장음표시 사용
51쪽
hominum sili commixtorum peccatis perire potuisse: si denique Usorum,
quos tunc accusare voluerunt Potius , quam con incere valuerunt , quaestionem demonstraperimus esse finitam , quampis non in eis Ecclesiae caussa consistat sic ejus nobiscum teneant unitatem, ut non solum viam salutis Inpeniant, sed nec honorem Discopatus ami tant. atque haec Catholici Episcopi tanta animorum consensione decre- Verant, ut, quum in Concilio prope trecenti essent, vix duos Augustinus inventos scribat sis , quibus id displiceret, quos etiam fraterna omnium correptione obrutos ae mutatos ait. itaque Marcellinum , quanto moerore Donatistae affecerant, tanta Catholici laetitiae voluptate perfuderunt. I. Sed tamen Donatistae, qui ea VIII. kal. Iunias scripserant. eodem die Actores caussae suae . ut edicto jubebantur . communi consensu designarunt, et Mandatum in synodo sua his verbis scripserunt lis :
Ianuarianus , Primianus , Felix, Donatus , Candorius , Optatus , D natianus, Antonianus, Victorianus, Fortis et ceteri Primiano, Petiliano , Emerito, Protasio , Montano , Gaudentio , Adesdato comiscopis no tris praesentes praesentibus salutem. Mandamus vobis Ecclesiae Dei cau3sam, defensoresque vos facimus adfersus traditores persequiatoresque nostros , qui nos in judicio viri clarissimi, spectabilis Tribuni et Notarii Marcellini, per supplicationem suam Proposito edicto inquietare et Oluerunt, ut eorum intentionibus respondeatis. quidquid egeritis prostaια sanctae Ecclesiae , ratum nos habituros , nostra subscriptione P Utemur. serius paullo Episcopi Catholici ejusdem rei caussa convenere: nam Mandatum hi suum ediderunt III. kal. Iunias. cujus titulus erat,
Mandatum factum in Ecclesia Carthaginiensi ab unioerso Concilio Episcoporum Catholicorum , praesidente Aurelio Episcopo Ecclesiae Camthaginiensis, et Siloano Primate Numidiae ci . . sed oratione illi longiore usi, Actores, quos lecturi erant, do tota controversia edoceri Voluerunt, ac simul exstare vulgarique monumenta, quibus Lota adversariorum doctrina everteretur. his autem sustus expositis addiderunt, qui hus totam caussam committerent: Haec, inquiunt, eo modo, quo
conscripta sunt, et si quid uberius et smius eis Dominus dederit, exsequenda mandamus fratribus et coepiscopis nostris Aurelio, Alypio,
Augustino, Vincentio, Fortunato, Fortunatiano et Possidio : quod Mandatum se susceρisse testantur subscrUtionibus suis, Sicut nos mandasse testamur subscriptionibus nostris, rusum habituri quidquid, aluoante Domino, in hac defensione peregerint. his autem adjungimus , cum quibus ubi Vus fuerit consilium habeant, Nooatum , Florentium , Maurentium , Priscum, Serenianum, Bonifacium et Scillatium: ad custodiendam vero conscriptionem gestorum Deuterium, Leonem , ast Urium eὐ Restitutum. pos L haec Patres, quum dies Collationis appropinquaret, quieti urbis consulendum duxerunt, jussusque est Augustinus ad
52쪽
populum de pace et earitate dicere si S '. quo in Sermone illud quoquo postulavit, ne ad Thermas Gargilianas ullo modo ace deret: Ad Coulationis, inquit, locum nullus vestrum irruot, fratres mei: prorsus, si seri potest, etiam per illum locum transitum devitate, ne forte aliquis contentionis et litis aditus inpeniatur, vel occasio viliqua praebeatur.
et in ceniant Iimam Occasionem, qui quaerunt Occasionem. vi I. Kalondis Iuniis Thermae Gaigilianae, locus in urbe media spatiosus. lucidus, refrigerans ci6 , conventui denique tanto patuerunt. aderat Narcellinus. summao potestatis ornatus insignibus, stipatusque militum, scri harum, sp paritorum eorona, quos Proconsul et Vicarius et Legatus.
