장음표시 사용
21쪽
Ecclesiae ossicit ut insans baptigetur. Sponsio fideiussorum aut parentum Subrogata est sponsioni illi quam adulti per se faciebant; cum vero hic apparatus ceremonialis sit, nihil innuit ad Baptismi essentiam ac valorem. Nihil igitur resert quod sponsores ignorent quid insantes , cum adoleverint, facturi sint. Fides habitualis infunditur per Baptismum animae insuntium , qua sit, ut ipsi formaliter , utriunt, seu habitualiter fideles efficiantur.
Parvuli bupliauti eum adoleverint interrogandi non Sunt, an ratum habere velint, quod putrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt ; et ubi se nolle re- Sponderint , non sunt suo arbitrio relinquendi
77. De fide propositio est, sancita a Τridentino can. 14. Si quis diserit hujusmodi parvulos baptizatos etc. 78. Duo complectitur propositio fidem et mores, duo enim haec pollicentur sponsores ex nomine infantium, atque haec Sunt quae, cum adoleverint, insantcS praeStare tenentur. 79. Ut apprimu quaestionis Status innotescat, praemittimus t ' illam exortam esse ex protestantismi essentia, quae in libertate examinis tota consistit, ad discrimen catholicismi, qui natura sua poscit auctoritatem Ecclesiae ut regulam fidei proximam. Exinde illa calumnia profluxit protestantium adversus catholicos, quamque vividius deinceps
I. I. Rousseau ac Freret instaurarunt, quod caeca ac temeraria sit rudiorum catholicorum fides. 80. Quod inconveniens ut eliminetur contenderunt , pueris catholicis, cum ad annos discretionis pervenerint, permittendum esse examen dubitativum, ut prudentem , omnibus perpensis , actum fidei clicere possint. Cumque D. De Pompignan , ut Bousseau ac Freret disjiceret dissicultates, respondisset catholicos quidem fateri se haud com-
Prehendere quid mysteriorum credendorum , non tametii orare quare sit credeudum per examen motivorum cre-
22쪽
dibilitatis ; cum, inquam, haec respondisset Pompignan, insurrexit Monymus sub ementito philosoplii Geneventis nomine , ac datis ad eum litteris adnisus est ostendere in catholica Ecclesia non solum nullum ejusmodi examen pe mitti, sed penitus interdici, ut patet ex Tridentino canonc. 8 l. Praemittimus 2' duplex distingui sidet examen ,
quorum alterum dubitativum, confrmativum alterum nuncupatur. Dubitativum illud est quo mens incerta et anceps de veritate alicujus articuli rationum momenta expendit quibus permoveatur; confirmativum vero illud dicitur, quo mens certo tenet quod credit, cum vero ignoret peculiaria landamenta quibus innititur, in ea inquirit ad ignorantiam depellendam. Prius examen nequit eum fide consistere,
82. Praemittimus 3' per Baptismum insundi in insanies fidei habitum , seu dispositionem illam , qua adjuti actualis gratiae auxiliis facile erumpant in fidei actum, cum illis ab Ecclesia proponuntur objecta credenda cum suo motivo formali, nempe auctoritate Dei revelantis. 83. Quibus praemissis, sic jam accedimus ad primam propositionis partem evincendam. Examen dubitativum permitti nequit hujusmodi parvulis, si l' destruit dispositionem quam illi in Baptismo conseculi sunt; si P fidei sit ever-8ivum ; si 3' non sit illorum aetati accommodatum; si denique 4' eidem suppletur per Ecclesiae auctoritatem. Atqui res ita se habet. 8 i. Etenim i ' destrui per examen dubitativum fidei habitum exinde liquet, quod iste inclinet ad assentiendum firmiter veritatibus silet , illud vero ex dubio procreetur, atque dubium et haesitationem supponat. 2' Fidei esse ever-SiVum ex eo patet , quod fides ac dubium sibi invicem
adVersentur , ac se invicem excludant. 3' Nec minus clare constat ejusmodi examen haud esse aetati puerorum aceo modatum. Ad hoc enim instituendum non modo acre requiritur judicium, sed innumerae pene exiguntur cognitiones biblicae, criticae, historicae, philosophicac etc. quihus Vix
23쪽
