Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

modi porro additiones quae in nonnullis formulis repertu tur non ossiciunt substantiae.

tescit . quin exprimatur, actio Vero sacramentalis Baptismi per formam determinari debet, lotio enim materialis ad plures fines adhiberi potest; tum quia de voluntate Christi ex modo, quo ab Ecclesia in praxim deducta est, S tis constat.

DE MINISTRO BAPTISMI

sublica, et privata. Solemnis ea dicitur quae fieri eo suevit in solemnitatibus Paschatis et Pentecostes; publica quae passim sit suis ritibus ac ceremoniis; privata, quae in necessitatis casu. Iam vero solemnis Baptilamatis minister ordinarius est episcopus; publici est sacerdos, eatraordinarius est diaconus. Si quis alius haec Baptismata conserat, valide quidem, sed illicite administrat. Privati autem Baptismi minister in necessitatis casu quilibet esse potest sive clericus Sive laicus, sive mas sive femina. Circa ministrum ordinarium et extraordinarium solemnis ac publici Baptismi nulla controversia riget cum protestantibus, adeoque breviter nos ab hoc doctrinae capite expediemus; at circa ministrum privati Baptismi nobis litem intentant calviniani, quorum non pauci censent Baptismum etiam in necessitatis casu alesco, praesertim vero a muliere administratum, nullum ac irritum eSSe.

Saeramenti Baptismatis ministri ordinarii sunt Episcopi et Presbyteri, eaetraordinarii vero et eae delegatione, Diaconi

episcopis nemo est qui dubium moveat: ' quoad presbJt

12쪽

CAP. III. DE MINISTRO BAPTIsMI. I i

ros eos esse ministros ordinarios, licet subordinatos, declarat Eugenius IV. qui in suo Decreto pro Armenis haec habet: Minister hujus sacramenti Baptismi est Sacerdos cui eae offlcio competit baptiaar . doc enim sensu quoad Baptismi collationem semper intellexit Ecclesia verba Christi: Euntes docete, baptizantes. Hinc tanstitutiones Apostolicae lib. 3.

c. l2. permittunt solos episcopos ac presbyteros ministrantibus diaconis baptigare: ut alia pene innumera documenta praetermittam.

43. Quoad disciplinam tamen receptum antiquitus est, ut soli episcopi lare baptigarent, aut certe non Sine epi scopi permissione, ut debita subordinatio hierarestica servaretur.

44. Diaconos autem ministros Baptismi extraordinarios esse liquet ex Act. c. 8, 38. , ubi Philippus Eunucho contulisse Baptismum perhibetur, et v. 12. baptiaasse dicitur

iros ac mulieres. Ex delegatione autem hoc sacramentum eum administrasse uti ministrum extraordinarium habemus ex SenSu antiquitatis. Diaeonis enim, ut scribit S. Epiphanius meres. 72, n. 4. nullum in Ecclesiastico ordine Sacramentum per ere eo editur, sed hoc dumtaoeat, ut eorum , quae persciuntur ministri sint; et lib. 8. Constit. Apostolio. c. 28. expresse dicitur: illos non baptizare. Romae tamen

receptum erat, ut diaconi in pervigilio Paschatis baptis rent, ob ingentem accedentium ad Baptisma multitudinem ut patet ex Epist. 10. s. Syricii ad Epire. Galliae cap. 4. n. l0. Baptigabant praeterea in Diaconiis in quibus ipsi plebem regebant, uti habetur ex conc. Illiberitano can. 70. Exinde ratio patet quae in diaconorum ordinatione dicuntur: Diaconum oportet ministrare ad altare, baptizare, et

pra dieare; intelligenda esse de officio quod ipsis competit, accedente delegatione. Etenim uti observat s. Τhomas P. 3. q. 67. ar. l. Diaconi proprie instituti sunt, ut ministerium adhibeant aliis majoribus sordinibus in Sacramentorum eaehibitione. Cum his non repugnent Protestantes, ideo ab asserendis dissicultatibus quae solum oriri possent

13쪽

ex conciliatione ad speciem sibi adversantium documento

rum, supersedemus.