Augusti jus u. submiserant: eumque his Notarii quoque gemini eratii, quos Catholici dederant o Clero suo, Ianuarius et Vitalis, et qui aDonatistis lecti suerant. Victor et Crescoli ius. primi post hos in secretarium Thermarum ingressi magno agmine Episcopi omnes Donatistarum ,
ducenti, ut sere hatur, et septuaginta novem . nam ante, opinor, quod
petierant, a Marcellino impetraverant. do Catholicis tamen ii solum pedem intulerunt, quos edictum adesse jubebat, Actores septem cum totidem Consiliariis et quatuor Custodibus tabularum. initium autem a lectione ductum Rescripti Augusti, Edictorum Marcellini et litterarum , quas et Donatistae et Catholici ad ipsum caussae Cognitorem dederant, in quit usMandata eontinebantur. inter haec tergiversari Donatistae, et caussas nectere coeperunt ex forensi consuetudine petitas, ne ad disputationem
traherentur, quam Catholici divinis auctoritati hus peragi volebant. sed quum hoc Catholici pervicissent, aliam interposuere moram, petentes, ut census institueretur Episcoporum Catholicorum, qui Mandato subscripsisse dicebantur. sperabant enim. manifestum fore, se numero plures esse. id Actoribus Catholicis displicebat, quod sine turbis ea res transigi vix posse videretur, metuebantque, ne id crimini Catholicis verteretur. at Marcellinus Donatistis indulgendum ratus, Episcopos Catholicos vocavit omnes: qui deinde, quum eorum nomen do scripto cieretur, singuli in medium progressi, se praesto esse respondebant: Donatistae autem, qui eorum in singulis urbibus adversarii erunt, sibi eos cognitos esse test bantur. tum vero apparuit, Catholicos Episcopos . qui Carthaginem
advenerant, esse numero ducentos octoginta sex. atque adeo septem
superare. et addidit Alypius, centum viginti esse absentes lir , ac Fortunatianus subjecit . Cathedras praeterea vacuas numerari sexaginta quatuor si 8 . unde constahat, Ecclesias in Africa Catholicas tum fuisse quadringentas quinquaginta. porro grave hoc ac molestum Donatisiis fuit : quique antea professi erant, usque adeo se omnes venisse Carthaginem lis , ut nec gra issimos senes Getas et in bor Poluerit deterrere,eοβque solos non veniase, quos ad ersa valetudo in suis sedibus Del
53쪽
in itinere tenuisset ς modo assirmare non dubitarunt, multo plures e suis
absentes esse, multasquΘ esso Cathedras viduatas, quas numeraro ipsi possent. verum quum subinde numerus eorum, qui aderant, recognosceretur, inventi sunt quidam, pro quibus absentibus alii subscripserant: unus quoque repertus est, quem, quia nomine ejus recitato nemo re pondebat . in ii inoro defunctum esso dixerunt: mirantibus Catholicis, quo pacto subscribere illo Mandato potuisset, quem mors in itinere oppresserat itaque compertum est pauciores adesse . quam qui Mandato eorum subia ripsisse dicebantur . et saepe eos mentitos es ge, ut numero Cntholicos superare viderentur. sic dies Collationis primus exactus est. Donatistis ad finem usque sederct recusantibus. qui Davidicum illud usurpare audebant, Aon aedi cum concilio vanitatis sio , vel illud. Cum impiis non sedebo cat . egressis autem omnibus equos jam praesentes esse nil opus erat . consensu eorum , quibus Collatio commissa suerat, in perendinum diem dilata os t. VIII. Ergo III. nonas Iunias. Marcellinus in secretario Thermarum cum cohorte sua rursum consedit, et delectos utriusque partis Episcopos admitti jussit. quum autem precatus esset . ut sederent. Petilianus Do-Natista omnium suorum nomine respondit lax : Patribus nostris absentibus non sedemus, maxime quum lege di ina consessus prohibeatur, ne cum