장음표시 사용
11쪽
-r eruditi & indocti arceantur a Seminariis , quota pars supererit λ Vasta erit solitudo , carebit Ecclesia Ministris, earebunt Episcopi Sacerdotibus, qui regant pare ias. Necessum igitur est in Seminaria recipi ejusmo/i adolescentes , & erudiri. Verum quisnam proponitur in hac institutione finis 3 Id agitur ut Magistri esticiantur, dentur Ecclesiae Pastores, fidelibus duces, qui certam salutis viam tu dicent, qui avocent ab obliquis deviisque tramitibus, per quos itur perditum ; qui magnos parvosque, indoctos atque doctos edoiaceanr. Ingens profecto propositum ; quod ut
exequantur quantum , amabo , conceditur temporis Doctoribus 3 Parum admodum, intra biennii spatium ad summum haec perficie da absolvendaque sunt id qui fieri potest λPrimilm quidem in animo suit nonnullis , qui id opus antea tentarunt, ut Theologiae summam contraherent , in qua definitiones presse ac jejune , & quaestiones quaedam de moribus , & ad conscientiam pertinentcs explicarentur ; quae quidem ratio a Semina riorum instituto abhorret. Nam ista veluti compendia memoriam distentium obruunt , deterrent a studio , cumque nihil secum aD, ferant voluptatis solent qui in Seminariis vulgo erudiuntur , taedio longo fatiscere.
Unde haec loca illis instar carcerum sunt ,
12쪽
PR F ATIO. ex quibus erumpere quam primum cupiunt 'Iac nedum ad pietatem sinant in Brmari sese, esseruntur in gemitus , in querelas, in jur gia , in taedium , in dissimulationem ; atque ubi primdm inde egressi sunt, studia pro sus abjiciunt, cum per breviorem illam ocnimis compendiosam studiorum rationem , plures quod ipsa nos saepὸ docuit experie tia; id non potuerint assequi , ut commode uti possint lectione librorum optimorum.
Hinc plerumque accidit ut evagentur , ut tempus invisendis amicis male perdant , ut ludo ,' Venationi, epulis , agriculturae toti se tradant , & quod tuarum partium erat, negligant, & , aut suos nunquam doceant, aut doceant ita perfunctorie ac inepte , ut commissis sibi populis nulli sint ad jumento, interdum etiam noceant non mediocriter.
Jam vero si tractatus paulo fusiores dictentur , multi minimam partem eorum quae addiscere tenentur , propter temporiω angustias , quo degunt in Seminariis , memoria complectuntur ; plerique propter te nuitatem ingenii, plane nihil intelligunt ;
vel si quid percipiant initio , id quod pria
mdm legerant, in medio contentionis lectionisque cur is effug*t , & cum ad finem Ventum est, jam probationes cum cones sionibus nusquam valentes connectare , nihil nisi confusum & coni bavam animo se
13쪽
P R EF ATIO. 'quuntur ; haec ita esse saepe sumus experti. Si in erudiendis tardioribus illis adolescentibus diuturnam impenderit Magister operam ; qui feliciori erunt ingenio, tempus incassiam terent : atqui haud scio an quicquam si perniciosum magis , quam
unum in locum magnam multitudinem congregare juvenum , nisi id caveatur imprumis , ut ne partem ullam quotidie temporis a labore cessent otios.