instructi esse possunt viri in studiis enutriti. Aut igitur numquam pervenient ad aetum fidei eliciendum , aut latendum illis supplere , quod quarto loco constituimus, Ecclesiae auctoritatem , quae utpote regula fidei proxima, sola potest defectui motivorum quae intrinseca Sunt prospicere. Quaevis alia via aut absurda est , aut ad indisserentismum, aut ad incredulitatem perducit. 85. Altera vero propositionis pars, quae mores assicit, sic Ostenditur. Non debent nec possunt interrogari pueri baptigati an ratas habere velint sponsiones ex eorum nomine lactas a susceptoribus, si ejusmodi interrogatio adversetur Obligationi qua illi obstringuntur utroque jure divino ac naturali. Iam vero rem ita se habere lacile ostenditur. Interrogalio, an quis velit aliquid praestare, supponit libertatem , sive immunitatem a quovis obligationis vinculo. Porro hac immunitate haud fruuntur pueri tincti Baptismate ; siquidem ad efficiendum quod sponsores polliciti Sunt tenentur pueri isti primo lege divina. Peremptoria sunt
Christi verba Matili. ult. Baptizantes eos . . . docentes Semvare Omnia quaecumque mandavi vobis. Sed tenentur praeterea
lege naturali, tum quia lex naturae clamat, ut qui a maximo liberatur malo, cujusmodi est exitium Sempiternum, maximoque donatur hono , cujusmodi est aeterna Salus , illam debeat adimplere conditionem sub qua utrumque eo I latum est; tum quia per Baptismum insantes cooptantur in Ecclesiam ; ast quicumque membrum sit aut nascitur aIicujus societatis, naturali jure obstringitur ad leges servandas ejusdem societatis. Sane non alia ratione se gerit politica societas respectu eorum qui in ea nascuntur ; hinc neque synagoga unquam circumcisos octavo a nativitate die, aut Ecclesia recens baptigatos interrogavit utrum voluerint leges respective proprias seriare nec ne, sed indiscriminatim Omnes adacti sunt ad ea servanda, propria uniuscujusque religionis instituta. Hinc jure merito Tridentinum hos edidit
canonre contra novatores: can. 7. Si quis diserit, baptizatos per Baptismum ipsum solius silet debitores seri, non autem uni-
24쪽
CAP. IV. DE BAPTISMI SUBIECTO. 23
versae legis Christi servandae , anathema sit; et can. 8. Si quis diserit, baptizatos liberos ene ab omnibus sanctae G-clesiae praeceptis , quae vel Scripta vel tradita sunt, ita ut
ea observare non teneantur , nisi se sua sponte illis submittere voluerint; anath. Sit. DIFFICULTATEA
86. I. O . l' Nemo prudenter credit, quin prius motiva expenderit quibus cognoscat esse credendum. 2' Ecclesiae auctoritas supplero nequit desectui ejusmodi examinis motivorum, alioquin pueri Graecorum rite in schismate instituerentur; aliunde vero ut crederent pueri ob insallibilem auctoritatum Ecclesiae , deberet ipsis certo constare Ecclesiam in qua nati sunt solam veram Ecelesiam esse, quod gine examine scire nequeunt. 3' Haec proinde agendi ratio viam aperit ad universalem tolerantismum , cum quilibctveram illam doctrinam teneat in qua a parentibus seu institutoribus instructus est. Ergo.
87. Besp. Λd i , D. Si adultus ac nondum baptigatus sit, Tr. vel C. si parvulus hapitiatus, ac vix rationis usum ameeutus N. Nec enim ejusmodi parvuli, ut vidimus, huic examini idonei sunt; sola proinde Ecclesiae auctoritas ipsis accommodata est, cui ut credant proponenti sidei veritates vi gratiae in Baptismo acceptae, ac fidei habitualis inclinantur. 88. Ad 2 , vel N. vel D. Nisi a fidei habitu , et gratiae actualis auxiliis inclinarentur ad ei assentiendum, C. secus N. Cum enim hi pueri praejudiciis vacui sint , ac ignorent utrum aliae communiones sibi Ecclesiae nomen Vindicantes existant, sine ullo examine gratia adjuti eliciunt actum fidei in Ecclesiam a qua deinceps reliquos fidei articulos addiscunt. Nec refert eos institui in salsa secta, nam quamdiu in bona, ut ajunt, side versantur , catholici sunt; Ecclesia catholica ea est, quae uti eos peperit per ancillarum uterum , sic per ancillarum ginum eos alit ac nutrit. Habitus porro fidei per Baptismum acceptus, uti animadvertit s. Thomas In lib. 3. Sent. dist. 23. q. l. ar. 3. ad 2.