hujusmodi aduersariis nostris considere velimus. cui Marcellinus, si Petitionem , inquit, meam sanctitas vestra audire neglexit, hoc mihi extorqueri non poterit, quominus stando cognoscam: ac sellam removeri jussit. quare Catholici quoquo Episcopi surrexerunt. et stantibus cunctis litterae Donatistarum lectas sunt pridio ad Cognitorem scriptae, quibus petebant exemplum dari sibi Mandati ejus, quod Catholici obtulerant. hoc prolato, exemplum quoque eorum postularunt, quae primo Collationis die gesta suissent. nam quae semel audita essent, facile omnia avolaro: sibi autem necessarium esse, accurate singula perpendere, et qui sensus verborum esset, diligenter cognoscere c. 3 . his nempe artibus disceptationem vitare conabantur. nam, quum Acta notis excepta suissent, neque ea describi per tempus licuisset, exhiberi minime poterant. quare eos Marcellinus sic perstrinxit c-ὶ : Studium dilationis agnosco, et mutatae voluntatis indicium. Potuerat enim sanctitas Nestra ex magnitudine gestortim, ut hodie negotium disserretur, superiori judicio
Postulare. primo quippe Collationis die responderant, se etiam consentire, ut perendie negotium perageretur . illi tamen cadem urgere. justissimam esse p8titionem suam, ac se multo laciliores fuisse, qui legitimo Caussae tempore transacto, nihilominus in aliud tempus consensissent. Nam et hoc ante jactaverant, Catholicos caussa cecidisse. quod quarto jam mense elapso adsuissent, contra, atque in edicto praescriptum fuerat:
54쪽
qnnm tamen ipsi etiam post eum diem Mandatum suum conscrIpsissent. et kalendis item Iuniis se adlaturos polliciti essent. sed haec nugae ei ant, nec aliud eos quaerere apparehat, quam ne ad disputationem cogerentur.eeterum Catholici, qui se nihil altercando prosicero intelligerent, a Cognitoro petierunt. ut dilatio concederetur. Et concessa est, inquit Augustinus sa 6 . sex dierum dilatio, respondcntibus eaeceptoribus, quando editio gestorum posset occurrere: et illis Promittentibus, quum Gesta edita fuerint, se suis prosequutionibus subscripturos. v I Ii I. Enimvero v I. idiis Iunias Episcopi. utriusque partis tertium denique convenerunt: sed Donatistae quidem eodem animo, ae nullo veritatis cognoscendae studio adsuere. nam . quum Catholici, Cognitoro ipso jubente principato negotium proponi, hoc se agere Velle dixissent . atque hoc esse, ut crimina Donatistae . quae in Ecclesiam toto orbo diffusam dicere solerent, aliquando, si possent, proharent: illi contra eontendero coeperunt, ut prius quinam essent, qui agerent, quaereretur: nam Catholicos petitores suisso Collationis; si hi vero jus esse requirendi, quinam ad Augustum legati missi ossent, quod ii mandatum adtulissent, qua o Principi do ipsis exposuisseni: et alia hujusmodi, in quae si forensi
ratione inquireretur, hic quoque dies totus inanibus concertationibus ah- sumptus esset quum responsum esset. minime haec ad caussam pertinere: et Collationem Catholicis petentibus ab Imperatore concessam esse, sed ut superstilionem manifesta ratio consutaret; aliam illi quaestionem intulero . quinam Catholici dicendi essent: negare ausi, Catholicum nomen ad provincias vel ad gentes esse reserendum , et hoc esse affirmantes, quod Sacramentis plenum exset, quod persectum, quod immaculatum. sed Marcellinus litem diremit . professus so non posse Catholicos non habere. quos in edicto suo Princeps Catholicos appellasset. quum ad personas petitorum relaberentur, et Catholici reponerent, se petisse Collationem ,