Etsi injustum mihi videatur plus imp nere Oneris quam quis ferre possit , tamen
existimavi non omnino abs re suturum esse ,s a studentibus aliquid vel ultra vires flagitaretur , ut discant inde ita tempus insumere , ut nunquam taedium irrepat , sed diem celerids emuere . querantur. Verum quibus tandem viis; qtia ratione ad eum finem poterimus pervenire , propter quem instituta' sunt Seminaria - , . Cum varia hanc in rem tentassem , nihil convenient us utiliusque compertum est, quam quod per annos plures exequi conatus sum. Hoc nempe institutum fuit res 'uasque certa complecti methodo , ac ita. . inter se connectere , ut a se pendere invi-
' Quamobrem io. statuendum est certum quoddam principium , definitio v. g. clara . Ac dilucida , & solutis quae sponte occur-
14쪽
runt objectionibus bene illustrata. Tum vetaro ex illa principio seu definitione colligen- dae sunt quae inde solent manare Veritates , dc quae vulgo in scholis argumenta sunt di
versarum quaestionum in totidem capita ac titulos divisarum. Haec via, docendique rati, multas secum affert utilitates.. I Q. Consulitur brevitati , ab unico principio multarum ducuntur conclusionum probationes. 10. Ejusmodi brevitas nullatenus probationes elevat. , imo quantum in illis roboris sit atque virium multa cum perspicuitate aperit. 30. Nihil fere studentium memoria laborat , hic quippe ratione judicium
.praecipue exercetur cumque ea sit humani ingenii natura , ut amet res inter se confer
re. ; & quod ex quaque re sequatur colli gere , hac studiorum ratione juvenes det tiantur. η o. Haec studendi , discendique via acuit ingenia, & ita informat , ut ex lechio ne librorum non utilitatem modo . sed & v luptatem percipiant ; quod prae stanti stimum esse ac utilissimum duco viris praesertim Ec aclesiasticis quod nulla re magis , quam amore litterarum . a pleritque vitiis possint . deterreri. 1 o. Quidquid isto pacto memoriar insitum est , non tam cito emuit , qMia
judicii viribus innititur : quae contra memoria comprehensa sunt, elabuntur celeriter ,
nec possunt esse diuturna. Quam multi r
15쪽
periuntur, qui vix emissi e Seminariis in m . ni me tolerandam inscitiam deveniunt i quod clim memoriam duntaxat onerarint iis rebus , de quibus in quolibet examine tentandi erant ; continuo quod aegre & inviti didice Iani , tanquam graVe onus abjiciunt. Jam vero haec ipsa methodus, quam in moralibus secuti sumus, magis elucebit ita scholasticis , ut vocant , di lceptationibus, in quibus nec tot nec tam variae quaestiones incidunt, variis dijudicandae modis ; cum
contra in imoralibus eadem faepe res circun- stantiis loci, temporis , personarum mutetur , atque ita sit de eadem aliter judican
Verum quoniam per biennium unicum non satis absoluta perfectaque haberi potest earum rerum cognitio , quas in hoc Theologico opere attigimus , in quo tamen nihil 4nane & supervacaneum est, nihil quod sciri non oporteat ab iis quibus regimen animarxum grande depositum , committitur ; cum etiam in Seminariis , ut diximus , multi sint ingenio mediocri , qui vix ac ne vix quidem seriem illam , & quasi vinculum veritatum in tanta multitudine traditarum pocium intueri ; haec eadem nos ita breviter in Compendium contraximus , ut per menses omnino tres hujus Compendii auxilior de Theologia reue universa plures responde
16쪽
IATI .rint , satisfecerintque objectionibus , quas
vulgo solent opponere ExaminatoreS. Hoc autem Compendium typis manda tum ad calcem hujus operis adjiciemus. Magnum sane inde adjumentum sed aliquid mihi videtur adhuc praestantius quod qui minus felici ingenio sunt , quique res , praesertim si multae , & longe lateque dissu seu sint , sine iudicio confuse & perperam ediccebant , ii uc adjuti Compendio longe m2lius intellexerunt ; quin etiam illi qui vale
bant ingenio , clim viderint in hoc Compendio , tanquam in tabella quadam , quae pex annum integrum edo isti fuerant, eorum vivam justamque imaginem , imo ita ira cundam animo hauriebant , ut ipsi sponte inter ludendum hoc Compendium evolverent, seque invicem , si quid inerat difficultatis , interrogarent. Ac multi audiente me dixerunt , hujus ope Compendii suos sibi te Theologia tractatus magis arridere , eorumque lech onem multo sibi videri jucundiorem Verum parum admodum erit, eos , qui in Seminariis exercentur , doceri quid scire debeant , nisi intelligant iis veritatibus , quiabus ipsa mens illustratur , accendi pectus oportere in eo quippe totum Theologi munus poni debet , ut ex iis , quae Deus Iocu tus est,& quae docet Ecclesia , consectarias vertigies colligat: atqui nihil a Deo nequo et vj
