Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

30 TRACTATUS DE BAPTISMO CAP. V. DE NECESS. BAPT.

109. III. Obj. i' Bebaptizantes, inter quos CF prianus

in Epist. ad Iuba n. censuerunt an aptismum rem liberam esse atque ad disciplinam spectantem , credebatur igitur aetate illa Baptismum non esse de absoluta ne Ssitate ad salutem; 2' sane g. Cyprianus in allegata Epistola censuit bene sperandum de iis, qui ab haereticis tincti in Ecclesiam admissi sunt sine novo baptismate, et in Ecclesiae unitate deiuncti sunt. 3' Incertum praeterea est utrum B. Virgo, et Apostoli ipsi fuerint baptirati. Ergo. 110. Besp. Ad i , D. Parum sibi cohaerentes, C. Secus N. Cum aliqui in Via erroris inveniuntur, cum nequeant difficultates, in quas se conjiciunt, dissolvere, secum ipsis pugnant. Sic contigit rebaptizantibus, qui modo pro ana- baptismo decertabant tanquam si fidei articulum adstruerent, modo uti rem liberam ac disciplinarem spectabant, ne cogerentur tot Ecclesias, praesertim vero Romanam e roris arguere. Catholica vero Ecclesia hunc articulum uti dogmaticum semper habuit, atque absolutam baptismi necessitatem propugna it. iii. Ad 2 , Eadem csto responsio; Siquidem ex eodem fonte haec sentiendi ratio promanabat.1 12. Ad 3 , D. Id est non legitur apostoIos suisse ba-yligatos, C. expiati reipsa non sunt A. De hoc dubitari

juxta s. Augustinum Ep. 265. ad Seleucianum n. 4. Sine erroris culpa non potest. Sane qui ex Christi jussione alios tingebant, quomodo putandi sunt Baptismum neglexisse quoad seipsos 3 De B. Virgine nonnulli dubitarunt utrum reipsa Baptisma susceperit quo non indigebat ad quamvis

eulpam sive Originalem sive actualem eluendam; alii vero Ionge probabilius affirmant, quum praeter peceatorum rω missionem, ad alios essectus producendos sacramentum hoc fuerit institutum, qui cum sanctitate B. Virginis consistere

32쪽

CAPUT VI.

DE BAPTISMI EFFECTIBUS

ll 3. De Baptismi essectibus diversae haereticorum 8eetae antiquiores ac recentiores contraria Omnino senserunt.

Manichaei, Augustino teste in lib. De haeresibus. Haer. 46. , ita Baptismum extenuarunt, ut dicerent ipsum nihil cuiquam Salutis afferre. Neque ab hac doctrina abludunt haud pauci protestantes recentiores quibus Baptismus non eSt nisi ritus cooptationis in coetum fidelium. Alii Vero protestantes docuere per Baptismum non tolli peccatum Originale, quod in baptigatis subsistere pergit cum suis manifestationibus , seu cum peccatis actualibus, quae ex illo Pro eniunt, sed solum tegi, radi, aut non imputari. Hi tamen ipsi dum nisi sunt vim Baptismi extenuare, extollunt ita, ut per adeptam justificationem, vi fidei quae per Baptismum excitatur, autument non solum non imputari se catum originale cum peccatis praeteritis , sed neque futura , imo impeccabilitatem tribuere; aut saltem si peceata exitialia sint, sieri per Baptismum venialia. Haec Omnia

errorum monstra proscripsit Τridentinum Sess. 5. ean. 5. Si quis per Iesu Christi D. N. gratiam, quae in Baptismatem ertur, rearum oristinatis peccati remitti negat; aut etiam 3erit non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed dicit tantum radi, aut non imputari; am thema sit; ac sess. 7. can 6. De Bapt. Si quis diserit, Baptizatum non posse, etiamsi velit, stratiam amittere, quantumcumque peccet, nisi nolit credere; amuhema sit. Can. 10.