non ubi objicerent diluenda, sed ubi objecta diluerent. ipse autem Cognitor objecta a se erimina probare juberet; jamque pronunciasset, si collationem pars utraque petivisset . eum esse petitorem, qui crimina Objiceret: postulatum rursus est, ut proharetur a Catholicis, utrum Collationem utrique petivissent. at quia Catholici parati erant ea proserre . quae in judicio Praesecturae apud Longinianum gesta a Legatis
eorum fuerant, ad praeterita redierunt, et personas ac Mandatum edi Oportere elamitarunt. Hoc stitem agebant, inquit Augustinus taet . quaδι- rum intelligebatur, timentes ne Gesta Praefectoria legerentur, ubi Suava caussam quibtisdam inconsideratis et temerariis responsionibus vulnera perant. quare quum legi ea coepta essent, et dies ac Consules recitati essent, Acta Pxstare antiquiora dixerunt, quae anta legi oporteret. ea autem designabant, quae apud Proconsulem et Vicarium scripta suerant,
quum ex Concilii decreto cisa Episcopi Caibolici petierant, ut Episcopi
55쪽
Donatistae ad colloquium et disputationem per municipales magistratus
conveni ro eogerentur. his ostendero volebant , Catholicos in petitores manifestasse: qui tamen ideo se etiam tunc Collationem flagitasso die bant, ut contia eorum crimina pro Ecclesia responderent. sed longum est omnes Donatistarum ambages anfractusque persequi. nihil illi quidem intentatum reliquerunt, quod ad judicii moram valeret, et quam vita rovellent, disputationem disserre posset. verum Catholici patientia et constantia singulari offecerunt, ut ad quaestionem primariam aliquando veniretur. lectae sunt litteiae Donatistarum, quibus Mandato Catholicorum cujus exemplum poposcerant, rospondere conabantur. plane sutiles, si non Prvis, ridiculae . salsae: nam pleraque Catholicorum argumenta silentio praeteribant, testimonia e divinis libris petita perperam interpretabantur. exemplis, quae opposita suerant, nullo modo satisfaciebant. nequo id ipsi non videbant : qui sane responsa Catholicorum declinare conati, sermonem cujusque contradicendo interrumpebant. sed tamen, ut Angustinusseribit ,οὶ, Flagitantibus patientiam eorum Catholicis, et Per multas Cognitoris interloquutiones vix impetrantibus, responderunt litteris eorum, Ostendentes multis sanctarum so turarum testimoniis et exemPlis, malos in Ecclesia nunc sic esse permixpos, ut quampis debeat vigilare Ecclesiastica disciplina ad eos non solum verbis, sed etiam excommunicationibus et degradationibus corripiendos; tamen non solum in ea latentes nesciantur, sed Ialerumqtie propter pacem unitatis etiam cogniti tolerentur. neque vero Prophetas veteres, qui tanta dixerant in malos . idcirco aliud sibi templum, alia sacrificia, alios sacerdotes Constituisse. salso ab ipsis dictum , ad peccata parentum etiam filios pertinere cati . neque id divinis in libris scriptum esse . nisi de filiis, qui parentum nequitiam imitaremur. ii aquo in summa populi Iudaici perversitate sanctos fuissB Prophetas. sanetos Zachariam . Elisabetam, Ioannem , Simeonem, Annam: inde autem apparere, quam impio, quam calumniose objicerentur Catholicis toto orbo diffusis erimina Caeciliani: quum Simeoni et Annae et ceteris talibus objicii non possent crimina illius populi, in quo nati suerant. jam et illud addiderunt. quomodo Esaiae dictum esset intelligendum si Exite de medio eorum, recedite inde, et immundum ne tetigeritis: vitae nimirum et morum dissimilitudine i lseri praecepisse: quod et David nos docuerat dicens. Non sedi in concilio impiorum is, 1; ac male eos interpretatos esse . quum Sedere in conventu illo uoluissent; nam si verha, ut sonant, sequi Volebant, ne illuc quidem accedero las illis fuerat: scriptum enim ibidem esso, Et cum iniqua gerentibus non introιbo. quod si cum iis, quos impios putarent, ingressi erant, sedere etiam cum iisdem potuisse. Commemoratae4t etiam, inquit Augustinus, caussa Maximianistarum totiens jam