25쪽
In duobus nos adliurat; scilicet ut credamus ea quae credenda sunt , et ut eis quae non Sunt credenda, nullo modo assentiamur. Dum igitur adolescunt pueri baptiZati ac instruuntur, si 1ilii sunt catholicorum magis ac magis confirmantur
in propria fide, si filii sunt sectariorum dubitare incipiunt
de iis peculiaribus erroribus cmios edocti sunt; ac si gratiae obsecundent, resipiscunt et ad Ecclesiam catholicam redeunt. Praesertim cum tot evidentes characteres de veritate Ecclesiae catholicae, ac de fulsitate propriae sectae ipsorum oculis perpetuo Obversentur. 89. Ad 3U, N. Τolerantismus enim religiosus, de quo est sermo , tenet aeque Veras esse religiones Omnes ; Blut patet ex processu quem delinearimus, numquam parvuli in absurdam ejusmodi consecutionem devenient. 90. II. Ohj. i' Insantes neque per se, neque per Syon sores quos non delegarunt, pollicitationibus illorum nomine emissis se Obstrinxerunt ; ergo nisi eas ratas habeant, cum adoleverint, eas servare minime tenentur. 2' Protestantes
filiis suis legendas Scripturas praebent, ut in illis videant fundamenta propriae fidei, Scripturarum autem lectionem illis Ecclesia vetat , ergo praxis protestantium longe Praeserenda est praxi Ecclesiae catholicae. 9l. Resp. Ad ', D. Expresse , C. tacite A . Ut enim diximus , cum agitur de gravi impendente malo arcendo ac de Summo bono obtinendo praesumi consensus debet ad eam ponendam conditionem necessario requisitam. Eo vel magis si haec promissio utroque jure divino ac naturali debita sit. 92. Ad 2', D. Qui dum ita se gerunt stulte agunt, C. rite N. Nam i ' supponunt insantes dum adolescunt idoneos esse ad suam fidem sibi cudendam ex Scripturarum lectione, cui impares sunt vel docti ipsi; 2' supponunt errores suos in Sacris litteris contineri ; 3' supponunt authenticas ac divinas esse Scripturas quas pueris tradunt, quod nonnisi ex Ecclesiae auctoritate sciri potest , ut suo loco ostendimus: V supponunt fidem ex lactione esse, cum tamen juxta
26쪽
Λpostolum sit eae auditu; si' supponunt omnes litteras callere, quod tamen vel apud ipsos salsum est. Cum igitur, ut alia silentio praetereamus , nonnisi stulte haec supponantur , apparet quam stulta , imo et absurda sit protestantium praxis atque ad sallendum composita.
medii, aut necessitate praecepti. Necessitas medii ea dicitur , si finis sine illo obtineri nullatenus possit; necessitas Vero praecepti ea censetur si medio inculpabiliter deficiente , finis tamen obtineri possit , cum proVeniat ex praeeepto positivo. Sub utroque respectu necessarium ad Salutem tenet Ecclesia Baptismum ; necessitate medii quoad infantes, nisi illius vices suppleat martyrium; necessitate praeterea praecepti quoad adultos ad quos sufficiens Evangelii notitia pervenerit , aut in re aut in xolo. Huic doctrinae refragati sunt pelagiani, Waldenses, calviniani ac sociniani. Calviniani saltem quoad filios sidelium ; sociniani quoad eos qui christianam doctrinam prositentur. Hic e ror protestantibus passim ac rationalistis communis effectus est, contra quos sit:
Baptismus liber non est, sed est necessarius ad salutem 94. De fide propositio est, ex can. 5. Tridentini SPSA. 7. Si quis diserit, Baptismum liberum esse , hoc est , non ne
cessarium ad salutem ἰ. anathema sit.