Necessitate cogeute, a quocumque, sive magoulo sive femina, imo et ab haeretico et insideli, Baptismus valide ae licite administrari potest 45. Ad fidem spectat propositio; in conc. enim Lateranensi IV. cap. Firmiter haec sancita sunt: Sacramentum Baptismi, quod ad invocationem individuae Trinitatis . . . consecratur in aqua, tam parvulis quam Multis in forma Eccle-3iae a quocunque rite collatum, proficit ad salutem, et Eugenius IV. in cit. Instrauet. disertius adhuc: In casu necessitatis, inquit, non solum sacerdos, vel diaconus, sed etiam laicus vel mulier, immo etiam paganus et haereticus baptizare potest. 46. Λc primo laicos, urgente necessitate, licite conferre posse Baptismum ex sensu Ecclesiae docet Tertullianus, qui lib. De Baptismo c. T. scribit: Alioquin et laicis jus est: ac A. Hieronymus in Dial. contra Lucifer. n. 9. Proeerto hoc sumens ait: Baptizare, si tamen necessitas costit, seimus etiam licere lateis. Eadem habent s. Augustinus cinis. Epist. Parmeniani lib. 2. c. 13. et conc. Illiberitanum

Can. 37. nec diffitetur vel ipse Calvinus Institui. lib. 4. c. 15. S. 20.47. De haereticis quod licite, instante mortis periculo, ab iis peti possit Baptisma, ad consulendum propriae saluti aeternae jam nemo ambigit, neque protestantes inficiantur. 48. De insidelibus dubitatum ab Λugustino est, utrum alide, ac proinde urgente necessitate, licito possit ab illis conferri Baptisma ac peti; ea tamen s. Doctor jecit principia ex quibus patet eum inclinari in partem affirmantem. Principium siquidem ejus fuit: Baptismus a quocumque ministretur , semper est Christi apud Gratian. in Decr.Ρ. 3. De consecrat. dist. 4. , huic innixus defendit validum esse Baptismum collatum ab haereticis. Atqui hoc

14쪽

CAP. III. DE MINlSTRO BAPTISMI. 13

ipsum principium aeque valet pro Baptismo administrato ab infidelibus. Omne demum dubium sublatum ab Ecelesia est; jam enim sec. IX. Nicolaus I. in Responsione ad consultum Bulgaror. constituit valere Baptismum ab homine judaeo Vel pagano collatum; idemque, ut vidimus, declararunt conc. Lateranense IV. et Eugenius IV. Idque jure merito, cum ejusmodi doctrina ex valore Baptismi haer ticorum, Veluti ex germine suo efflorescat.

DIFFICULTATES

49. I. O . i' Ius baptigandi ex Matth. 28. sequitur jus docendi, quo profecto carent Iaici. 2'Nuspiam proinde in Scripturis legimus laicos baptigasse. 3' Adeoque s. Gr gorius NarianZenus et g. Satyrus neque in imminenti naufragii periculo passi sunt a laicis tingi. 4' Sane eadem est ratio poenitentiae post lapsum ac Baptismi , nemo porro dicet eam, necessitate cogente, posse a laico administrari. 5' Cyprianus, Firmilianus, Basilius spectabant Baptismum ab haereticis datum, uti Baptismum administratum a laicis, ideSi nullum ex eorum sententia. 6' Concilium Illiberitanum concedit quidem laico, urgente necessitate, facultatem haptizandi , adjecta ea tamen conditione: Dummodo lavacrum suum integram habeat nec sit bistamus. Ergo. 50. Resp. Ad i , D. Ex ossicio, C. ex dispensationo ac privatim N. Iam vero laiciis permissum est privatim do-eere , adeoque et bapti rare in easu nostro.

ligi potest, quod ad traditionem, ut in pluribus aliis recurrendum sit. Non desunt qui contendant Ananiam a quo Paulus, et fratres a quibus jussu Petri Cornelius cum domo sua tincti sunt, fuisse laicos. 52. Ad 3 , D. Quia putabant se in tali periculo non Versari, in quo possent a laicis licite baptirari , D. vel C. quasi censuerint invalidum esse lavaerum a laicis administratum N. 53. Ad 4', Neg. paritatem, cum hoc pendeat a xο-

15쪽

14 TRACTATUS DE BAPTISMo

luntate Christi. Accedit quod infantibus nulla alia ratione subveniri possit quam per Baptismum. 54. Ad 5 , D. Administratum a Iaicis infidelibus, C. fidelibus N. Bebaptigantes uti haereticorum, ita, imo multo magis insidelium Baptismum irritum habebant. 55. Ad 6 , D. Ut liceat, dignioribus praesentibus, C. ut valeat N. Ceterum nondum convenit inter eruditos, quid sibi voluerint patres Bliberitani per illam singularem conditionem , quam adjecerunt. 56. II. O . Saltem a seminis nullo in casu valide aut licite Baptisma conferri potest; Tertullianus enim in lib.