illis obiecta, tibi et se et illos, quibus dilationem dederunt, in Ma-
56쪽
ximiani schismate positos, ejusdem in damnatione Primiani socios, tamen illius contagio dixerunt non esse pollutos; qui Caeciliani criminibus ombem Christianum usque ad terminos terrae Periisse contenderent. α His quae opponerent Donatistae non habebant; quumque ad ea redis irent, quae saepe iteraverant. Cognitor de iis . quao jam satis audisset. se pronunciaturum promisit: reliquum esse, ut quaereretur, unde prima
dissidii caussa exstitisset. tum vero novum inter utramque partem certamen fuit: nam quum Catholici petiissent, ut ea, quae ipsi offerrent. recitarentur, primum Donatistac premi ea omnia volebant; deinde postularunt , ut prius legeretur, quod de caussa Caeciliani ab ipsis asso-
rebatur. contra quos Catholici, rem a prima origine exorsi, secessionem Donati, et prima adversus eum judicia exposuerunt: sed illis aerius reclamontibus datum deniqui est, ut et ipsi monumenta sua proferrent: eontra quae postea Catholici, reliqua persequentes, magnis auctoritatibus deeertarunt. nihil ut jam Donatistae Cognitori omnia, quae pro se sacerent , expromere jubenti, exhibere ulterius possent, et a capite, quae saepius audita suerant, incoharent. quare etiam admoniti sunt, ut eos jam pigeret eadem repetere, quae peracta et transacta jam suerant. demum Marcellinus. Si contra nihil est, inquit quod legatis, exire dignamini, ut possit plena de Omnibus scribi sententia. utque omnes
exiere, sententiam scripsit praeclaram, omnia complexus, quae longa trium dierum actione disputata gestaque suerant, eamque intromissis rursum partibus recitavit. ac praelatio quidem ejus suit, quae elementem judicem ostenderet, ae nihil magis desiderantem , quam ut laetitiam demonstratao veritatis, mutata sententiae gratulatio sequeretur. tum ea
breviter argumenta delibavit, quae Catholicorum caussae patrocinari, et calumniam Donatistarum ae salsas criminationes depellere videbantur: post quae jam, si morbo inveterato medicina asserri non posset, gravioribus remediis, ne latius serperet, utendum dixit; sic enim fieri posse. ut aliquando sanari vellet. Declaratae igitur, in qnit 34 , veritati detecta falsitas colla submittat. unde unipersos ordinis viros, dominos cliam fundorum, actores , conductores eam domus diuinae, quam etiam pri- Maiarum possessionum, senioresque omnium locorum hujus edicti auctoritate commoueo, qu enus memores legum , dignitatum , aestimationis
salutisque Propriae, Donatistarum conoenticula in omnibus cloitatibus et locis prohibere contendant: ita ut Ecclesias, quas eis humanitate mea absque Im 'eriali praeceρto usque ad diem sententiae constat indutias, Catholicis tradere sine ulla dilatione festinent, ni malunt tot sanctionum laqueis inretiri: quas quidem, si unitati Catholicae con-
Sentire Noluerint, eorum esse sat certum est. exinde poenam Imperiali arbitrio constitutam iis comminatus, qui principe loco post agnitae Catholicae reverentiam logis, ad profanos Donatistarum coctus communionemque rediissent; adjecit quae eorum animos mulcere ac flectere possent:
57쪽