Si quia diaerit, peccata omnia, quae posι Baptismum sunt, Sola recordatisne et fide suscepti Baptismi, vel dimitti vel venialia seri; anathema sit. Et can. it. Si quia diserit, verum et rite colla tum Baptismum iterandum esse illi, qui apud inoideles sidem Christi negaverit, cum ad poenitentiam convertitur; anathema sit.

ii 4. Quibus quatuor praecipui no alorum errores ei

33쪽

TBACTATUS DE BAPTISMO

ea Baptismi essectus proscripti sunt, i ' pcr Baptismum nullam gratiam conserri; π non penitus tolli peccatum originalc una cum actualibus, si quae sint; 3' inmissibilem esse obtentam per Baptismum justificationem, aut peccata mortalia xenialia fieri; 4' amissibilem Baptismum eme. ii 5. IIis igitur commentitiis effectibus dimissis, veri eis tus Baptismi quatuor praecipui Sunt ex doctrina catholica, i ' gratia justificationis et sanctitatis, qua Peccata omnia sive Originale sive actualia dimittuntur; 2' remissio poenae peccatis debitae tum aeternae tum temporalis; 3' cooptatio in Ecclesiae membra, per quam jus acquiritur ad aliorum sacramentorum participationem; 4' characteris im

116. Cum vero de aditu ad Ecclesiam res per Se pateat, nec ulla moveatur quaestio; de duobus aliis, in aliis tractatibus egerimus ; Superest ut hic disseramus de gratia qua deletur reatus originalis peccati, ac tollitur totum id, quod Veram ac propriam peccati rationem habet.

PROPOSITIO

fer D. N. I. C. gratiam, quae in Baptismo confertur, reatus originalis peccati remittitur, ac tollitur totum id, quod veram et proprium peccati rationem habetit T. Propositio de fide est sancita in adducto can. 5. seM. 5 conc. Tridentini. Quod vero ibi dicitur de reatu peccati originaliis ex paritate rationis intelligi debet etiam de reatu sive culpae sive poenae alterius cujuScumque peccati, eo ipso quod Baptisma passiin in Sacris litteris s

eramentum restenerationis ac renovaesionis nuncupetur. Probationes praeterea quae hic adducuntur cujusvis peccati reatum complectuntur. 118. Tum ex Sacris litteris tum ex constanti ac publico Ecclesiae sensu veritas propositionis adstruitur. Ex Sacris litteris quidum nota sunt verba Petri Act. 2 , 38. Baptizetur lintraquisque veStrum in reminionem peccatorum: tum

34쪽

CAP. VI. DE BAPTISUI EFFECTIBUS. 33

Anartiae ad Saulum ibid. 22, 16. Baptizare et ablue pe eum tuu ; item quae scribit Apostolus Rom. 6, 3. Ouicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus . . . . ita et vos Missimate vos mortuos quidem

esse peccato, viventes a tem Deo in C. I. D. N.; qui proinde concludit ibid. c. 8. v. l. Nihil emo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Iesu. In eisdem praeterea praSi In legitur, nos per Baptismum ablui, mundam, renaSci, Sancti ari, Christum induere etc. quibus profecto nihil luculentius asserri potest ad commendaudum Baptismatis gratiae essectum quoad cujusvis reuius peceatorum remimionem. 119. Sed non minus luculenter eadem Veritas ex constanti ac publico Ecclesiae sensu adstruitur. Etenim praeter formulam symboli Nicaeni Consteor unum baptisma in reminionem peceatorum, id constat vel ex ipsis christianae religionis hostium imputationi hus, quod christiani scelestos quosque , mulierculasque criminibus oneratas una aquae ablutione puros se reddere ac efficere profiterentur, inter quos eminet Celsus apud Originem lib. 3, n. 5 l. tum etiam ex eo quod Ecclesia nunquam consueverit baptigatis poenitentim seu satisfactiones injungere; exinde inolevit ab sus illorum qui Baptismi susceptionem ad seram usque Retatem protraherent, imo ad mortis articulum. Post haec inutile est patrum singillatim testimonia congerere ad rem

ipsam evincendam. DIFFICULTATES

120.. O . l' Sententia de insusione gratiae habitualis in infantes qui tinguntur solum ut probabilior admissa esta cone. Viennensi, adeoque ante conc. Florentinum et Τridentinum res nondum explorata erat. 2' Deinde per Baptismum peccatum originale unice deleri ex eo patet, quod Sacramentum restenerationis Vocetur, quatenus , ut patres loquuntur, per ipsum deletur, quod carnali est generatione contractum. 3' Nec obest conferri iIlud in remissionem peccatorum, ejusmodi enim remissio poenitentiae accepta

35쪽

34 TRACTATUS DE BAPTISMO CAP. VI. DE BAPT. EFFECT.

reserenda est, quae Baptismo praemittebatur juxta illud

Act. 2, 38. Poenitentiam agite etc. 4' Nec tamen omnem per Baptismum remitti peccati reatum aperte constat ex pO nalitatibus, quas Vocant, remanentibus post Susceptum B

ptisma, alioquin intelligi non posset , quomodo sublata causa non tollantur effectus ; hinc eadem post Baptismum ad malum proclivitas, eadem ad bonum difficultas

permanet ac ante illius susceptionem Vigeret. Ergo.