95. Praemittimus porro ad quaestionis illustrationem l ' non statim obligasse Baptismi legem , sed solum P0St sufficientem Evangelii promulgationem ; 2' theologos ancipites esse in hac sufficienti promulgatione definienda, etsi
27쪽
communiter censeant quoad Palaestinam intra decem annorum fluxum, et quadraginta quoad imperium Romanum illam factam esse ; 3' hanc promulgationem relativam eme; siquidem quoad Americanos sec. XV. nondum ea habebatur ; et quoad incolas Oceaniae initio geo. XIX.; imo relativam ejusmodi promulgationem esse etiam respectu individuorum , quae si Evangelium invincibiliter ignorent, nequeunt tali obligatione seu necessitate obstringi ; 4' gentes penes qua sΕVangelium non penetravit in eodem statu et conditione versari , in qua versabantur gentes ante Christi adventum ; 5' Baptismi institutionem relate ad infantes
rationem medii habere , qui proinde si tincti fuerint , iis
omnibus bonis Duuntur quae ex IaVacro proveniunt, sin vero quacumque de causa eo destituti moriantur, privari tantum beneficio gratuito humanae naturae indebito , quae privatio nunc damnationis rationem habet respectu elevationis deperditae ob Adae peccatum , quod ipsi contraxerunt , non autem quod pejoris essecti fuerint conditionis , ac si natura humana elevata non suimet. 96. Ut jam iter nostrum insistamus, sic Veritatem enun- elatam ostendimus : Christus Matth. ult. praecepit apostolis : Euntes docete omnes sentes baptizanses eos etc. et Marc. 16,25. Euntes in mundum universum praedicate Evan-
stellum omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit . saluua erit. Rusdem igitur necessitatis est Baptisma ad salutem ac sides ; sed fides, adversariis latentibus, necessaria est Omnibus, ergo et Baptisma. 97. Peremptoria deinde sunt Christi verba Io. 3 , 5. Nisi quis renatus fuerit eae aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Iis igitur omnibus necessaria est regeneratio in aqua et Spiritu S. qui carnaliter geniti sunt. Hi vero omnes et singuli sunt , nemine excepto. Exinde praeter catholicos, sectae Omnes collegerunt absolutam Baptismi necessitatem , adeo ut in hoc articulo Socinus nec lautores suos omnes sibi consentientes habuerit. 98. Post haec supervacaneum laret Patrum testimonia
28쪽
CAP. V. DE NECESSITATE BAPTIAM I. 27
singillatiin congerere, cum eos omnes sibi adversantes ultro calviniani ac sociniani lateantur. Iuverit itaque potius ad cognoscendam traditionem constantem circa hunc articulum urgere sollicitudinem utriusque Ecclesiae Orientalisae Occidentalis ne insantes sine Baptismo ex hac vita decederent. Receptum enim ubique semper fuit ut periclitantes a quocumque tingerentur sive masculo sive foemina , imo sive haeretico sive infideli. Haec necessitas adeo explorata erat, ut indidem argumenta patres promerent ad perstringendos pelagianos ut faterentur propagationem in omnes Originalis peccati. Nec unquam potuerunt hi novatores se ab ejusmodi argumenti pondere aliter subducere, quam inanibus cavillationibus , dum factum admitterent.
P. 3. q. 68. Rr. l. ex eo quod nemo possit salutem consequi , qui non fuerit membrum Christi; nemo autem si membrum Christi nisi per Baptismum vel in re vel saltem
in voto susceptum. DIFFICULTATES
100. I. Ohi. 1' Christus post allegata verba ex Marci l6. adjecit: Signa autem eos qui crediderint, haec Sequentur , in nomine meo etc. jam vero haec signa Ecclesiam nascentem tantum respiciunt, ergo et Baptisma. 2' Nec melius res conficitur ex Io. 3. Nisi quis etc. quae verba de aqua materiali intelligi non debent, sed de gratia quae per Spiritum S. Obtinetur , prout indicant quae sequuntur: Quod natum est eae Spiritu , spiritus est. 3' Reipsa eodem modo Jo. G. Christus loquens de Eucharistia dixit : Nisi mun- eaveritis carnem siti hominis et biberitis sua sanyuinem non habebitis vitam in vobis , quae tamen ex Tridentino Sess. 21. absolutam necessitatem non important. Ergo. 10 l. Resp. Ad i , Dist. mιn. Signa fidei, W. Baptismi N. Nec enim dixit Christus signa eos qui baptizati fuerint , sed eos qui crediderint. Haec autem signa necessaria utique non fuerunt nisi pro Ecclesia nascente, ast Baptis-
29쪽
mus quovis tempore necessarium est, uti reipsa Ecclesia constanter tenuit.