manere nempe, etiam post victoriam, Catholicorum sententiam . qui aditum eis ad Ecclesiam suam sine ulla honoris imminutione patere voIuerant : manere quoque superioris edicti fidem, ut Episcopus quisque ad loea propria sine ulla molestia remearet; quo post reditum vel sponto professionem Catholicam amplecteretur, vel quae legibus praescripta erant. impleret. postremo adversus Circumcelliones sanxit, ut qui eos in praediis suis degere paterentur, nec comprimendos curarent, praedia amitterent, eaque fisco cederenti ac simul et Edictum proponi jussit. et ipsa Collationis Acta proferri voluit . unde populus omnis edoceretur, errorem Schismatis a Donatistis exstitisse, et caecilianum ac ceteros, quos illi improbo accusandos crediderant, suisse purgatos. XI. Iudicio absoluto Donatistas victos discessisse, compertum omnibus suit: neque id ipsi non sentiebant; at fateri atque ultro manus dare, hoc vero, quae hominum malitia et superbia erat, omnino nolebant. quin jam conspirantes, quod saepe comminati erant, patientissimi et justissimi judicis sententia contempta, ad Augustum provocaVerunt. tum querelas suas apud vulgus deploraro ausi, nogatum sibi a Cognitora dictitarunt Catholi eo homino et Catholicorum fautore, ut ea dicerent. quao vellent: se in Thermis illis tamquam in carcero inclusos fuisse :Sententiam contra se nocte esse prolatam s : eamque auro emptam la6 : i denique, non auctoritate se victos ac superatos Ir . ceterum Uinus
horum improbitas maledictis. quam luce sua veritas valuit. multi illico de plebe Donatistarum Carthagine, quanto in errore Versali ossent,dgnoVerunt, Augustino in primis auctore atquo adjutore. quem Aurelius non semel orationem ad populum id temporis habere voluit. nam apud eum mansisse usque ad Cypriani Martyris sollemnia apparet l38 . sermula etiam ab eodem Augustino conscripta tum esse videtur, quam Donatistae Cornm populo redderent, quum in Ecclesiam recipiebantur: nam inter
sermones ejus occurrit s3ο : quao aut vigilias Maximiani, seu potius Maximiliani Martyris, quem prope Cyprianum esse compositum, superius diximus o . pronunciata dieitur hoc initio: Deo gratias, fratres, Cou-εratulamini fratri Destro, qui mortuus erat, et revixit, P Pieriat et
ιnUentus est. atque idem in tanta Ecclesiae laetitia, Donatistas pertinaces non leviter perstringens. populum admonere non destitit, ut inania adversariorum dicta contemneret: Non vobis, inquit i , fumos vendant qui dicunt, Sancti sumus, non portamus sarcinas vestras, ideo Nobis Non Communicamus. majores isti portant sarcinas dioisionis, majores Porta Πι 3arcinas Praecisionis, sarcinas schismatis, sarcinas haeresis o Earcinas dissensionis, sarcinas animositatis, sarcinas falsorum testimOuiorum, sarcinas cadumniosarum criminationum.
58쪽
xi I. Inter haee Episcopi Catholici, postquam Acta Collationis a Mariaeellino vulgata sibi describenda curassent, magna ex parto ad Ecclesias suas optati exitus nuncii redierant. nec multo post Augustinus quoque , exemplo sibi eorum Actorum comparato, Hipponem reversus est. omnibus autem curae suit, ut populum quisquo suum do celebratae Collatiouis ordino, controversiis, disputationibus, judicii denique forma sententiaquo edoceret. suere etiam qui non multis paginis totam rerum seriem, quae in Aetis lasa oratione descripta erat, repraesentari voluerunt: in quo operam suam navavit Marcellus quidam cognomento Memorialis, capitibus rerum singularum per numeros indicatis, ut quom quisquo locum cognoscere maxime vellet, nullo negotio inveniret c., . ipso vero Angustinus brevem veluti historiam totius iacti, quae omnium manibus teri posset, quam citissime potuit, conscriptam emisit, quam Breviculum Collationis appellavit. at Episcopos, qui nondum Carthagine discesserant. gravis