12 l. Besp. Ad i , D. Opinio de infusione gratiae admodum habitus ex sensu philosophiae peripateticae, C. de

infusione gratiae simpliciter A. Nec enim opinio haec erat, sed fidei veritas de qua numquam inter scholasticos dubitatum est. Igitur quaestio in hoc unice versabatur utrum infunderetur per modum habitus et qualitatis. Hoc porro nunquam desinitum est. 122. Ad 2 , D. Etiam, C. solum R. Baptismus Sacramentum restenerationis nuncupatur , quatenus qui antea per carnalem generationem nati eramus, illius vi renascimur in Spiritu, quaecumque demum peccata praecesserint juxta illud Apostoli Bom. 5, 15. Non sicut delictum, ita et do

num .... nam judicium quidem eae uno in condemnationem, gratia autem eae multis delictis in justiscationem.

123. Ad 3', D. Poenitentiae accepta reserenda est remisSio peccatorum dispositive, seu velut conditioni nece sariae in adultis, C. essicienter seu formaliter N. 124. Ad 4 , A. Poenalitates vero nobis relictae Sunt ad agonem, et ad conformitatem cum Christo patiente in praesenti hac xita. Ratio autem ob quam sublata cauSa, scilicet peccato Originali, remaneant poenalitateS quae effectus Sunt peccati, est, quia Sanata quidem eSt periona, non autem revocata ad pristinam integritatem sanciata natura. Ex hac porro illa Oritur ad malum proclivitius, ac difficultas ad bonum prosequendum, quam eXPerimur, ad eum modum quo insans qui in lutum cecidit a matre Stergitur a contractis maculis , at minime levatur a dolore quem iusans ex casu Patitur.

36쪽

CAPUT VII.

IN DOCTRINAM HACTENUS VINDICATAM SCHOLIAI 25. Circa formam et subjectum nonnulla addenda sunt. Quaestio enim duplex agitatur circa formam, altera Speculativa, altera historica. Ac primo nonnulli scholastici quos

inter quos eminent Crietanus et Hadrianus VI. in suis Commentariis ante Pontificatum editis, ceu8uerunt validum esse Baptismum vel sub generica Trinitatis invocatione collatum, vel sub invocatione unius tantum personae, Vel in nomine solius Iesu Christi. Hanc sententiam amplexus est IO. Gherhardus Vossius lib. 2. De Baptismo Thes. 6. Iam vero etsi daretur sententiam hanc aliqua probabilitate minime destitutam esse, in praxi nihil inservit ob contrariam doctorum opinionem; quandoquidem in administratione sacramentorum non licet sequi probabilissimam licet opinionem, relicta tutiori. Imo Alexander VIII. hanc proscripsit propositionem, quae est n. 27. Valuit aliquando Baptismus sub hae forma collatus: in nomine Patris, et Filii et Spiritua Sancti, praetermissis illis: Ego te baptizo .l26. Quoad quaestionem historicam, ut jam innuimus, non desuerunt , qui contenderint apostolos ex quadam dispensatione, ut vult g. Thomas adstipulatus huic sententiae , Baptismum administrasse sub unius Iesu Christi nominis invocatione; in nomen Christi, ut ipse loquitur Par. 3.

q. 66. M. 3. Rd 1. quod erat Odiosum Iudaeis et gentilibus, honorabile redderet ur. Card. Unius in Dissert. de Baptismo in nomine I. c. collato, ac in alio opusculo, cui titulum fecit: Vindieiae dissertationis de Baptismo in nomine I. C., plu-rthus hanc sententiam confirmare adnisus est. Ast eidem

refragati sunt Drouventus, Card. Gotti, Billuari aliique non pauci, qui exponunt s. Thomam ita ut hypothetice potius quam absolute locutus fuerit. Opinio, quae tenet apo- Stolos reipsa sub invocationc distincta trium personarum di-