102. Λd 2', AL Ut patet ex iis quae antea diximus ,
eum ageremus de materia; ad insequentia Verba : quod natum est etc., D. Eae Spiritu tanquam causa principali ac essiciente , et aqua tanquam causa in strumentali, C. ad hujus exclusionem x Nam Christus hic loquitur de essectu regenerationis. I 03. Ad 3', AL Iam enim animadvertimus diversam
plane esse rationem Iocutionis Christi do. 3. et Io. 6. tum in se , tum in suis adjunctis spectatae. Recte autem concilium Tridentinum tenuisse non esse Eucharistiam absolutae necessitatis , suo loco ostendemu8.104. II. Obj. 1' Masculis Hebraeorum usque ad diem OctaVam , foeminis omnibus antequam pertingerent ad an .
discretionis sola fide parentum prospiciebatur , prout Pro spici filiis infidelium qui negativi dicuntur , adhuc potest. Quidni idem dicamus de ortis ex christianis parentibus Alioquin pejor foret istorum prae illis conditi O , et Christus
ad Ventu suo coarctasset salutis viam. 2' Saltem sufficere dicendum erit parentum fidem quoad infantes, qui in utero matrum delitescunt, nec alia ratione eorum saluti prospici potest; cum censori nequeat Christus sapientissimus legislator Voluisse et hos comprehendere generali lege illa quae ipsis applicari nullo modo potest. 3' Id sane insinuare visus est Christus illis verbis: Nisi quis nΕΝΑTiJS fuerit, nam qui nondum natus est, renasci nequit. 4' Quae doctrina licet in Τridentino ex Cajetano proposita fuerit discutienda , damnata non est, eamque non ignobiles theologi tuentur , Ignatius Ludovicus Blanchi, Eusebius Amori, aliique siVe antiquiores sive recentiores apud Troinbellium De sacramentis tom. 3. diss. 7. De Baptismo q. 2. c. l . Seqq. Ergo. l05. Ad i , D. Per fidem parentum aliquo externo Signo illis applicatam , juxta verisimiliorem Sententiam , C. sine hac applicatione Tr. et negamus paritatem. Qua Praecise ratione illis provisum suerit, res est admodum incer-
30쪽
CAP. V. DE NECESSITATE BAPTISMI. 29
ta ex documentorum defectu ac Varia patrum sententia , adeoque ex ignoratione nostra nihil confici potest. Negavimus paritatem , quia cum nunc Christi, a quo res haec pendet , voluntas patefacta sit, non est quod amplius ambigamus de remedii necessitate. In eisdem Versamur tenebris quod spectat ad filios negativorum insidelium , qui profecto re periuntur in eodem statu et conditione in qua homines crant in statu ac lege naturae. Nec tamen extude inferri potest, Christum quoad filios fidelium viam coarctasse salutis, cum ante Christi adVentum penes pauciSSimos vera fides conservata suerit, adeoque nonnisi paucissimis subveniri poterat; ast post Christi adventum ex dis- fusione christianae religionis innumeris subvenitur, qui alioquin periissent 106. Ad 2 , N. Ad prob. autem dicimus adversarios laborare salsa hypothesi, quod nempe Christus per modum legis statuerit necessitatem Baptismi quoad infantes , cum
tamen ipse statuerit ad modum necessariae conditionis ac
medii ad obtinendum beneficium indebitum.107. Ad 3', Nest. Nam qui concepti sunt ac anima vi-xificati, nati censentur, etiam ex loquendi usu Scripturarum, ut patet ex Matili. l, 20.; cum vero haec non sit nisi nativitas imperfecta et inchoata, sit, ut cum in lucem eduntur, simpliciter nasci dicantur, ac proinde in quacumque hypothesi renuti cum sacro lavacro tinguntur. l08. 4d 4 , D. Damnata expresse non est uti formaialiter haeretica, C. non fuit improbata iV. Noluit concilium novam hanc discussionem suscipere; attamen in congregationibus praeviis improbata est, et a Dom. Soto ut ha retica rejecta ; Pius Vero V. in nova operum Crietani editione et hanc sententiam expunxit. Ex his patet quid se
tiendum sit de placito illorum theologorum qui illi adstipulari visi sunt. Ecclesia numquam parentes adhortata est, ut saluti consulerent ejusmodi infantium sive fide, sive or tionibus ; quod non omisisset facere, si Vel tenuem probabilitatem doctrina illa haberet.