Caussa vertente jam anno apud Aurelium congregavit. multos jam menses in ea urbe agebat Caelestius, et quamquam Pelagianae haeresis assertor erat apertus atque impudens. tamen errore hominum et simulatione virtutis ad Presbyteri honorem subrepere coeperat s. . nam et secundiactnon parum in eo inerat . quae incautos decipere posset, et sermonem
ejus probabilem reddere. sed tandem, ut ab Augustino accepimus. Melissima liberiate fratrum propter kas msas contra Christi gratiam disputationes usque ad judicium Discomte perductus est. primus autem Caelestii aecusator Paullinus Diaconus fuit, is qui Ambrosii vitam
seripsit. nam id temporis in Africam se venisse, ipse testatur l . . enim vero quum CaeIestii nomen delatum esset. nihil cunctatus Aurelius Episcopos ad Concilium vocavit, et Caelestium cum Paullino adesse jussit. illic singula, quae Pelagianae doctrinae patrocinator asserere ac disseminaro ausus esset. de scripto recitata sunt, atque ad singula, quid sentiret, respondero coactus est. Acta quidem ejus Concilii amisimus, sed particulam ejusdem servavit Augustinus μοὶ . ex qua intelligimus. mani-sesto deprehensum, hanc ejus esse doctrinam, Peccatum Adae ipsi soli obfuisse. et non generi humano: itaque qui nascuntur insantes, in eo statu esse, in quo ille ante culpam fuisset: quamquam idem assirmabat. insantes egere baptismo. ac baptizari oportere. quum autem haec se a Presbyteris Ecclesiae Catholicae didicisse praetexeret. et Paullinus urgeret, ut nomina eorum proferret, Rusinum Pammachii hospitem nominasse dicitur. Esto audioi, inquiens, illum dicentem, quia tradux
peceati non sit: alios. qui eadem tradidissent, Ciero rogatus nescivit. sed alios eidem errores objectos testatur synodus, quae Diospoli in Palaestina Pelagii caussa celebrata ost 46 : nam haec quoque tum ab Aurelio cum reliquis Episcopis audita et commemorata ait: Adam mor
59쪽
talem factum, qui stoe peccaret, MMe non peccaret, moriturus esset: Lege sic mittere ad regnum, quemadmodum et Gangelium: Ante adoentum fuisse homines sine peccato: Neque Per mortem vel praeoaricationem Adae omne genus hominum mori, neque per resurrectionem Christi omne
genus hominum resurgere. multa porro adversus eum a Patribus disputata , multa opposita sunt, quibus edoctus resipisceret . atque doctrinam suam primus ipso damnaret. sed quum medicinam respueret, et convictus errorem tamen Lueretur 4r , Concilii sententia a sacris remotus est 48 .
ex indo quum dieis caussa ad Pontificem maximum provocasset, neglecta appellatione profugit ex Africa, et se Ephesum contulit.
Aurelio Discopo Carthaginiensi
I. CONsULEs processerunt Augusti. Imp. Fl. Honorius VIIII. Imp. Fl. Theodosius junior v. Africa Proconsulem acceperat Euchariun . porro faustus Honorio annns hic suit, Iovino et Sebastiano tyrannis in callia exstinctis, quorum capita iri Asricam missa, et prope Carthaginem contis Praefixa esse legimus ci . interea Augustinus Hippone vicem dolens rudium Donatistarum, quos Episcopi eorum, salsa multa contra Catholicos do-Ipera Collatione vulgantes, in errore retinebant, egregium ad eos
librum perscripsit, cui hoc fecit initium s , : Ouid adhuc , Donatistae , seducimini ab Episcopis vestris, quorum fallaces tenebrae clara luce discussae sunt' quorum apparuit error, quorum pertinacia superata est Z quid adhue vobis jactant vana mendacia ' quid adhuc creditis hominibus victis' quum Nobis dicunt, judicem praemio fuisse com
ruptum, quid nouum faciunt' totam vero caussam accurate complexus, fraudes eorum malitiamque detexit, levitatem, inconstantiam, amentiam exagitavit.