17쪽
- . P ROE F ATI O. in Scriptura , neque in Traditione revelatum , nisi ut ad divinum amorem Fideles, sinceramque pietatem incitarentur. Quare merito quis dixerit, Theologicas lectiones singulas esse totidem cohortationes ad pietatem. Unde v tium vel maximum est eas quaestiones arida oratione & expressa ab omni succo devotionis explicare , quemadmodum
fere fit in scholis Phlosophorum. Etenim quid 'bsurdum magis esset , quam discipulos tandiu in longum , v. g. Vel de incarnatione , vel de Gratia tradiatum incubuisse, non cogitantes quot & quanta debeant immortali Deo , qui immensios misericordiae thesauros tam liberaliter ibi recluserit, aut non percitos metu , ne hil omnibus ad suam perniciem abutantur. His adducti rationibus per annos circiter triginta quantumlibet aliunde occupati, ac
districti negotiis , quotidie Theologicas lectiones peregimus, quoniam hac via sensim sine sensi & quasi aliud agentes videbamur
insinuare in teneros juvenum animos multo
efficacius vera de religione & de vita Chri st ana praecepta , quam si dedita opera disciplinam Ecclesiasticam extollere , & palam in vitia invehi voluissemus. Cum enim de pietate ser mones instituuntur , i'. Quidam plus aequo consiletudini servientes, non aequis μccipiunt auribus quae dicuntur, eaque ad
18쪽
unam tantum Seminariorum rationem per tinere , nec ultra protendi arbitrantur ;Rectores suoS putant ad severitatem proniores, & quae docent , aut sibi propria , aut etiam interdum a veritate abhorrentia. In Theologicis vero disceptationibus facilius convincuntur eorum animi , ac persuadentur, nihil sibi a quoquam metuunt, id unum cogitant , ut dilcant quae nesciunt & Doctoris sui sensa exprimere conantur ; vident enim nefas esse ab ejus doctrina dissentire , quia aut receptam ab universa Ecclesia , aut a praestantissimis quibusque Theologis comis probatam doctrinam tuetur ; contrariaS au tem opiniones vel tanquam haereticas , vel falsas , temerarias , sicandalosas, ut Vocant , . fuisse ab Ecclesia damnatas. Ad hanc normam instituti Seminaristae nonne sponte sua aversabuntur eos, qui sus pectas opiniones temere arripiunt , si modo
a prudenti Magistro monstratum sit quid λquoque loco & tempore conveniens sit , quid non : quod quidem pluribus in locis
conati sumus essicere. Quae cum ita sint, qui poterunt adolescentes non amare studium
ejusmodi , quod ipsi sentient esse sibi tam
utile , tamque necessarium λQui in Seminariis erudiuntur , solent exemcitationis causa familiares identidem habere
de fidei materiis expositiones , &.alias id
19쪽
P R DE F A TIO. genus pias orationes ; porro illos puto ad st dium , & ad ea , quae jam didicerunt con-rinenda animo fidelius posse mirum in modum incitari , si ad finem cujuslibet tractatus adjiceretur caput aliquod , unde quisque
sumeret argumentum oratiunculae seu sacrae concionis , ea tamen lege ne aliunde quam ex tractatu suo Theologico probationes colligerent , quas tamen quisque pro ingenio , pro facultate dicendi ad emendandos auditorum mores pie non miniis quam scite accommodarent. Constat enim non polle ab iis ejusmodi orationes eudi , & suis absolvi numeris , nisi tractatum suum apprime cal- .leant , & quidquid in illo praecipuum est
penitus concoxerint, ut Valeant quemadmodum res postulabit, eloqui. Jam vero ubi peroraverint , si quid in . oratione defuerit, si quid in aliqua partes erratum , si quid non inculcatum satis , si
quid elumbe fuerit, aut minus aptum auditori ac loco , prudenter ac benevole arguet studiorum Moderator. Hinc quotidie magis acuetur discentium ingenium , cognoscentque demum quantae possint a suis tractatibus percipi utilitates Hic hujus operis scopus, haec via , quamlsequi tentavimus. Fatemur nihil nos hue attulisse , ac praeter levem quandam , ViXadumbratam Theologici cursas imaginem
20쪽
P R. F ATI o. quam quis aliquando, sic enim speramus.& usu rerum peritior & instructior virtutibus , perfectam absolutamque dabit , idoneam imprimis informandis ad scientiam &pietatem Seminaristis. Felices , si cdm ipsi
per nos prodesse Ecclesiae non potuerimus , nostro tandem aliquis conatu excitatus abunde consulat l