37쪽

TRACTATUS DE BAPTISMO CAP. VII. IN DOCT. HACTENUS ETC.

vinarum Baptismum contulime, communior ac cra Vide

tur. Quod in Λctis Apostolicis dicitur de baptigatis in nomine Iesu Christi, exponitur de Christi Baptismate ad distinctionem Baptismi Joannis.

eto, haud exigua controversia exarsit inter thomistas et scotistas, utrum liceat, invitis parentibus, infidelium insantes baptigare. Sententiam asstrmantem Scotistae , negantem thomistae sectati sunt. Τhomistarum doctrinae procul dubio Ecclesiae praxis favet, quae, uti observat s. Τhomas 2. 2. q. l0. ar. 12. , licet habuerit imperatores potentissimos in ginu suo, nunquam tamen infidelium filios invitis parentibus tingere consuevit. Batio vero hujus praxis de- Sumitur a s. Thoma tum ex sidei periculo, tum ex laesione justitiae naturalis; quas deinde fuse s. Doctor evolvit. Scotistarum partibus adhaesit Est ius , qui in 4. sent. Dist. 5. S. 2. illorum argumenta exponit et confirmare Satagit.

num esse adultos invitos ad Baptismum cogere, nemo iniiciatur. Si quis tamen non omnino reluctans atque ex timore impendentis sibi gravis damni Baptismum susceperit, ex communi sententia valide censetur baptiratus, non autem si sola externa vi tinctus fuerit.

per adhibitos fuisse in administratione hujus sacramenti. Nonnulli in desuetudinem abierunt, alii constanter Viguere. Iure porro crimini Vertitur protestantibus quod usum eXOrcismorum repudiaverint, qui a primis Ecclesiae seculis viguit , et ex quo patreS, AuguStinus praeciDUe, arma Promebant ad refellendos pelagianos. In reprehenSionem pariter incurrit synodus Pistoriensis quae sul obtentu ObSecundandi spiritui Ecclesiae a conc. Tridentilio repraeSentatae , nonnisi unum susceptorem Seu patrinum, marUm pro maribus, foeminam pro laeminis assumi decrevit, cum reipsa Tridentini patres duos assumendi, prout mOS ubseque sere oblinci, sacultatem conccinerint.

38쪽

DE CONFIRMATIO X H

i. Maum a Veteribus Confirmatio spectata fuerit veluti quaedam baptismi consummatio ac periectio , ideo ea tum adultis tum infantilius statim post sanetum lavacrum conferri consueverat, ac secundum inter Racramenta locum eSordine tenet. 2. Eadem ab effectibus modo vocata a veteri hus est pergeotio et consummatio, modo Sacramentum plenitudinis str titie. A materia interdum impositio manum, aut Sacramentum Gris maris, oleum sanctis catum, aut etiam absolute Chrisma, et cum addito, Chrisma Sanctum, unguentum peremne, supercaeleste, Chrisma 3alutis dicta est; a signo denique eru- eis, quod supra frontem teritur, vel characteris in anima , impressi nuncupata est sigillum, sonaculum spiritale, δε- mini m. Λ Graeciis passim ac orientalibus vocatur. Desiniri autem solet: Sacramentum Novae Legis, quo baptizatis gratia sanctifcans augetur, et additur robur Spiritus Sancti, tum ad si miter credendum, tum ad Idem ipsam strenue prostendam.

3. Catholicam hujus sacramenti doctrinam sancivit Τridentinum sess. 7. trihus his canonibus: can. l. Si quis

dixerit, Consrmationem baptizatorum otiosam ceremoniam erae et non potius verum et proprium Sacramentum, aut olim nihil aliud fuisse, quam catechesim quandam, qua adolescentiae prooemi s dei suae rationem coram Ecclesia eaeponebant sanathema sit. Can. 2. Si quis diserit injurios esse Spiritui Sancto eos, qui sacro Consmationis Chrismati virtutem aliquam tribuunt; unam. sit. Can. 3. Si quis diserit, sanctae Consi

malionis ordinarium ministrum non esse soluU Episcopum, Sed uuemvis simplicem Aiacerdotem; anno. sit.