II. Verum et crudele aliquod tacinus id temporis a Donatistis adversus Catholicos Episcopos patratum esse, lex indicat Honorii Aug. data xvi II. kal. Febr. Per pro inciam , inquit O . Africam tantum quorundam temeritati licuisse comperimus, ut Christianae legis Antistiles de Propriis domibus raptos, vel quod est atrocius, de Gelasiae Catholicae penetratibus protractos, cruciatibus dioersis assicerent. jam vero gravissimis verbis segnitio Proesidum castigata. haec addebat: Prooinciae moderator sacerdotum et Catholicae ministrorum, loci quoque ipsius et dioini cultus injuriam capitali in conuictos vel confessos reos sententianoperit Lindicandam. nec evectet, ut Episcopus injuriae ProPriae ultionem deposcat, cui sacerdotii sanctitas ignoscendi solam gloriam δε-
60쪽
reliquit. nec multo post perlata opportune alia in Asrieam Principis lex.
quae seditiosorum omnium mire fregit audaciam. nam Donatistas tota petebat . contra quos et veteres leges instaurabat, et graves pro conditione hominum poenas in eos statuebat, qui se Catholicae Ecclesiae, aqua sacrilego desciverant, non reddidissent. sed Clerum in primis, qui dissidium at tuo odium renovabat, severissimo insectabatur: Clerici, inquit a , ministrique eorum, ac perniciosissimi sacerdotales ablati de Africano solo, quod ritu sacrilego polluerunt, in exsilium viritim ad singulas quasque regiones sub idonea prosecutione mittantur: Ecclesiis eorum vel conventiculis praediisque, si qua in eorum Ecclesias haereticorum largitas prapa contulit, proprietati potestatique Catholicae, sicut jamdudum statuimus, et indicatis. haec Honorius III. kal. Februarias sanxerat. postridie vero ejus diei alia lege Afros solatus est 4 , iis a tributi pensitatione liberatis, qui steriles desertosquo agros excolerent: proximoque menso pridio Lal. Martias eavit, ne Exactores per provincias inlationem auri argentique posceroni, Sed Carthagine tantum, ubi provinciales contra fraudem judicis tribunal adire possent: ac demum codem dio ad Constantium . quem Magistrum militum in Africam miserat,
mandata dedit, ut Tribunos omnes, qui vagorum Et desertorum requi rendorum caussa regiones circum obibant. submoveret, no sub ejusmodi professione provinciam vastarent i5 . quamobrem nemini obscurum suit, quae Honorius adversus Donatistas, provocatione eorum rejecta, constituisset . eodem pacis eommunisque boni studio praescripta esse, quo reliquis Afri eao incommodis rationibusque prospexerat. III. Hinc tactum est. testo Possidio s6 , ut ex Episcopis ipsis Donatistarum permulti eum Clericis et plebibus suis sectam deserentes Catholicistic censerentur. sed illud simul consequutum est, ut qui deserebantur, incredihili in novos Catholicos odio. in Episcopos potissimum Presbyterosque. flagrarent: itaque eos non modo detestarentur, sed lapidibus etiam et ferro et insidiis appeterent. Insani atque furiosi, ajebat. h spites peregro adloquens, Lugustinus et , armati vagantur hac atque silac, quaerentes quos occidant, quos excoecent. noςa enim nobis nunciata sunt, cuidam Presbytero nostro linguam exsecuerunt. atquo idem ad Marcellinum Trit, unum hoc anno scribens. Circumcelliones, inquit 8 .
illas et Clericos partis Donati, quos de Hipponensi ad judicium pro
factis eorum publicae disciplinae cura deduxerat, α tua nobilittite comperi auditos, et plurimos eorum de homicidio, quod in Restitutum Catholicum Presbyterum commiserunt, et de caede Innocentii alterius Catholici Presbyteri, atque de oculo ejus fosso et de digito Praeciso fuisse confessos. a quo tamen magnis precibus petiit, ne eos tanta legum severitate plectendos censeret, ut qualia fecissent. talia paterentur. quid