mathematicum insignem, renuit, quietis & patriae suae studio, cujus ergo animo plane ingenuo talia plura evitavit.
228쪽
Procerae staturae Vir, coloris albi , oculis quoque albis, sed fulgentibus nitens, gravis incessit, ac fere cogitabundus, ceteriam amabilis, plaCidus, pius, nec assentiri facilis cujuscunque dictis. Varia Pat
vinae civitatis monumenta e latebris erUit, DCC a quievit omnibus a Scardeonio allatis. Ea re totius antiquitatis indagatoriaccerrimus, & in veterum Numismatibus interpretandis oculatissimus, Oraculum veluti Delphicum semper est habitus. In heroico carmine vera Musarum , & Apollinis proles audit , quibus dictantibus plurima cecinit. Elogiographus egregius etiam passim ab omnibus salutatur.
Has ob dotes gratia tum Civium tum Exterorum floret maxima. Purpuratis quoque Patribus Venetis& Romanis carus. Commendat illum in primis ubertas scribendi mira , cui nulla fere par alibi hac aetate. uanti porro amicos ille suos faciat, ejusdem docent Epistolarum symbolicarum libri,quibus eosdem immortalitate donare nititur ; Ac licet iisdem epistolis amicorum illius censius appareat, non pigebit tamen horum aliquos recensere. Joanni cum primis vincentio Pinello carus quoad vixit, extitit ; fuit &eodem tempore summa necessitudine conjunctus, Marco Vel sero, Paulo Alcardo,Vincentio Contareno, Francisco viduae, Andreae Mauroccino Senatori Veneto , Alnaldo Cebae, Edmundo Brutgio, Philippo
Rubenio, Iano Grutero, Hieronymo Alcandro,IaCO-bo Augusto, Gasparibus duobus Scioppio & Ba thio,& Antonio Quaerengo eruditissimis, &lis simis viris. Di -
229쪽
nita, Bibliotheca es usseum. 6
Dilexerunt D illum unice Iacobus Caratius HistoriaeCassinensis scriptor, Bernardus Brusseus, Andreas Chiocchus medicus, Curtius Picchenas, Io. Hier. Brongerius, Iacobus Augustus Thuanus Praeses Regij Concili, Parisiensis, Iulius Caesar Velius, Marcus Antonius Bonciarius,Petrus Paulus Venturinus, Prosper Alpinus, Thomae duo Demps erus, & Segetus Scoti,& Ioannes Manganus. Ex ijs demum,qui nunc Iucis usura fruntur, Sc literas meliores amant,eundem in delicijs habent Clarissimus & omnis penitions literaturae Vir Cassianus a Puteo eques, cui nuper inseripsit explicationem antiquissimae piSIurae, quae visi
situs, Sc Vicegerens Aventonensis, Ioannes Meursius, Gerardus Jo. Voissius, Ericius Puteanus I. Lipsij successor,Nicolaus Fabricius, Petres chius Regii Consilii Aquis Sextijs Senator, Nicolaus Rigaltius, Petrus Scriverius, Annibal Campeggius I C. Daniel Hein-sius, Christophorus Fors incrus, Everardus,& Adol-plius Vors ius, Albertinus Barisonus Abbas, & Canonicus Patavinus, Pandectarum in publicis scholis interpres, Felix Osius inibi eloquentiam docens,& abj, quos omnes tua vicit humanitas Illustrissime,& Excellentissime MOLINE, qui licet literatorum omnium Maecenas habearis, in LAURENTIUM PI-o N o R. I U M tamen sic Effunderis, ut ejus labores inter ceteros studiosissime complectaris, & Orbi toti parere velis. Colitur, & ab aliis summis & cruditis viris Pignorius , ut indicabunt elogia , quibus
230쪽
ab illis ex merito decoratur. A varijs Academiis exoptatus inter Rcouratos Patavii praecipue fulsit. tali sibi epicheremate concinnato. Extant Sc ejusdeni alia Epicheremata duo. Unum Apodis cum lemmate. Tellurem pressisse pudet.