39쪽

38 TRACTATUS DE CONFIRMATIONE

4. Tria igitur sunt dogmata a nobis vindicanda; sacramenti veritas, materia ac minister. Quod totidem cap itibus efficiemus, quibus quartum adjiciemus ad magis illustranda quae ad hoc Sacramentum Spectant.

DE VERITATE SACRAMENTI CONFIRMATIONIS

5. Protestantes Omnium primi Veritatem hujus sacramenti adorti sunt; veteres enim haeretici potius neglexerunt aut temerarunt, quam rejecerint. Lutherus in lib. De eaptiv. Babylonica cap. De Conuim. inter ecclesiasticas ceremonias Confirmationem rejicit; conviciis ac blasphemiis haeretici reliqui eum secuti sacramentum istud prosecuti sunt. Inter hujus sacramenti impugnatores eminent Dassae atque Samuel Basnagius. Non pauci tamen ex recentioribus protestantibus, contentione deposita, summis laudibus f cramentum hoc extollunt.

Urmatio baptizatorum non est otiosa cerem is sed verum et proprium Sacramentum 6. De fide hanc esse propositionem constat ex MIegato can. l. conc. Τridentini. Gus xeritatem ex Scripturis sensu traditionali expositis atque ex constanti totiug Ecclesiae praxi evincimus. T. In Actis Apostolicis c. 8, I 4. seqq. legitur: Cum audissent Apostoli, qui erant Ierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem rqui cum venissent, oravemunt pro ipsis, ut aeciperent vir tum Sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat, Sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. Tunc imponebant mantis super illos , et accipiebant Spiritum Sanctum. Rursum ibid. 19, 5 His auditis, baptizati sunt Ephesii in nomine Domini Iesu, et cum imposuisset illis manus P

40쪽

CAP. I. DE VERITATE ALCEAMENTI CONFIRMATIONIS. 39

lus, venit Spiritus Sanctus super eos. Unde sic: Tria ex adversariis ipsis requiruntur ac sufficiunt ad Verum sacramentum constituendum, signum sensibile, institutio Christi, et gratiae collatio. Atqui tria haec ex allatis testimoniis in Confirmatione habentur, signum quidem sensibile in manuum impositione, gratiae collatio in Spiritu S. quem conferebant apostoli, Christi autem institutio ex hac ipsa gratiae collatione per signum sensibile necessario Sequitur. 8. Scripturarum sensus traditionalis ex quinque priorum seculorum patribus eridenter adstruitur: Etenim ex sec. II. labente g. Irenaeus lib. 4. Contr. haeres. e. 38. . n. 2. scribit: Ouibuscumque enim imponebant Apostoli manus aecipiebant Spiritum Sanctum, qui est raca uuae, Seu gratia sanctificans. Item Tertullianus in lib. De Bapt. c. 8. Dehine, inquit, manus imponitur, per benedictionem advocans et invitans Spiritum Sanetum. Eadem eodem sec. habet Theophilus Antiochenus lib. l. ad Autolycum. s. Ex Sec. III. nobis sese Osferunt Cyprianus ac Fi

milianus ; Cyprianus Ep. 72. iterum tingendos ab haereticis baptigatos contendit cum ad Ecclesiam redeunt, quia tunc demum, inquit, plene sancti ara et esse silii Dei po

sunt, si utroque Sacramento natacantur; et D. 73. de ha-ptigatis a Philippo scribit: Quod deerat, id a Petro et δε-

anne factum est, ut oratione pro eis habita, et manu imposita, invocaretur et infunderetur super eos Spiritus Sanctus. Quod nunc quoque Opud nos steritur; ut, qui in Ecclesia baptizamtur, praepositis Eectraiae O erantur, et per nostram Orationem et manus impositionem Spiritum S. consequantur, et 8

ynaculo dominico e summentur. Eadem habent Firmilianus in Epist. ad 3. Cyprianum, et Vetus Auctor De Re baptismate, et s. Cornelius Papa in Epist. ad Fabium, qui de Novatiano scribit: Me autem, signaculo minime percepto, quomodo Spiritum Sanctum potuit accipere pio. Ex IV. et V . sec. de hoc sacramento pertractant synodus Illiberitana can. 38. , Innocentius Ι in Epist. ad Decentium, s. Hieronymus in Dial. adversus Luciferian. n. 9.

SEARCH

MENU NAVIGATION