De Virginibus velandis c. 9. scribit: Non permittitur mulieri in Ecclesiis loqui, sed nec docere, nec revere, nec oberre. S. Epiphanius meres. 42. hac de causa reprehendit marcionitas ac pepuZianos. Concilium Carthag. IV. can. l00. statuit: Mulier baptizare non praesumat; quod si huic canoni Gratianus ac Magister sententiarum adjiciunt: Nisi necenitate cogente, haec clausula concilii non est. Ergo 57. Resp. Nest. Ant. Quae Vero documenta allata sunt, unice assiciunt Baptisma publicum ac solemne, quale reipsa

feminis haeretici pepuZiani, marcionitae, et collyridiani per

summum nefas demandabant perinde ac cetera sacerdotalia munia, uti testatur Tertullianus De Bapt. c. 41. Con-eilium autem Carthaginiense vetat quominus mulieres in coetu virorum audeant docere ac baptigare, uti colligitur ex can. immediate praecedente; adeoque Gratianus et P trus Lombardus per adductam clausulam verum reserunt Concilii SenSum.

58 III. Obj. Si insistamus doctrinae patrum , irritum habebimus Baptisma ab insidelibus collatum. Etenim ipsi rebaptigantes refeΙlebant ex eo principio, quod alteri quis dare possit quod accepit nec propter haeresim amisit; sic

Tertullianus, qui ideo cemuit Iaicos necessitate cogente tingere posse, quia quod ea aequo aeripitur, eae aequo dari potest De Bupt. c. 17. in; ac s. Hieronymus in Dial. a . Luciferiari. u. 9. O enim , tuquiebat, a vit quis et dare pot-

16쪽

CAP. III. DE MINISTRO BAPTISMI. Is

est; hinc ita luciferianum perstringebat: Novam rem a 3eris , ut Christianus quisquam faetus sit ab eo qui non fuit Christianus. Quapropter in Capirularitas ab Angeliso et B nedicto levita collectis lib. 8. praecipitur ut qui a paganis

baptizati sunt, denuo a Meerdotibus in nomine Ss. Trinitatis baptiaentur; ac lib. 6. Si quis presbyter ordinatus deprehenderet, se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum,ae omnes quos baptizaverit. Ergo. 59. Resp. Trans. Vel Nest. Antee. Nondum enim eliquata controversia de Baptismo haereticorum, nil mirum si patres arbitrarentur nullum esse Baptisma administratum ab infidelibus. Eo vel magis quod haec quaestio nondum illa aetate agitari coeperit. Constituta porro ac in Iumine suo posita doctrina catholica de valore Baptismi ab haereticis collati, cum idem principium, quod Baptismus Christi sit a quocumque conseratur, veluti conclusio in illo Principio contenta evoluta est de valore Baptismi dati ab infidelibus. Sicque exponuntur quae a patribus objecta Sunt. 60. Capitularia vero de quihus agitur juxta Natalem Alex. intelligi debent de Baptismo non rite administrato, sive defectu materiae, sive desectu formae, aut intentionis. Haec unica ratio suppetit ad componenda quae in iisdemissi. 5. c. s. leguntur. Si quis baptizatus est a presbytero non baptiaalo ; et Sancta Trinitas in ipso Baptismo invocata fuit,

CAPUT IV.

DE BAPTISMI SUBIECTO

6 l. Proles naturalis doctrinae luthero-calvinisticae desola side justificante prodiit an aptismus. Storchius enim an aptistarum parens ex illo principio deduxit: ergo invalide infantes utpote fidei incapaces tinguntur. Hanc ipsam

doctrinam amplexi deinceps sunt sociniani et arminiani. 62. Lutherus ab Erasmo edoctus constituit interrogandos esse pueros cum ad discretionis aetatem per enerint, rum

17쪽

tum ne haberent quod susceptores illorum nomine polliciti sunt in Baptismo: Si respondeant se ratum habere, tunc publice renovetur ea professio; quod si negent, mediis omnibus frustra adhibitis, eaepediet illos non cogi, sed Suo relinqui animo,

donee resipiscant, nec ad aliam interim vocari poenam, nisi ut ab Eueharistia sumenda reliquisque Sacramentis arceantur. Hunc

ritum adhuc luthermi ac reliqui protestantes frequentant, Iudicramque hanc ceremoniam Confirmationem Vocant. Nonnulli autumarunt permittendum saltem pueris ejusmodi esse examen fidei, ne ex enthusimmo, ut ajunt, seu fanatismo credere videantur. Adversus quos errores Sit:

Praestat parvulos baptizare, licet actum eredendi non habeant 63. De fido propositio est; Tridentinum enim Sem. 7. Can. 12. De Bap. emisit: Si quis diaeerit, neminem esse baptizandum, nisi ea aetate qua Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo; anath. sit; et Can. 13. Si quis diserit, parvulos, eo quod actum credendi non habeant, suscepto Baptismo, inter sdeles computan s non erae, ac propterea cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizan εἰ aeut praestare ora ui eorum Baptisma, quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola sde Ecclesiae; anath. Sit. 64. Veritas haec, quae in Scripturis Vix insinuatur, Plene comprobatur ex traditione. Dixi vix in Scripturis veritatem hanc insinuari, quia expresse de parvulorum Iavacro nihil legitur; insinuatur tamen , cum enim Christi Verba Io. 3. , 5. Nisi quis renatus fuerit eae aqua et Spiritu S. generalia sint, etiam insantes complectuntur, cum

et ipsi mortui per Adae peccatum renasci in Christo debeant , ut introire possint in regnum Dei; alioquin dimidia saltem pars generis humani quae praemori solet ant quam usum rationis attingat, ab aeterna salute ac redem-Ρtiouis fructu excluderetur. Insinuatur praeterea ila Omuibus

18쪽

CAP. IV. DE BAPTISMI SUBJECTO.

in locis in quibus integrae domus baptiratae perhibentur, cujusmodi fuerunt Lydiae purpurariae, Stephanae, ae --tellitis carcerem Pauli custodientis, in quibus infantes fuisse

jure praesumitur. 65. Plane vero in traditione eundem veritatem reperiri efficitur ex perpetua constantique EccleSiae praxi in insantibus tingendis. Hujus praxeos testis eSt S. Augustinus, qui in Ser m. 176. De verbis Apost. n. 2. Scribit: Hoc Ecclesia semper habuit, semper tenuit; hoc a majorum sile percepit; hoc usque in Mem perseveranter o todit. Sano Origenes lib. 2. in Epist. M Rom. c. 6. ait: Ecclesia ab Apostolis traditionem suscepit etiam parvulis Baptismum dare. Irenaeus pariter Polycarpi discipulus Contr. haeres. lib. 2. c. 48. n. 4. Christus, inquit, omnes venit per Semetipsum Salvare; omnes , inquam, qui per eum rem1cuntur in Deum , infantes , et parvulos, et

juvenes, et seniores. Nihil attinet de Cypriano dicere , qui coacta synodo , Fidi sententiam repulit autumantis insantes nonnisi octavo a nativitate dic baptigari debere. Hoc demum adeo exploratum erat, ut pelagiani non dimiterentur, atque exinde patres adstruerent in omneS Originalis uoxae propagationem.

DIFFICULTATES

66. I. Oh. l' Scriptura insantes a Baptismo excludit ;siquidem Christus Matili. ult. instructionem cum Baptismo conjunxit dicens: Docete . . . baptizantes ἰ ct Marc. ult. Conjunxit fidem : Qui crediderit et baptizatus fuerit; Petrus conjunxit poenitentiam Act. 2, 38. Poenitentiam agite et baptizetur unuaquisque vestrum. Iam vero insantes nec instructionis, nec sidet, uec poenitentiae capaces Runt. 2' Nec OMscit illud : Nisi quis etc. prout non officit illud IO. 6. Nisi manducaveritis etc. quia insantes incapaces mandati sunt , ergo quemadmodum non erat necessaria porrectio eucharistiae insantibus , sic necessaria non est eis Susceptio Bastismi. 3' Quare Christus exemplo suo nobis praeivit dum nonnisi aetatis suae anno trigesimo baptigari voluit. 4' In-Vol. IV.

19쪽

IA TRACTATNS DE BAPTISMO

justum denique est jugum Christi infantibus nescientibus

67. Besp. Ad i , N. Ad tres autem probationes petitas ex conjunctione inStructionis , fidei ac poenitentiae D. Et haec amiciunt adultos , C. infantes R. Id enim liquet

ex subjecta materia. 68. Ad 2', My. paritatem , verba enim quae leguntur Io. 3. generalia Sunt, nec mandatum Solum continent, sed medium ad ingressum regni caelorum; contra Vero quae habentur IO. 6. Vere mandatum continent, atque idcirco in persona Secunda enunciata Sunt: Risi manducaveritis. Priora item xerba patefaciunt necessitatem Baptismi ad novam vitam inchoandam; posteriora ad vitae jam acceptae con- Ser ationem, augmentum ac reparationem , qua nonnisi

adulti indigent. Atque haec praecipua ratio est quare imiermissa suerit porrectio eucharistiae insantibus, non autem Baptismi administratio. 69. Ad 3 , D. Si Christo fuisset necessarius Baptismus uti infantibus ex A da progenitis , scilicet in peccato , C. si libere atque humilitatis gratia sit ab eo susceptus N. Ita jam huic difficultati responderat s. Greg. NM. Orat. 40. In

sanetum Baptisma n. 28.

70. Ad 4 , D. Si de eo ageretur quod jure naturae liberum est, C. Si de eo quod jure naturae Omnibus est necessarium , cujusmodi est Dei jussis obtemperare , N. Omnes enim tenentur Christi jugum subire , si salvi esse velint. Crudele proinde esset tam ingenti beneficio, cujusmodi est regeneratio , infantes privare sub obtentu, quod illis inscientibus jugum Christi imponeretur. Ti. II. Obj. 1' Viguit consuetudo IV. et V. seculo, ut nonnisi adulti baptigarentur. 2' Quod confirmat concilium Neocaesariense juxta quod baptietari illi debent, qui proprium institutum ac propositum in confessione ostendunt. 3' Adstipulatur eidem Tertullianus qui lib. De Bapt. c. 18. Scribit : Ait quidem Dominus, nolite illos prohibere ad me venire. Veniant ergo cum adolescunt . . . sunt christianio quum Chri-

20쪽

CAP. IV. DE BAPTISMI SUBIECTO. 19

stum nosse potuerint. Quid festinat innocens aetas ad remi sionem peccatorum p Id ipsum habet A. Gregorius NM. Orat I 0. n. 27. ΙmO s. Hieronymus in cap. ult. s. Matthaei scribit fieri non posse , ut eorpus Baptismi recipiat Sacramentum , nisi ante anima fidei receperit veritatem. 4' Nec susscit illos

credere fide Ecclesiae , vel spondere per fidojussores ; quidnam enim fides illa sit adhuc ignoratur, fideiussores vero, uti observaverat Bonifacius episcopus apud Λugustinum se. 98. n. 7., nonniSi temere Spondere possunt de eo , quod utrum futurum sit, ignorant. Ergo. 72. Besp. Λd i , D. Per quendam abusum qui seculis illis inoleverat improbatum ab Ecclesia , et in quem patres perpetuo insurrexerunt, C. per legitimum usum ad exclusionem Baptismi qui conserebatur infantibus N. Plures utique tunc temporis seu ut liberius Viverent, Seu quacumque alia de causa usque ad seram aetatem , quandoque Vero etiam usque ad mortis periculum susceptionem Baptismi disserebant. Hanc porro agendi rationem semper Ecclesia improbavit, ac patres acriter in eam in exere. 73. Λd 2 , N. Nam concilium istud nihil aliud sibi pro- Ροsuit , quam declarare non inservire foetui latenti in utero

matris lavacrum a matre Susceptum.

74. Ad 3', D. Ex singulari istorum patrum sententia, ac citra mortis periculum , C. absolute IV. Iam Vero unius alteriusve peculiare placitum quod Ecclesiae decreto ac praxi adversetur, monente ipso Gherhardo Vossio, detrahere nequit eritati. Ceterum Tertullianus lib. De anima c. 38. ae 39. et Gregorius NM. in objecta ipsa oratione profitentur in necemitatis casu nou solum posse, sed debere infantes baptigari. Quo solo evertitur anabaptistarum S Stema. 75. Ab his duobus sejungi debet s. Hieronymus qui in adductis verbis unice loquitur de adultis , uti Series orationis evincit. In dialogo paeterea adversus Pelagianos n. 17. Seqq. docet infantes in remissionem peccatorum baptizan s. 76. Ad 4 , D. Si sidet Melesiae nomine actualis ac Vicaria fides intelligatur, C. si ipsa Baptismi collatio AL Fides

SEARCH

MENU NAVIGATION